Carmina casta vides, casto quae corde volarunt,
Nam castis Musis carmina casta placent.
Ergo ades, o Lector! placeat Tibi asta Poësis.
Vena pudca Tibi carmina casta dedit.
Singula, quis dubitat, placitura Emblemata cunctis,
Qui mandata Dei mente reposta tenent?
Pergio, Broechofi! similes his edere chartas,
Et Tuus in terris sine carebit honor.
Numen adorandum Tibi demum praemia donet,
Praemia, quae nullo sunt peritura die.
Fama decusque Tuum post ultima funera vivent,
Seraque posteritas haec Tua scripa leget.
Sic vovens cecinit
PHILIPPUS HENRICUS OTTERBEINIUS,
S.S. Theol. Cultor & Schol. Embricensium
Rector.