Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 356]
| |
Thesis I.VT imperia quaedam eligentium suffragiis, ita & alia sanguinis jure ac succedendi ordine deferuntur. Hujusmodi pleraque inter Graecos regna fuisse Heroicis, id est, antiquissimis temporibus, haud ambigitur; ac alibi terrarum aliis etiam gentibus placuisse, tot, quae solo sanguinis titulo in hunc usque diem devoluta, & dehinc devolvenda ad posteros sunt, fatis loquuntur. | |
[pagina 357]
| |
I I.Quanquam verò electionem ac successionem extra complexum hujus vel illius Reipub. inspicientibus, illa huic haud dubie anteferenda sit, graves tamen idoneaeque rationes iis non defuêre, quibus successio potior electione ac Reipub. convenientior merito visa est. Huc parentum virtus in gerendo recte principatu jam cognita, ac eadem ex posteris non temere sperata; certi successores; via aliorum ambitioni ad imperium praeclusa; principum, quorum derivandam ad posteros potentiam constat, pro bono publici egregii ac aeternitate major cura; rarae ac ferae plerumque regnatricis domus mutationes; denique quae ex electione plurima, &, pro quorundam populorum ingenio, cujus praecipua in his habenda ratio est, semper metuuntur mala, unâ ad imperium | |
[pagina 358]
| |
familiâ semel delectâ, quasi semper accisa; ut alia jam non dicam, prudenter referuntur. | |
I I I.Cum autem neque unus praescribi possit succedendi modus, neque unus idemque olim gentibus sit probatus, nos hic modo eum, qui & olim frequentior fuit, & hodie fere ubique receptus est. sub examen vocabimus. Succeßio linealis vulgo appellatur. Illa hic nobis est legitimus capessendi imperii modus, quo per sanguine proximos illi, in cujus familiam ut regnaturam populus ac provindentia & leges majorum semel consensêre, in eadem, quamdiu superest, iis, in quas convenit, legibus, imperium necessario continuatur. | |
I V.Origo instituti à populo est aut principibus, qui ad declinanda in posterum, quae hactenus plurima | |
[pagina 359]
| |
oblata erant, incommoda & dubia ac incerta tam electinum quàm successionum, & ne augusta imperia vel ab arbitrio hominis, quem identidem transversum affectus agunt, vel à jure hereditario patriomoniali, quod auferri & adimi potest, sed ab aeterna & nunquam movenda lege dependerent, uno, omnibusque adeò unius illius posteris, pariter ad imperium & succedendi jus vocatis, id à proximo ad proximum sanguine & gradu, quod is naturae ac publicis commodis convenientissimus esset succedendi ordo, perpetuis temporibus, usque ad ipsum familiae occasum, devolvi voluêre. Constat id vel ex lege expressa & pactis, vel ex consuetudine à tot retro saeculis sanctissime observata, quae est ad instar legis. | |
V.Ex hujus igitur legis, quae pro- | |
[pagina 360]
| |
ximum succedere voluit, praescripto, non arbitrio ejus, qui proxime gessit principatum, aut testamentali jure fit, ut proximus necessario succedat. Id ipsum illud est, quo iste succedendi ordo ab aliis distinguitur. Non enim jure haereditario hic succeditur, sed vi legis, per quam primogenitus vel alius proximus succedere jubetur. | |
V I.Quod quidem ut propius rectiusque intelligatur, alios esse principatus patrimoniales & haereditarios, alios esse legitimos; aliam in his, aliam in istis succedendi esse rationem, sciendum est. Principatus patrimonialis & haereditarius est, de quo possessor libere & pro arbitratu disponit, & testamentum condit, & imperat legata, & successorem ac haeredem quem vult, sibi facit; aut in quo defuncto succedi potest ab intesta- | |
[pagina 361]
| |
to & haeredes testamenti jure scribi possunt, etiam illi, qui familiae sunt alienae. Talia olim plurima regna fuêre, ut illud Attali, Eumenis filii, Pergamenorum regis, qui testamento Populum Romanum haeredem instituit; & Pharnacis, qui, filiis praeteritis pluribus, fratri Mithridati imperium reliquit. Rei enim suae, & bonis, etiam imperiis, haereditario jure vel dominio possessis, legem quam quis vult, pro arbitrio imponit. Legitimus autem principatus nobis hic dicitur, de quo lex semel decrevit, per quam non ex arbitrio aut tabulis principis proxime defuncti, sed ex legis sanctione, quae mutari non potest, proximus eo, qui praescriptus est, ordine succedit. In illo successio est, quae dicitur Succeßio per transmißionem, seu patrimonialis haereditaria ex testamento vel ab intestato. In hoc successio, quae | |
[pagina 362]
| |
dicitur, Succèßio per remotionem, seu linealis legitima, vi contractus & legis, à defuncti jure aut dispositione non dependens. Per illam quippe in principatum succeditur, ut rem, quae à proximo possessore in succedentem transmissa est; per hanc in principatum, ut rem vacuam, per remotionem alterius, qui eam administravit: per illam in regnum, velut patrimonium generis, cui id jus per regni legem quaesitum est, à proximis ex ordine succeditur. Denique per illam princeps succedit in locum defuncti, jure haereditatis; per hanc jure proximitatis, sive primogeniturae, non haereditatis; cum succedere possit etiam repudiata defuncti haereditate, ipsoque invito, & principatus proximiori etiam non haeredi debeatur. Imo, ut paucis o- | |
[pagina 363]
| |
mnia perstringam per illam in jus, per hanc in locum defuncti succeditur. Atque haec est, quae in plerisque jam regnis & principatibus habet locum. Haereditaria etiam subinde regna illa, sed καταχρηστικῶς, appellantur. Sunt enim ab haereditariis plane distincta. | |
V I I.Sequitur ex eo uni familiae, & in ea proximus singulis ad principatum sic quaesito jure, principatum non in patrimonio, dominio aut proprietate principis esse; sed jure quasi quodam usufructuario, vel potius tanquam Administratorem possidere: principem proinde de eo, contra quam fit & licet in haereditariis regnis, sive per ultimam voluntatem, sive per contractum & commercium inter vivos disponere, eive, cui velit, cedere, tradere, vel relinquere, aut in partes secare & discerpere, & in- | |
[pagina 364]
| |
ter liberos agnatosve, aut alios dividere, denique vendere, alienare, aut legare pro lubitu, imo, ipsa principali stirpe forte deficiente, regni haeredem testamento scribere non posse, sed potius populo, aut ejus proceribus, jus competere per novam electionem Reipub. de successore prospiciendi. Namque successio haec non jure haereditario, sed sanguinis nititur; non ex dispositione ejus, cui succeditur, sed legis & consuetudinis, vi pacti & primae concessionis proximo cuique debita. | |
V I I I.Proximus ille, reliquis omnibus postpositis, aut, donec ei deficiant posteri, dilatis, solus capessit vacuum principatum; recepto plerisque gentibus optimo more ut, ne divisa in plures regna & sic labefactata conciderent, in unum eumque, ex ipso naturae ordine, | |
[pagina 365]
| |
primogenitum devolverentur. Quare publicum bonum & commodum in hoc jure primogeniturae versari, haud temere asseritur. Populi namque ipsius intererat ut sic succederentur. Melius enim illi, uno rerum potiente, consulitur, quàm si in plures principatus dividatur; tantoque securius agit quanto potentiori principi subest, in quem unum omnes totius imperii opes collatae sunt. Ea autem Succeßio individua plerumque dicitur. | |
I X.Proximus quem lex successorem constituit, quis sit, partim natura, partim lex hic ostendit. | |
X.Per naturam quidem proximi intelliguntur qui ordine nascendi, gradu ac linea propius absunt, id est, minus remoti ab eo sunt, cujus posteros populus, lex, aut consuetudo eo ordine ad imperium vo- | |
[pagina 366]
| |
luit admoveri. Vnde sequitur ad ejus primogenitum, & primogeniti posteros, ac, his deficientibus, ad reliquos liberos, eorumque posteros, pro ordine nascendi, facto semper à recta linea in aliam proximam transitu, pro nascendi itidem ordine, deferri imperia, in quibus haec sucessio habet locum. | |
X I.Per legem foeminae ac ex his orti, aut proximorum nomine nunquam comprehenduntur, perpetuo exclusae; aut post masculos extinctos demum admittuntur. Est enim duplex Linealis Successio. Alia quae Cognatica dicitur; in qua foeminae aut foeminis nati in eadem linea non arcentur ab imperio, sed admittuntur, sic tamen ut maribus & ex his natis postponantur; & tum demum regressus ad eas sit, ubi propiores aut pares caetera mares, aut ex maribus | |
[pagina 367]
| |
nati defecêre. Alia Agnatica; quae est successio duntaxat marium ex maribus, foeminis ac ex his natis in adeundo imperio nunquam agnitis quarum haec prae ista commendanda nobis videtur, cum per hanc fiat, ut exteris ac alienis, in quorum torum identidem filiae principum innubunt, aditus ad rerum fastigium sit praeclusus. | |
X I I.Cum autem nonnulla in hoc argumento controversa sese offerant, haud abs re erit, si illustriorum quaestionum pondus jam excipiamus. De spuriis multa dicere, nihil attinet: qui cum liberorum appellatione non veniant, quivis facile videt nullum hic iis esse locum. De filio ante regnum patri ejusque posteris delatum genito, imprimis ambigitur, an is filio post regnum in patrem collatum nato sit anteferendus. Sed cum ut in bona & | |
[pagina 368]
| |
jura familiae paternae ante parta liberi postgeniti, ita ante geniti in post parta vulgo succedant, idque aequissimum sit, pro filio ex patre nondum principe genito pronunciare non dubitamus. | |
X I I I.Haesi tatum quoque est: Si primogenitus, priusquam principis fastigium indeptus sit, vivo patre, relicto filio & fratre, rebus humanis excesserit, uter succedat an avo nepos ex primogenito, an patri filius secundogenitus. At pro nepote contra filium secundogenitum ut stemus, aequum est. Neque enim in hac successione habenda illius ratio est, qui proxime defuncto principi proximus jam superest, sed ejus, qui, ex praescripto legis, ut proximus succedere deberet, si superesset. Huic, licet privato defuncto, cum jus illud, cujus vi succeditur, ipso conceptionis | |
[pagina 369]
| |
momento acceperit, qui proixmus est, praefertur illi, qui superstes propius contingit eum, qui proximè gessit principatum. Ius enim, quo placuit, ut primogenitus principis, ejusque posteri, eodem ordine succederent, quaesitum est non primogenito principi, sed primogenito principis. Ex primogenito igitur principis, licet non principe, denato nepos, filio secundogenito hic necessario praefertur. Qui rationem à jure repraesentationis petitam huc adferunt, falluntur. Non enim per repraesentationem, aut jure à patre accepto, sed suo & proprio, & quod à lege est, proximior hic succesit. | |
X I V.At si primogenitus aut alius proximus, ineptus ac impar imperio offeratur, sive ob aetatem, sive vitium mentis, sive utero adhuc clausus nondum adspexerit vita- | |
[pagina 370]
| |
lem hanc lucem, (nam & hic inter proximos censendus est) sive captivitas aut ejusmodi alii rerum humanarum casus ab imperio arceant, quid statuendum est? Certe, non iccirco adimi ei posse jus successionis, ac, etiamsi nequeat ipse per se administare Rempublicam, posse tamen per Curatores, donec ipse rebus suis fupersit. Minores autem, & iccirco sub tutorum potestate constituti, cum maximum iis discrimen ex tutoribus metuendum sit, ut citius ea solvantur, quam Jure civili liberi privatorum, ratio evincit. Et Aurea, quam vocant, Caroli IV. Bulla recte institutum est, ut Principes Electores ad imperii sui administrationem admittantur, postquam annum aetatis decimum octavum impleverint. | |
X V.Quid si idem gravi delicto sese | |
[pagina 371]
| |
reddiderit indignum, aut accepto jam imperio merito exciderit? Non dubitandum est, quin, si quidem liberos habeat, eosque innocentes, sive ante, sive post delictum, genitos, primogenito, aut si hi desint, proximo, sive fratri, sive agnato, imperium debeatur. Non una ratio est, quae id persuadet. Caeterum, cum satis ardua illa quaestio sit, priusquam alia exponere aggrediamur, duo inprimis in primogenitis observanda & accurate distinguenda sunt, primogenitura, nempe, ipsa, & jus primogeniturae. Illa à natura, hoc à lege est. | |
X V I.Primogenitura ipsa à natura est, quia eo ipso, quo quis conceptus prior aut editus in lucem est, primus loco, primus aetate, primus stirpe inter fratres constituitur, ac naturae praerogativam habet. Haec ipso conceptionis momento ad- | |
[pagina 372]
| |
quiritur, neque ulli competit, neque unquam competere potest, nisi qui eum locum naturae ordine prior occupavit; aut inter descendentes ex eo ordine est; illo autem decurso tum demum natura per fictionem suppletur, & secundogenitus aut suo ordine tertiogenitus pro primo habetur. Iam verò ea quae à natura est praerogativa haud dubie est immutabilis. Vnde sequitur, quod quemadmodum Natura ipsa vel auctor Naturae Deus, facere non potest ut id quod fuit non fuerit, aut quod natum est, natum non sit, ita neque primogenitus ipse, neque alius quispiam, quicunque tandem sit, transferre in alios potest hanc à natura acceptam ordinis praerogativam. | |
X V I I.Iura verò primogeniturae, quae alia atque alia usitata gentibus inveniuntur, à lege sunt, non à natu- | |
[pagina 373]
| |
ra. Lex quippe, sive statutum, sive consuetudo, hunc praeeuntis naturae ductum non modo sequuta, sed insuper sancte ita & comiter venerata est, ut eo, quem natura fecit, loco, ac ordine priori eximium aliquid, quo supra caeteros emineret, tribuerit: quemadmodum inter Principes primogenito & ex hoc nascituris, primogenitorum inter hos semper habita ratione, jus in imperium succedendi. Adeò ut à natura accepta illa immutabilis aut immobilis praerogativa, fundamentum sit praerogativae & eminentiae, quam lex velut mantissam adjecit. Vnde colligere promptum est, non minus hanc quam illam immobilem ac immutabilem esse, nisi primogenitus ipse facto suo eam repudiaverit. | |
X V I I I.Primogenitus quippe princeps jus suum & sponte sua à se alienare | |
[pagina 374]
| |
ac in alium transferre, & per delictum ejus jacturam facere potest. Nam & unicuique renunciare juri suo licitum est; & principes iis nonnunquam flagitiis operti deprehenduntur, propter quae principatu indigni merito censentur. | |
X I X.At alienatio illa, quae sponte principis fit, ita limitata est, ut, dum superest, non nisi in sanguine proximum, aut, si intermedii proximiores consenserit, in remotiorem ejusdem sanguinis alium transferre possit principatum. Lex enim regni, contra quam non integrum est principi quicquam facere, eo ordine regni iniri & continuari voluit administrationem. A se igitur alienare imperium potest, non à familia, non ab iis, quibus in familia proximis competit jus succedendi. Neque aliter se res habet in alienatione, quae sit ob deli- | |
[pagina 375]
| |
ctum. Cum enim nemini, ac proinde etiam principi, qui deliquit, nihil amplius auferri possit, quam quod habet; & huic nihil competat praeter curam principatus ac administrationem; hac autem, quocunque tandem modo aut nomine, finita ac exstincta, imperium ad proximum ex praescripto legis, quae omnes alieni & alios ejusdem sanguinis remotiores excludit aut differt, & sine summo flagitio violari non potest, sit devolvendum; plane apertum est, solum sanguine proximum ei qui deliquit, ut legitimum successorem esse admittendum. | |
X X.Iam & hoc quoque animadvertendum est, quod si principes isti non sint proprietarii & domini, sed Administratores tantum & Curatores, patresque quidam, ut sic dixerim, fidei commissarii regni, bo- | |
[pagina 376]
| |
norumque regni, opumque publicarum; profecto propter eorum crimen proximum innocentem, cui regnum debetur ex immutabili lege, excludere, sit iniquissimum. Neque enim ulla est ratio, quare deterioris juris esse debeant in fidei commissis principes, quam privati; quorum bona fidei commissaria ut alienari prohibentur, ita ob delictum ejus, cujus fidei commissa sunt, nequaquam possunt publicari. | |
X X I.Facit huc quoque, quod, cum iidem principes contrahendo, disponendo, alienando, oppignerando, ullove alio modo, liberis agnatisve, quibus jus ex lege quaesitum est, quique certa spe exspectant principatum, non possint praejudicare, ita nec delinquendo, quodeunque tandem crimen sit, cujus rei peraguntur. Delicto enim lo- | |
[pagina 377]
| |
cum Fisco in bonis suis facere, quid, quaeso, aliud est, quàm bona sua alienare, & in extraneum transferre, cum Fiscus extranei loco habeatur? Et quis pariter non videt, nullum jus Fisco ex delinquente, tanquam alienante, acquiri in iis bonis, quae alienandi potestatem non habet ille, qui deliquit? Talia verò sunt isti, de quibus hîc agitur, principatus. | |
X X I I.Quid quod res & jura nostra, sive ea re ad nos sive spe pertineant, nisi ob consensum, aut delictum nostrum non possint auferri. Non loquor de spe vana, nuda, & fallaci, quae ab eventu; sed certa, quae à jure & lege dependet; per quam primogenitus, etsi principatus ad eum nondum pervenerit, jus tamen jam quaesitum habet ad principatum. Si igitur hic spes certa sit ac legitima, si jus primogenito ipso | |
[pagina 378]
| |
conceptionis aut nativitatis momento sit partum, quomodo id delicti alieni caussa fas erit adimere? Longe quippe differt ea spes ab illa, quam liberi in bonis parentum aut legitima vulgo habent, quae parentum luxu, delicto, arbitrio, minui, frangi ac plane everti potest. | |
X X I I I.Si etiam à patre, aut alio proximo jus succedendi proximus hic non habeat, quod ex iis quae jam dicta sunt plane liquet, sed à lege immutabili, patris aut alterius proximi delicto, cum per eos legi nihil possit derogari, fieri non potest, ut proximus successione excludatur. Non eo inficias jus illud succedendi vivente patre velut suspensum esse filio: interim non à patre id dependet, sed à lege non movendâ. Imo superstite patre, in filio non tam suspensio juris est, | |
[pagina 379]
| |
quàm pleni ejus usus; neque jus nullum est, sed tantum dilatum: neque quaerendum, sed jam quaesitum. Haud ergo damnato ob delictum patre, id filio adimendum, quod ante patris delictum, nec à patre, sed à natura & lege accepit. | |
X X I V.Nemo objiciat, haereditaria haec regna nonnunquam appellari. Certe ita nonnunquam, quanquam nec recte dicuntur. Sed haereditas sola sanguinis intelligenda est, non jus haeredis. Recte sane illi, qui qualitatem successoris, non qualitatem successionis haereditatis nomine hîc significari pronunciant. Per haeredem filius, ut filius, non ut haeres regni intelligendus. Id enim quod per haereditatem sanguinis hîc acquiritur, non acquiritur per illum, cujus sanguinis est filius, aut alius proximus, sed per legis dispostitionem. Vt autem nulla ra- | |
[pagina 380]
| |
tio excogitari potest, qua fiat, ut haereditas sanguinis tollatur, ita etiam nulla esse potest, qua fiat, ut alicui adimatur jus, quod dictante lege cum haereditate sanguinis semper est conjunctum. Ergo neque culpa ejus; cujus sanguinis quis proximus tradux est. | |
X X V.Adde, quod non tam ultimo, quàm primo acquirenti, sive illi, qui omnium primus beneficio ac judicio legis sibi suisque posteris omnibus jus illud succedendi comparavit, (sunt qui Genarcham vocant) proximus quisque hic succedat, adeò ut ultimus successor sit successor primi, etiamsi inter primum principem & ultimum successorem vel mille principes intercesserint. Si id verum sit, sicut est verissimum, pro insignita haud dubie injuria haberi debet, si innocens & à lege successor datus, ob | |
[pagina 381]
| |
ejus crimen, cui non succedit, & cujus res non est, in quam succedit, ac cujus benificio jus succedendi haud acquisivit, ab adeundo principatu arceatur. In lineali ergo illa successione, de qua omnis haec disputatio instituitur, non uni haeredi, sed ejusdem familiae omnibus, & inter hos inprimis proximis, jus succedendi quaesitum est omnesque adeò haeredis nomine significantur. Igitur & ob unius crimen, juris sui tot alios, qui innocentes sunt, facere jacturam, nequaquam statuendum est. Constat enim poenas neque personam, neque bona delinquentis excedere debere. | |
X X V I.Facit autem caussae illustrissimae aequitas, ut in augusto illo Serenissimi Principis CAROLI LUDOVICI, Comitis Palatini ad Rhenum, & Sacri Romani Imperii E- | |
[pagina 382]
| |
lectoris, nomine hic nobis desinendum sit. Qui innocentis Principis filius, & ipse Princeps innocentissimus, ac nihilominus tot jam per annos ditionibus suis dignitatibusque privatus, de atrocitate injuriae merito expostulat, cum neque linealis hujus successionis ratio, neque sacratissimae ac tanta majorum religione & pace observatae Imperii leges, eum, etiamsi esset Principe nocentissimo genitus, excludi patiantur. |
|