Houwelick
(1625)–Jacob Cats– AuteursrechtvrijDat is het gansche gelegenheyt des echten-staets
[pagina π6r]
| |
[Houwelyck. Derde deel. Bruyt]Proverb. 5. vers. 19. 20.VWe fonteyne sy ghesegent, ende verheught u der vrouwen uwer jeught. Sy is lieflijck als een hinde, ende gunst-rijck als een Rhee. Laet u hare liefde alle tijt versadigen, ende verquickt u daerin aller wegen. | |
Quod Poëta sic exprimit.
Haec, tua primaevo quae delibavit amore
Pectora, maturos satiet dilectior annos
Blanda uxor, ceu cara manu quae suëvit herilj
Cerva, caput placidumque effer. qualisve tenello
Blanditu curam agnoscit, dominóque rependit
Capreolus. Sic una omnes effingat amores,
Vna omnes Charites spiret suavissima coniux.
Turgentisque micat species quae rara papillae
Luminaque etc. sensus praedulcis inebriet, atque
Te tibi surripiens faciles sic condiat annos.
| |
Augustinus.Illa benedictio nuptiarum; ut conjugati crescerent, & multiplicarentur, etc. implerent terram; quamvis in delinquentibus manserit tamen antequam delinquerent data est; ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam connubij, non ad pernam pertinere peccatj. | |
Hieronymus in l. Tim. 4.Omnis qui nuptias damnat, non amator, sed inimicus est castitatis: dum etc. continentibus laudem tollit; & incontinentibus, sublato nuptiarum remedio, fornicationis facit inire discrimen. | |
[pagina π6v]
| |
Ambros. lib. de Virginit.Cùm mulier viro conjungitur, conjugium est; non cùm puella viri commixtione cognoscitur. nam defloratio virginitatis non facit matrimonium, sed portio conjugalis. | |
Erasmus.Non tantùm ut naturae exsolvant debitum jungitur vir & uxor, sed ad aliud quiddam sublimius. nam & bruta animalia congregantur ad invicem, gignunt, amant & educant foetus: Ad hoc jungitur Christianus Christiano, ut tutior sit pudicitia, ut ex societate major sit profectus virtutum, ut liberos educent non tam naturae quàm Deo, ut unam domum Christo lucrifaciant. | |
Idem De conscrib. epist.Quod si ad coelestem illam vitam respicias, mors haec hominum vita est, haud vita dicenda. sin intra humanam conditionem animum contineas, Nihil est conjugali vitâ neque tutius, neque tranquillius, neque jucundius, neque amabilius, neque faelicius. | |
Hierocl. apud Stobaeum. Serm. 65.Vniversum genus nostrum ad societatem natum est. prima autem & praecipua societas est quae per nuptias initur; nam civitates sine familijs esse non possunt, & familia innupti manca est, integra autem & perfecta illius qui uxorem duxit. |
|