Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– AuteursrechtvrijThesis I.AD conservandam Rempubl. inprimis faciunt praemia & | |
[pagina 383]
| |
poenae. De poenis jam dicturis nobis res ab origine arcessenda est. | |
I I.Amissa igitur primâ illa integritate hominum ac majestate, non bruta modò in eos obsequium, sed & homines officia, succedentibus in horum locum injuriis, exuere. | |
I I I.Natura tamen, ut beneficia & pollens mater, pro recens natis pietatem parentum ac vim opposuit; majoribus autem rationem & robur dedit ad injurias omnes, earumque autores avertendos, invadendos, castigandos, tollendos. | |
I V.Neque enim rectè sentiunt, qui hominem inermem, vacuum, opportunum injuriis nasci, cum insigni naturae contumeliâ, tradidêre. | |
V.Quin igitur naturae lege mandata unicuique sit cura & defensio | |
[pagina 384]
| |
sui ac suorum, & cuivis homini privatâ autoritate propulsare injurias, vi frangere vim inferentis, ac sic punire liceat, haud ambigitur. | |
V I.Neque, quin hoc jure aequissima sint singularia certamina privatorum, dubitandum est. | |
V I I.Caeterum cum homines aut proprii judicii adulatione decepti injurias interpretarentur, quae non erant, aut veras injurias vendicando, libidine nimiâ ultionis, modum excederent, &, nullo nocendi fine, injuriae ex injuriis traherentur; tandem constitutis Rebuspub. necesse fuit, ut publica, non privatâ autoritate injuriae cognoscerentur; pro cognitarum magnitudine plecterentur autores; & poenae exemplo vel nocentes, vel adhuc innocentes à simili scelere deterrerentur. | |
[pagina 385]
| |
V I I I.Ita, postquam homines in civilem quandam societatem coaluêre, ista, quam natura fecerat, privata potestas laedendi, aut puniendi eos, qui priores laeserant, privatis adempta, & ad magistratus translata est. | |
I X.Quare, sicut privatis integra manet sui & suorum modesta & innoxia defensio, ita negata est major illa & armata vis in autoribus injuriarum propulsandis & persequendis. | |
X.Nec tamen, post imperia constituta, negata illa aut illicita est iis in locis, ubi non possunt adiri judices aut leges; & eâ necessitate ac vi oblatâ, quâ eorundem auxilium sero imploraretur; denique ubi ex autoritate publicâ ea potestas facta est privatis. quod postremum ubi | |
[pagina 386]
| |
evenit, auctoriatas potius publica dicenda est, quam privata. | |
X I.Vt in mari. | |
X I I.In deserto. | |
X I I I.In malè constitutis ac imperfectis illis Rebuspub., quales Nomadum & Scytharum quorundam antiquis describuntur, in quibus subditorum nullae fixae aut satis conjunctae sedes sunt. | |
X I V.Denique in praesentissimo discrimine, ubi invocanti leges & judices, dum invocat, haud dubiè esset pereundum. Praestat enim, ut alibi Imperator loquitur, occurrere in tempore, quam post exitum vindicare. | |
X V.AEquissima ergo videri haud dubie debet privata illa vis & defen- | |
[pagina 387]
| |
sio, quae inculpatae tutelae moderationem habet. | |
X V I.Neque minor ratio est, ob quam privato furem nocturnum, telo armatum, impune liceat occidere. | |
X V I I.Constat ex his nihilominus, aut fallor, privata duella in bene constituta Repub. esse illicita & nullo colore posse defendi, dum qui se ac causam suam iis nunc permittunt, palam turbant officia & magistratus invadunt autoritatem. | |
X V I I I.Haud minus dubitandum est, ne quidem, ubi nequicquam judicium aut legum auxilia implorata sunt, privatâ vi aggredi, laedere aut punire nocentes licere. | |
X I X.Ipsa quippe ratio satis dictat, convenientius esse, ferre injuriam non modò à reo, sed etiam à negli- | |
[pagina 388]
| |
gente, iniquo aut corrupto judice illatam, quam necessarium adeò in Republ. ordinem, licet minus nobis faventem, privato impetu turbari. | |
X X.Imo in Republ. ne quidem justo dolori privatam ultionem legibus permittendam censeo: ne quidem marito, ut adulteram uxorem aut adulterum in ipso flagitio deprehensos occidat, quanquam difficillimum sit doloribus istiusmodi moderati. quare id Romanorum legibus potius permissum, quàm probatum. | |
X X I.Solius ergò magistratus est animadvertere innocentes, quo & Reipubl. satisfiat, & his in quos peccatum est, &, quantum quidem fieri potest, in posterum caveatur, ne peccetur. | |
[pagina 389]
| |
X X I I.Fit id poena. Poena vulgò describitur; Malum passionis, propter malum actionis. | |
X X I I I.Publica igitur Poena nihil est aliud, quàm malum, ob malum, quod culpae vocant, pro hujus magnitudine, autoritate publicâ illatum illi, qui in universitatem insigniter peccavit. | |
X X I V.Non ergò poena est omne id malum, quod quis solâ autoritate publica indictum patitur. | |
X X V.Saepe enim ex autoritate publicâ, nec tamen immerito, idem patiuntur, & ille, qui ejusmodi poenam meritus est, & ille qui non est meritus. | |
X X V I.Nec solum malum pati, quod reus patitur, poena est. | |
[pagina 390]
| |
X X V I I.Idem enim saepe rei patiuntur & infelices. | |
X X V I I I.Solo ergò malo culpae sit, ut malum sit & dicatur poenae, sive poena. | |
X X I X.Ejus culpae autor planè cognitus esse illi debet, qui puniendi in Republicâ accepit potestatem, priusquam puniat. | |
X X X.Non tamen per quaestiones & torturam. | |
X X X I.Alias enim poenam pateretur, quem nondum constaret peccasse; & poena delicti esset causa, non quidem facti sed confessi, quod est iniquissimum. | |
X X X I I.Neque per quaestiones extorquenda videtur nocenti confessio culpae, de quâ judici jam satis constat. | |
[pagina 391]
| |
X X X I I I.Non quod iniquum illud, sed quod non necessarium sit. Sufficit enim hic judicis conscientia, licet nocentis confessione non confirmata. | |
X X X I V.Neque hercle ex usu est, dependere judicum conscientiam à maleficorum illorum strigonum constantiâ & patientiâ qui majoris mali evitandi gratiâ facilè minus patiuntur. | |
X X X V.Sed & insignis esse culpa debet, ob quam publica poena irrogatur. | |
X X X V I.Nam cum gravis sit omnis poena publica, etiam levissima, quia est publica; neque poena major esse debeat delicto, profecto insigne esse oportet delictum, cujus causa ista infligitur. | |
X X X V I I.Ejusdem enim hic indolis prae- | |
[pagina 392]
| |
mia, & poenae sunt. | |
X X X V I I I.Praemia non dantur nisi ob insignia merita; ergò poenae non debentur, nisi ob insignia delicta. | |
X X X I X.Insigne delictum est, quo in totam universitatem peccatur. | |
X L.Fit id, cum aut facto ipso, aut ex emplo in singulos dato tota universitas laeditur & turbatur. | |
X L I.Facto ipso laeditur tota universitas, cum uno, ut sic dixerim, sceleris ictu publicae privataeque omnium salutis jugulum petitur. Ejusmodi sunt, quae lege majestatis in judicium veniunt, ut si quis proditione exercitum, plebem seditionibus, malè gestâ Republ. ejus majestatem minuerit, & quae ejus generis sunt alia. | |
[pagina 393]
| |
X L I I.Exemplo in universitatem totam peccatur, cum singuli, qua sunt cives, laeduntur. Talia sunt, ut alia nunc praetermittam, quae propè infinita sunt, & de quibus haud ambigitur, furtum, adulterium, & quae similis ingenii plura offeruntur. | |
X L I I I.In reliquis delictis, cum non evertant aut minuant boni civis personam, & ex infirmitatis humanae quadam inevitabili lege nascantur, non tam poenae publicae, quae tantum exserenda est in delicta, quae à quovis cive facile possunt praetermitti, quam privatae, & censurae publicae est locus. | |
X L I V.Sufficit enim in Republicâ magistratui & indicendis ab iis poenis in ea esse imperium & vim, quibus societas civilis continetur, aut tur- | |
[pagina 394]
| |
batur. Nec putandum est, aliâ lege consensisse gentes in principum dominationes. | |
X L V.Ita patri filium, non qua civem sed filium, & domino servum puniendi privata relicta est potestas. Nec enim civili imperio paternum aut herile abrogatur, vel invaditur. | |
X L V I.Haud tamen capitale supplicium patri in filium, aut in servum domino permittendum est. | |
X L V I I.Et antiquissimis Romanorum moribus jus vitae ac necis datum aut patribus in filios, aut dominis in servos, nimium, illaudatum ac merito tandem abrogatum esse, censendum est. | |
X L V I I I.Interest quippe Reipubl. vitam hominis non dependere ab affectibus & judiciis, quae in proximis et- | |
[pagina 395]
| |
iam corruptissima esse possunt, privatorum; interest, non perire Reipubl. civem, nisi publicâ autoritate. | |
X L I X.Censurae publicae, ubi id mores hominum patiuntur, usus est in iis, quae malum potius virum, quam civem ostendunt aut promittunt; qualis illa apud Romanos, quae notam inussit, non poenam. | |
L.Caetera officio in distribuendis poenis omninò satisfecit magistratus, si in civem, ut malum civem, animadverterit. | |
L I.Sunt autem istae & justissimae, & ita necessariae, ut jam non principum arbitrii sit, punire nocentes, aut dimittere impunitos, quos velint, sed omnino animadvertere debeant in nocentes. | |
[pagina 396]
| |
L I I.Ipsius quippe naturae lex est, ut qui fecit malum ferat. | |
L I I I.Id enim omne ab eâ praeceptum est, sine quo se non potest tueri. | |
L I V.Tueri autem se non potest, nisi poenae iis irrogentur, qui in alios deliquere. | |
L V.Et illi, qui puniendi in Republ. instructus est potestate, jus puniendi ex ipso nocentis delicto nascitur; adeò ut in eo quasi quiddam sit, quod ad naturam contractuum accedit. | |
L V I.Qui enim obnoxius est observandae legi, si in eam deliquerit, obnoxius est constitutae eâ poenae, inque eam sponte ipse consensisse judicatur. Vnde nocentes non dare tantum poenam, sed debere, non | |
[pagina 397]
| |
pati tantum, sed etiam solvere dicuntur. | |
L V I I.Adde, quod, haud punitis noxiis, dato impunitatis exemplo, ipsi innocentes haud dubie plectantur. Quod ut plane iniquum est, ita aequissimae, & omnino necessariae nocentum poenae debent judicari. | |
L V I I I.Sunt autem illae magis necessariae in Rep. quàm praemia. | |
L I X.Bene enim meritis dantur potius praemia, quam debentur; male autem meritis haud dubiè poenae debentur. | |
L X.Quin imò adeò necessarias illas esse statuo, ut nulla idonea excogitari possit ratio, aut ex nocente cive peti, ob quam nocenti simpliciter sit ignoscentium. | |
[pagina 398]
| |
L X I.Quicquid enim alii, viri etiam magni, contra sentiant, sanctissimum certissimumque est illud Stoicorum: Non licere sapienti interdum veniam dare aut ignoscere nocentibus. | |
L X I I.Quam enim perniciocum est Reipubl. delicti, tam necessarium est, & promptum esse debet ac immotum poenae exemplum. | |
L X I I I.Neque sane est illaudabilis mos eorum, qui, ubi inter plures peccatum esse constat, nec tamen certò constat de autoribus, per decimationes, sortitionesve, promiscuè nonnullos ad poenam quaerunt: ne scilicet ibi poena desideretur, ubi aperta est culpa; quanquam fieri non possit, quin plerumque per eas innocentes etiam ad supplicium rapiantur. | |
[pagina 399]
| |
L X I V.Praestat enim sic etiam quasi puniri innocentes, quam delictum omitti impunitum. | |
L X V.Qui huic sententiae, ut severe nimis, inhumanae & iniquae, Dei exemplum opponunt, quem dicunt impiis identidem parcere, aut ignoscere, nimium falluntur. | |
L X V I.Si enim ille impiis subinde parcat, ignoscatve, facit id quidem pro summa & absolutissimâ, quam in omnia habet, potestate. | |
L X V I I.Talis verò ac tanta nulli Principum tributa, nulli tribuenda est. | |
L X I I I.Sed & falsum est, Deum aliquando parcere vel ignoscere nocenti, quà nocenti. | |
L X I X.Bonus igitur magistratus vin- | |
[pagina 400]
| |
dex ultorque malorum constantissimus & inexorabilis esto. |
|