Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– AuteursrechtvrijThesis I.ORigo laudatissimi nominis ac instituti ad Athenienses refertur, primusque ejus auctor Thrasybulus celebratus est. Is à triginta tyrannis civitate Atheniensium occupata, plurimisque civium in exsilium actis, dispersam multitudinem, post ducem tyrnannorum Critiam praelio caesum, in patriam feliciter reduxit. Tum Pausanias, Rex Lacedaemoniorum, | |
[pagina 401]
| |
inter Thrasybulum, & eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his conditionibus; Ne qui praeter triginta tyrannos, & decem, qui postea Praetores creati, superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exsilio; neve cujusquam bona publicarentur: Reipublicae procuratio populo redderetur. Praeclarum tum hoc quoque Thrasybuli (sic enim in ejus vita loquitur Cornelius Nepos) quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit; Ne quis ante actarum rerum accusaretur, neve multaretur: eamque illi legem oblivionis appellarunt. Neque verò hanc tantum ferendam curavit, sed etiam, ut valeret, effecit. Nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exsilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in gratiam reditum erat, publicè prohibuit; & id, quod pollicitus erat, | |
[pagina 402]
| |
praestitit. Quam igitur Amnestiam Athenienses, Legem oblivionis Nepos, Memoriam omnem discordiarum oblivione sempiterna deletam, Tullius Philipp. i. Plebiscitum, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret, Val. Max. lib. 4. cap. i. κάλλιστον ἐκ παιδείας ῥῆμα μὴ μνησικακεῖν, pulcherrimum ex sapientiae studiis petitum vocabulum, memoriam injuriarum esse delendam, AEschines, τὸ τῆς ἀμνηστίας ψήφισμα, oblivionis decretum, Plutarchus appellavêre. | |
I I.Argumentum ergo legis fuit, ΜΗ ΜΝΗΣΙΚΑΚΕΙΝ; ΜΗΤΕ ΑΔΙΚΟΝ ΜΗΤΕ ΔΕΓΕΙΝ: Omnem memoriam injuriarum oblivione delento. Neque fas, neque nefas memoranto. Atque ea mox & ab omni multitudine, & singulatim à Iudicibus ac Senatu, solemnibus juramentis confirmata est. quorum formulae apud Andocidem, | |
[pagina 403]
| |
Rhetorem Graecum, Oratione, quae de Mysteriis scripta est, adhuc leguntur, & hic necessario repraesentandae sunt. Jurabant omnes; ΟΥ ΜΝΗΣΙΚΑΚΗΣΩ ΤΩΝ ΠΟΛΙΤΩΝ ΟΥΔΕΝΙ, ΠΛΗΝ ΤΩΝ ΤΡΙΑΚΟΝΤΑ ΚΑΙ ΤΩΝ ΕΝΔΕΚΑ, ΟΥΔΕ ΤΟΥΤΩΝ, ΟΣ ΑΝ ΕΘΕΛΟΙΕΥΘΥΝΑΣ ΔΙΔΟΝΑΙ ΤΗΣ ΑΡΧΗΣ, ΗΣ ΗΡΞΕΝ; Injurias à civium aliquo Reipublicae, mihi, civibusve aliis factas nunquam reminiscar, exceptis quas triginta tyranni & undecem viri fecere. Quin verò & has ad animum non revocabo, si modo administrati à se imperii reddere rationem voluerint: Senatores; ΟΥ ΔΕΞΟΜΑΙ ΕΝΔΕΙΞΙΝ, ΟΥΔΕ ΑΠΑΓΩΓΗΝ ΕΝΕΚΑ ΤΩΝ ΠΡΩΤΕΡΟΝ ΓΕΓΕΝΟΜΕΝΩΝ, ΠΛΗΝ ΤΩΝ ΨΕΥΓΟΝΤΩΝ; Non recipiam indicium aut accusationem, eorum nomine, quae hactenus facta sunt, nisi de exulibus: Iudices: ΟΥ ΜΝΗΣΙΚΑΚΗΣΩ, ΟΥΔΕ ΑΛΛΟ- | |
[pagina 404]
| |
ΠΕΙΣΟΜΑΙ, ΨΗΦΙΟΥΜΑΙ ΔΕ ΚΑΤΑ ΤΟΥΣ ΚΑΙΜΕΝΟΥΣ ΝΟΜΟΥΣ; Non subibit me malorum, quae evenerunt, memoria; neque in aliam unquam sententiam concedam quo minus judicia exerceam secundùm latas jam leges. Neque in alium finem mox rogata ab Archino lex, & admissa est; Si quis in jus vocat adversus hoc jusjurandum, reus exceptione utitor; eâque de re Archontes primum judicia reddunto: prior qui exceptione utitur dicito: qui caußâ ceciderit epobelia multator. Haec enim ejus sententia apud Isocratem exstat. Ex quibus satis apertum est, Amnestiâ à Thrasybulo sancitâ, & multitudini probata, omnem, etiam caetera justissimam, actionem, civilium motuum ac bellorum injuriarumque nomine instituendam, Magistratibus in cives, ac civibus in Magistratus & cives, omnino clausam fuisse ac praecisam. | |
[pagina 405]
| |
Id verò institutum haud modo eventu, pace Atheniensium Reip. sic redonatâ, illustre fuit; sed & ratio probat, & à cautissimis quibusque ac optimis quavis occasione merito laudatur in exemplum; hac nostrâ cumprimis aetate, quae sub bellis civilibus, per tot jam annos omnem prope agitantibus & evertentibus Europam, inter tot florentissimarum gentium excidia, tot --- effera, ignota, horrida, prope defecit. Et cum ea adhuc sit principum, aliorumque contumacia, ut prius homines, quàm odia, & injuriae, & lubido ultionis defutura videantur, salutaris adeò ac necessarii remedii indolem usumque propius paullo nunc introspicere, haud pigendae operae, vel ab hoc tempore alienum erit. | |
[pagina 406]
| |
I I I.Amestia est sancita decreto publico inter Principes ac subditos, ipsosque cives, delictorum ac injuriarum omnium, quaecunque & quorumcunque sint, perpetua oblivio, ad praevenienda bella civilia, aut, si exorta ea jam sint, praecidenda, ac continendam alias in partes ituri, aut redintegrandam jam discordantis imperii pacem comparata. | |
I V.Dixi, sancitam decreto publico oblivionem. Fateor equidem, nullam esse tantam vim imperii ullius aut legis, ut id quod in nostra potestate non est, vel injungere debeat, vel possit obtinere: sicut in eâ non semper est, illorum oblivisci, quae, mala inprimis, quorum acrior fere est memoria, nobis evenêre. Quo spectant illa Taciti de ademtâ sub Domitiano loquendi libertate, | |
[pagina 407]
| |
Praefat. ad Vitam Agricolae; Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in potestate nostra esset, oblivisci, quàm tacere. Est tamen in potestate nostra, eorum, quorum oblivisci haud possumus, non meminisse in vindictam aut ultionem, quo sit, ut quanquam id quod factum est, infectum fieri non possit, quasi infectum tamen habeatur; & injurias, quas illatas nobis ab aliis scimus, querela omni & libidine talionis amota, ut non illatas transmittamus. Ea delictorum ac injuriarum oblivio est, quae requiritur hîc & imperatur. | |
V.Requiritur autem primo, inter Principes ac subditos; quo quae ab illis iniquo imperio, ab his secessione, dedignatione parendi, aut aliter commissa sunt, ut nunquam commissa, constantissimo oblivio abolentur. Dein, inter ipsos cives; | |
[pagina 408]
| |
quo ob damna inter motus ac bella civilia illata aut accepta civi in civem nullae in posterum actiones, quantumvis caetera justissimae, nulla judicia permittuntur. In cujusmodi decreto nihil est iniquitatis. Sicut enim privati res suas (inter quas etiam justas actiones numeramus, cum, ex sententia Jurisconsultorum, rem habere videatur, qui habet ejusmodi actiones) dominio, ita easdem supremi magistratus imperio possident; id est, adimendi etiam privatis habent potestatem, si id salus & pax publica flagitet, quae haud magistratuum modo, sed subditorum quoque judicio, singulorum caussis ac commodis semper anteponenda est, ubi alia ratione vel obtineri vel sustentari non potest. | |
V I.Sequitur; delictorum & injuriarum omnium. Ergo eorum etiam, | |
[pagina 409]
| |
quibus vel maxime laesa est imperii aut imperantium majestas. Male quippe ejus tuende caussa in hujusmodi reos supplicia decernuntur, quibus illa in ultimum discrimen vocatur, & bellorum civilium atrocissimis tempestatibus Resp. objicitur. Multo magis delicta eorum & injuriae hac oblivione tramittenda veniunt, qui vel opinione tantum delusi, vel aliis obnoxii, vel vi majore victi peccavere. Audiendi enim hic sunt Impp. Arcad. & Honor. A. A. Constantio Com. & Patricio sic rescribentes; Sub clade barbaricae depopulationis, si qua aut per fugam, aut per congregationem infelicium populorum indigne invidioseque commissa sunt, ad invidiam placatarum legum à callidis litigatorum objectionibus non vocentur. Habeant omnium criminum immunitatem, qui evadendi non habuerunt forsitan facultatem, nisi eos eadem crimina juvissent. Non enim crimen | |
[pagina 410]
| |
dicitur, quod mortis adegit impulsus. L. ultima C. Th. de infirmandis his, quae sub tyrannis aut Barbaris gesta sunt. In civilibus motibus offerunt sese fere aut ἀδίκημα, sive malitia, aut ἁμάρτημα, sive error, aut ἀτύχημα, sive infortunium, aut casus, ut Ulpianus loquitur. Malitia est, ubi animo deliberato, sive ex proposito, ut idem I. C. loquitur, & magno exemplo peccatum est; error, ubi quis modo lapsus est, opinione vel exemplo aliorum deceptus; infortunium autem, ubi vi armata inviti ad sceleris societatem pertracti sunt. Infortunati revera innocentes sunt. Infortunati isti sunt qui vi & impulsu necessitatis (quae leges dat, non accipit) coacti, deliquere quidem, sed ita, ut delictum non tam animo tribuendum sit, quàm necessitati; immo aliis potius, quàm ipsis. Ac proinde excusari merentur. Egre- | |
[pagina 411]
| |
gius in hanc rem, nec praetermittendus hic, locus exstat apud Optatum Afrum, statim sub initium lib. vii. De Schismate Donatistarum; Ipsi, inquit, ab Ecclesia repellendi non fuerant, in quibus neceßitas excusaverat voluntatem. Non enim aliqui eorum sponte tradiderunt, aut hoc peccatum cum caeteris delictis poterit coaequari. Quicquid eum Deus fieri noluit, ore suo prohibuit; quomodo dixit: Non occides; Non moechaberis. Sed quoniam aliud est, quod facit animus, aliud est, quod operatur eventus quidquid de voluntate fieri potest ab homine, hoc meruit prohiberi; Quidquid necessitas peccati non potest, magnis viribus accusari. Denique voluntas habet poenam, neceßitas veniam. Homicida scelus, dum nemo cogit, potest & facere, potest & non facere; adulterium moechus, dum de foris nemo compellit, potest admit- | |
[pagina 412]
| |
tere, potest & non admittere; & caetera hujusmodi. Ideo prohibita dum geruntur, judicio destinantur. Non interdicta dum aliquâ neceßitate fiunt, forte facile dignetur ignoscere, qui noluit prohibere. Omnino ista & hic quoque animadvertenda sunt: Necessitas ergo saepe adversis poenam ipso necessitatis titulo ac nomine tuetur se & defendit. In lapsis paenitentia potius, quam paena contentum esse expedit; qui autem ex proposito deliquerunt, si ipsos videas, paenam quidem merentur; sed si Rempubl. sine cujus excisa pace, & tot alios aut revera innocentes, aut saltem venia dignos, sine quorum exitio de istis supplicium sumi non potest, simul cum his Amnestia absolvendi sunt. Expedit enim Rempubl. salvam esse, quam in nocentissimos animadverti; & satius est, parci nocentissimis, ut serventur innocentes, | |
[pagina 413]
| |
vel digni venia, quam illorum supplicii caussa, hos simul perire. Quod adeò verum est, ut in pacata etiam Repub. non iniqua videri debeant eorum judicia, qui nocentes quosdam absolvunt, ne proximorum innocentia vel moerore saltem aut aliquo famae detrimento laedatur. Nullum proinde tantum delictum videri debet, ut in turbata ac commissa Repub. indignum Amnestia censeatur. | |
V I I.Addidi; quorumcunque sint. Igitur ipsa etiam capita factionum, & auctores omnium, quae sequutae sunt, injuriarum, Amnestiae decreto amplecti convenit. Poenae quidem in publicarum factionum primos praecipuosque auctores, metus autem in caeteros derivanda sunt; at id tum demum habet locum, ubi multitudo eorum caussam deserendam judicavit, atque ab iis se | |
[pagina 414]
| |
divisit. Nequidquam alias huic ignoscitur, si in iis ducibus laedatur, quorum partes, ut suas, hactenus adhuc sequitur, & probat. Neque etiam excludi illos velim, qui jam publico judicio proscripti, & in quos, ut perduelles, ultimae poenae solemniter decretae sunt. Quidquid enim ejusmodi sanctionum aestus civilium turbarum peperit, una Amnestiae litura delendum est. Multo certè satius est Principibus mutare decreta, quàm iis inhaerendo in quandam quasi malorum aeternitatem Rempub. conjicere. Contumacia quippe, non constantia est, in eo durare, quod non nisi noxae esse deprehenditur. Nec id beneficium in hos modos conferendum censuerim, qui jam supplices sunt, quosque facti poenitet, sed illos quoque, qui in incepto adhuc contumaces persistunt. Sicut enim medici remedia saevientibus | |
[pagina 415]
| |
maxime morbis opponunt, non postquam depulsi sunt; ita hoc in expugnanda subditorum contumacia magis necessarium est, quàm ubi eos paenitentia subiit. Quod qui contra officium boni Principis facere existimant, nae illi ignorant, hujus inprimis esse, pacem publicam, bonum omnium maximum, qualibet cura redintegrare; & qui sic prostitui judicant imperantium majestatem, haud satis adtendere videntur, non esse impotentis minorisve, sed summae potestatis, offerre ac praestare posse ejusmodi injuriarum oblivionem. | |
V I I I.Finem Amnestiae ac usum duplicem praescripsimus. Nam aut bella intestina eâ sancitâ praeveniuntur, aut jam exorta praeciduntur. Vtrumque decreâ oblivione, illud primis delictis, hoc sequutis quoque non agnitis, obtinetur. | |
[pagina 416]
| |
Prioris normam ac illustre inprimis exemplum reddit Tacitus in Agricolae Vita Hic enim jussu Domitiani in Britanniam missus, & vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae, ac seditiose agenti, impositus, rarißima moderatione, ita Auctor loquitur, maluit videri invenisse bonos, quam fecisse. Eos qui mali sunt videtur invenisse, & sic facit, bonos, qui poenae metum non intentat; haud aliter, ac si non esset peccatum. Et paullò post in eodem commendat divinum illud, & quod hanc Amnestiae partem penitus absolvit; Omnia scire, non omnia exsequi. Idem de Juliano Caesare Libanius Sophista testatum reliquit, in Oratione ad Theodosium, de Seditione Antioch. Cum enim populus Rom. graviter in ejus deliquisset majestatem, id maximè fratris sui consilium probavit, quo talia non cognoscere, & | |
[pagina 417]
| |
oblivione transmittere, regium esse monebat. Quo & Romani servati sunt, & statim obsequium iis in Principem rediit. Quae quis non laudaverit? Multo enim satius est, prima peccata, in quae sine majore motu animadvertere non possis, venia vel oblivione transire, quam puniendi vano conatu reos, eorumque asseclas, ad atrocius diutiusque peccandi, & omnem pacem publicam evertendi, adigere necessitatem. Alterius in sancita à Thrasybulo aliisque Amnestia, obvia sunt exempla. Neque hic deest gravissima, & quae cuivis facile se probet, ratio. Exorta enim jam & flagrantia civilia bella vel victoria partium, vel Amnestia finiri posse, statuendum est. Nec alia via datur. At verò, ne nunc dicam; incertas esse victoriae spes; multo amicorum etiam sanguine, multisque impensis, & plerumque non nisi post | |
[pagina 418]
| |
gravissimas clades reportari; saepius etiam superiores evadere, qui ut infirmi & iniqui contemnuntur; in ipsa victoria, victorisque jure tota prope Respub. collabitur, dum partim in victis let aliter percussa, partim in fatiscente victore aegre spiritum trahens, vix diutius, ac ne vix quidem, se potest tueri. Plane ut in corpore, si minimum quidem auferas, totum labefactas Miseram certe illam & victoris, & Reipubl. inter bella intestina, conditionem Iulianus Imperator olim agnovit & detestatus. Οὐ γάρ, ut de eo loquitur Libanius in Panegyrico, εἴασε συμπεσεῖν στρατὸν στρατῷ. οὐδὲ γυμνῶσαι σίδηρον οὐδ᾽ ἐξ ἀλλήλων οἰκείους ἀριστεῦσαι οὐδὲ φοινιχθῆναι γῆν φόνῳ φιλτάτων οὐδὲ τελεσθῆναι τοῖς νικῶσι λυπηράν οὐδὲ τοὺς αὐτοὺς καὶ κρατεῖν καὶ δακρύειν; Non enim permisit exercitum cum exercitu concurere, neque ferrum nudare, neque fa- | |
[pagina 419]
| |
miliares 7 domesticos ex mutua pernicie strenuitatis famam aucupari; neque terram clarißimorum sanguine cruentari; neque victoriam molestam & acerbam victoribus referre; neque eosdem & vincere & flere. Ergò in ipsa victoria & victores ipsi laeduntur, & incomparabile Respubl. patitur detrimentum. Sed nec sic fieri satis mala videntur. Exules enim, & omnibus exuti, plerumque praesidium vel in desperatione, vel excitata inter externas gentes miseratione, inveniunt quibus fit ut cuidam velut bellorum aeternitati Resp. involvatur. Constat jam cum nullum aliud supersit remedium, in solius Amnestiae, qua sic coëunt vulnera, ut nullae maneant cicatrices, & tolluntur pariter ac servantur partes, gremio Rempub., maxime fatigatam, si quidem eam falvam esse velimus, debere, ac posse conquiescere. | |
[pagina 420]
| |
I X.Caeterum praevenire Amnestia civilium bellorum motus, haud arduum factu esse, quivis facile agnoverit. At, ut ea ratione tollantur bella intestina, non exorta jam tantum, sed longo annorum tractu, multas inter utrimque acceptas aut datas clades, eversiones urbium totarumque ditionum, principum virorum & infinitae prope multitudinis exilia, gesta ac continuata, fieri haud posse, plerisque est persuasum. Nihilominus tunc quoque hanc solam & facillimam & certissimam esse sanandae pacandaeque Reipub. rationem, liquido, nisi fallimur, ostendemus. | |
X.Equidem & in tollendis civilium bellorum primis ac praecipuis caussis, & in iis, principibus inprimis viris, quorum honores possessionesque horum bellorum | |
[pagina 421]
| |
jure, si quod in iis jus sit, in quibus jus tantum sceleri dari Lucanus affirmavit, in alios devoluta sunt, restituendis, omnis illa difficultas potissimum versabitur. Caussa fere est in supremorum Principum aut magistratuum imperiis vel revera iniquis, quae proinde merito; vel aequis quidem, sed tamen opinione ac interpretatione iniquis, quae nulla ratione & protervè subditi repudiavere. Vtrumque illud rescindendum, & ex eo natos civium motus perpetua oblivione delendos esse, quis meliorum cautiorumque Principum non agnoverit? Neque enim boni sunt, qui in eo, quod iniquum est, imperando, & in exigenda poena culpae, cujus ipsi auctores sunt, contumaces persistunt. Quam divinum est illud Philippi Amyntae F. cujus meminit Themistius Philosophus in Orat. ad Valentem Imp. de victis | |
[pagina 422]
| |
clementer habendis? Cum tribuni aliquot militum hostilia in eum meditati, delatique essent, non statim gladium arripuit, sed, Παρ᾽ ἡμᾶς, φησὶ, αἴτιον τῆς ἀπεχθείας; Penes nos, inquit, caussa est, cur invisi simus. Neque cauti sunt, qui non desistunt ab iis imperandis, quae quidem bona esse dictat ratio, sed eventus ostendit in pessimum publicum exire, dum adversis multitudinis animis obtruduntur. Audiamus illa Tiberii, contra eos Annal. iii. apud Tacitum prudentissime disserentis, qui adversus infamen luxum istorum temporum Sumptuarias leges revocandas, contendebant, Quod si, inquit, mecum ante viri strenui AEdiles consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida & adulta vitia, quam ostendere quibus flagitiis impares essemus. At quid si principes nihilominus contra ratio- | |
[pagina 423]
| |
nem sint contumaces? Certe si quidem ea, quantumvis iniquiora sint, aut videantur, illi velint, quibus concessis salva tamen adhuc manere potest Respub. quidni patientia pacem redimere potius fuerit, quam obstinatione bella civilia trahere, quibus haud dubie omnia in casum dantur? Quantulum enim est ferre injusta quaedam imperia? quam, si totius alias imperii eversionem videris, in levi habendum? Qui aliter animati sunt, mihi quidem haud absimiles illis videntur, qui leviorem morbum irrito conatu depulsuri, nihil eo aliud efficiunt, quàm ut tandem incidant in letalem. AEgram esse Rempub. expedit, quam hac ratione curari. Si igitur ex rationis certissimo praescripto judicent, principes quidem; melius esse aliquod obsequium quam nullum; subditi autem; potius esse aliquod imperium, quàm | |
[pagina 424]
| |
nullum; sive, ut loquitur & utrumque simul complectitur Tullius, praestare esse aliquam Rempubl. quàm nullam, haud dubie ac facile confectum negotium habemus. Iis enim solis; qui non auscultant rationi, facillima videntur, quae revera ἀδύνατα sunt; ut per bella civilia pacem Reipubl. posse reddi; in iis contra, quae facillima sunt, immensas quasdam sibi singunt difficultates; ut in procuranda Amnestiae decreto publicae rei redintegratione. | |
X I.Sed quo pacto ejectis exutisque, quorum bona, temporis & bellorum tractu, in alios ac alios dominos transivere, satisfacere licebit? Admiratione dignum est Arati Sicyonii factum. Cum ejus civitas quinquaginta annos à Tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem, clandest ino introitu urbe est potitus. Cumque tyrannum Ni- | |
[pagina 425]
| |
coclem improviso oppressisset, sexcentos exules, qui fuerant ejus civitatis locupletissimi, restituit, remque publicam adventu suo liveravit. Sed cum magnam animadverteret in bonis & possessionibus difficultatem, quod & eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere, iniquissimum arbitrabatur, & quinquaginta annorum possessiones movere, non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa haereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus detinebantur sine injuria: judicavit, neque illis adimi, neque his non satisfieri, quorum illa fuerant, oportere. Tandem grandi pecuniâ ad eam rem constituendam acceptâ, adhibuit in consilium sibi quindecem principes, cum quibus causas cognovit, & eorum qui aliena detinebant, & eorum qui sua amiserant; perfecitque | |
[pagina 426]
| |
aestimandis possessionibus, ut persuaderet, aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent: aliis, ut commodius putarent numerari sibi quod tanti esset, quam suum recuperare. Itaque perfectum est, ut omnes, constituta concordia, sine querela discederent. Haec de eo Tullius sub finem Lib. 2. Offic. At id exemplum difficilem habet imitationem, quin & nullam, ubi ad mendicitatem compulsae sunt totae eaeque florentissimae ac frequentissimae nationes, & acceptae clades nullam patiuntur aestimationem. Quod nostro hoc saeculo evenit. quo cum & desertae pridem jaceant faecundissimae terrae, & ad eam paucitatem redacta sit exulum colonorum veterum multitudo, quos ferrum aut alia temporum mala absumpsêre, ut, redditâ pace, cultores prius quam agri defuturi videantur, nihil est, | |
[pagina 427]
| |
cur hic haesitemus. Patria modo reddenda est aliquo illi populo miserorum, qui nunc per urbes errat ignotas, egens, At in reddendis ejectorum Principum honoribus ac fortunis, quae donatione aut alio titulo jam facta sunt aliorum, ardua omnia plerisque videntur. Verum; si quidem illi qui restituendi habent potestatem, pacis publicae sint studiosi; ac serio cogitent, nullam debere superesse poenam, ubi nulla est culpa, vel si quae fuit, Amnestia potest debetque deleri, & qui ea possident, quae sunt innocentum, quocunque tandem titulo possideant, possidere aliena, & revocatas ejusmodi donationes, aliis, quae nemini noxiae sint, posse pensari; si etiam illi, qui restituendi sunt, quorundam jacturam facere velint, ne maneant omnibus exuti, haud adeò difficilis | |
[pagina 428]
| |
id operis esse videtur. Sed & in ipso rerum complexu saepius hae deliberationes, quam in ejusmodi dissertatione, quae circumstantias omnes caussarum, temporum, personarum, nec admittere potest, nec expendere, minus impeditae inveniuntur. | |
X I I.Caeterum in Amnestia nihil securitatis aut fiduciae esse; semper metuendos, quos semel laeseris; subditis secretum illud & abditum Principum, ut passim loquitur Tacitus, quorum odia hac larva tecta condi & deferri possunt in occasiones; Principibus autem eorum, qui semel perduelles existitêre, studia semper suspecta esse oportere; sunt qui asserant. Quibus sane ego haud alia reposuerim, quam, si cum optimis res sit, nihil superesse periculi: si cum malis ac perfidis, modo deposita sint arma, non ad- | |
[pagina 429]
| |
modum metuendas hic esse inermes insidiarum meditationes; ac ad alias omnes pessimorum clandestinas artes, & praevidendas, & turbandas, & cavendas, optimis adesse semper prudentiae munimenta. Sed &, etiamsi concurrant atrocissimae omnes quae fingi possunt suspiciones, haud eo minus verum ac immotum manet; praestare aegram Rempub. in eo statu esse, in quo, si qua inter homines sit fides, utrumque possit convalescere, quam in eo, in quo si maneat, certissimo sit peritura. Quantumvis anceps & eventus dubii remedium, si aliud non suppetat, opponendum est morbo, cujus alias letalem ictum fore constat. | |
X I I I.Et haud absque gravi ratione Amnestiae decreto eximiam quandam vim ad sufflaminandas injurias, mutandosque animos, etiam | |
[pagina 430]
| |
pessimorum, à sapientissimis hominibus esse attributam, quo quisque propius agnoscat, ipsa quoque pulcherrimi instituti, ut sic dixerim, principia, ex quibus nascitur, quibusque innititur, postremo aperienda sunt. Constat verò caussam, cur delicta ex delictis, injuriae ex injuriis trahantur, hanc plerumque esse, quod ultores illi metuantur, in quos jam ante peccatum est; & consultissimum nocentes judicent, alio atque alio delicto dissolvere vim ultionis in illis, qui priores injurias, illatas sibi, non remisere. Conscii sibi laesae Principis & imperii majestatis, plerumque haud alia de caussa, quàm quia metuunt poenam, nec veniam exspectant, priora scelera novis additis adversus poenam tuentur. Vt enim in malum propensi à peccando se nonnunquam abstinent, formidine paenae; ita, postquam semel peccatum est, ob | |
[pagina 431]
| |
solam paenae formidinem, omne praesidium reponunt in continuatis injuriis adversus eos, in quos delquere. Cum igitur metus ex flagitiis maxima peccandi necessitudo sit, ut loquitur Tacitus Annal. iii. & mali, ob solam supplicii formidinem, quo evadere possint, deteriora amplectantur; ex utilitate publica placuit, oblivionis decreto simul cum culpa poenae metus, & cum metu necessitas ulterius peccandi tollerentur. Accedit, quod in benificiis, collatis etiam in nocentissimos, ad horum animos iis, in quos hactenus injurii sunt, devinciendos, efficacia quaedam sit incomparabilis. Displicebat olim Socrati receptum inter Graecos proverbium; Ὅτι δεῖ τοὺς μὲν φίλους εὖ ποιεῖν τοὺς ἐχθροὺς κακῶς ποιεῖν; Quod amicis bene, inimicis male oporteat facere, mutabatque; Amicis quidem bene oportere facere; hostibus autem non tantum | |
[pagina 432]
| |
non male,. sed hos ipsos etiam amicos nobis esse adjungendos. Quare & ad minitantem sibi; Nisi te occidero; vissim mintans, sed egregie, Nisi te, dixit, amicum fecero. Beneficium autem, quod qui injurias accepit, omnium maximum conferre potest in eum, qui intulit, cum sit ipsa oblivio injuriarum, quin eo ipso in amorem odium, & injuriae in officia mutari facile possint, nequaquam est dubitandum. Adeò ut finiendum nobis sit in illo Publii Syri, quod tollendis non privatorum modo, sed publicis etiam injuriis, aut, quod hic volumus, expediendae turbatae Reipublicae, dictum est; Iniuriarum remedium est oblivio. FINIS.
|
|