Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 343]
| |
Thesis I.AUgustus, cui sinistra fortuna Cajum & Lucium filios abstulerat, Tiberium successorem habuit. qui principatum tamen diu recufavit, & adhortantes amicos increpans, ut ignaros quanta bellua esset imperium, & in Senatu querens, miseram & onerosam injungi sibi servitutem. Quae haud dubie vera, quamquam non ex vero, & animo, à Tiberio dicerentur. Certum enim est, longe quidem augustius, sed & longe etiam diffi- | |
[pagina 344]
| |
cilius esse, in Repub. imperare, quam parere. | |
I I.Civilem inter initia ac paullo minus quàm privatum egit; adeò quidem, ut adversus convitia malosque rumores, & famosa de se ac suis carmina, firmus ac patiens, subinde jactaret; In civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Neque interim male aut inique illi, à quibus male non modo facta, sed etiam dicta in principes severissimis poenis excipiuntur. Nihil enim interest, feceris male principi, an dixeris. Alium tamen mox se praebuit Tiberius, dum legem Majestatis reduxit, & in minimis etiam exercuit. | |
I I I.Paullatim verò Principem se praestitit: etsi varium diu, commodiorem tamen saepius, & ad utilitates publicas proniorem. Inter | |
[pagina 345]
| |
alia autem recte ab eo sub initium imperii institutum illud quoque, quod sustulerit jus moremque Asylorum, quae usquam per orbem Romanum erant. Et certe in bene composita Repub. Asyla facinorosis aperienda non sunt. Neque male tamen aut imprudenter Romulus, qui in componenda Romana hac Republ. initium ab Asylo fecit. | |
I V.Cum de revocandis legibus Sumptuariis adversus luxum, qui immensum tunc proruperat ad cuncta queis pecunia prodigitur, in Senatu ageretur, quo minus id fieret, Tiberius optimo consilio intercessit. Namque inveteratus jam populi luxus, & omni remedio major erat. Principibus autam ostendendum non est, quibus remediis impares sint. Prohibenda legibus in Repub. mala sunt, nec | |
[pagina 346]
| |
tamen omnia quae prohiberi debent, sed quae possunt. Mala igitur, quibus jam adsuevit vulgus, meliora bonis sunt, quibus non adsuevit. Et Sumptuariae illae veterum Romanorum leges severitatis priscae gravitatisque plus habent, quam pro Repub. utilitatis. | |
V.De coarcendo intra limites imperio Augusti sive praeceptum, ut loquitur Tacitus, sive exemplum sequutus est. Quod & imperio dedit, & sibi. Imperio; quia vastum omne, infirmum est; sibi autem, quia & omittere Vrbem, caput rerum, ex qua in omnia regimen, & aliorum virtuti campum gloriae aperire, ac vim & robur imperii permittere, intutum ipsi merito videbatur. | |
V I.Si quae forte seditio legiones in Provinciis, ut Germania inprimis | |
[pagina 347]
| |
ac Pannonia, incefleret, per alios potius, quàm ipse composuit. Vtut enim prima & validissima in ejusmodi malis tollendis sit praesentis Principis auctoritas, prima tamen ac praesentis, motibus tumultuantium non opponenda est. | |
V I I.Disciplinam militarem, inquit Suetonius, acerrime exegit; animadversionum & ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis. Eadem enim delicta in militia, quam toga graviora ac nocentiora sunt, ideoque illa merito severius puniuntur. Neque delicta sunt aequalia, ut censebant Stoici. Neque eadem delicta, à non iisdem perpetrata, eadem in Repub. censenda sunt. | |
V I I I.Haec laudanda in Tiberio. In caeteris tandem adeò defecit, aut potius in sceleribus omnia supergressus est exempla, (singula hic | |
[pagina 348]
| |
recensere, haud necesse est) ut invisus jam ac detestatus omnibus, odisse omnes ac tollere, & scelera sceleribus tueri, tutissimum sibi judicaret. Ex optimis quibusque ac maximis viris credidit periculum imminere sibi, & ideo eos, ut Germanicum, ac alios, clam, palam, evertit. Bene & prudenter quidem, quod ab iis etiam metuerit sibi Tiberius; male tamen, quod everterit. Neque enim evertuntur merito, qui tamen merito à Principe metuuntur. Neque etiam hic placet ille Atheniensium ostracismus, quo adversus virtute, meritis & opibus eminentes viros, identidem utebantur. Sunt enim aliae, eaeque plurimae, rationes, quibus, & sine injuria, adversum tales rerum Principes sese possunt tueri. Vt enim optimis etiam Principibus non modo pessimi, sed & optimi quoque simul ac maximi merito | |
[pagina 349]
| |
metuuntur; ita adversus metuendam injuriam sine injuria securitatem sibi debent ac possunt conciliare. | |
I X.Neque minus tum & pessimos metuit, ac in eos identidem animadvertit. Vt enim optimis inter optimos est & convenit optime, ita pessimi inter pessimos securitatem sibi non possunt polliceri. | |
X.Cum verò per artes & scelera prope infinita, amplissimum Annalium argumentum, adversus cujusvis ordinis homines Tiberius se tueretur, haec sane cura in AElio Sejano defecit. quem dum ad maxima evehit & nimium diligit, tandem necesse habuit timere. Cauti ergo Principis est, non modò non in pessimos, sed ne in optimos quidem ea omnia conferre, in quibus praecipua rerum & imperii vis consistit. | |
[pagina 350]
| |
X I.Detecta tandem atrocissima Sejani conjuratione, in eum ac liberos quoque ejus animadversum est. In crimine enim Majestatis & liberi etiam, quanquam innocentes, ob parentum noxam, neque immerito, neque improbando consilio, non quidem ultimo supplicio afficiuntur, sed ab adeunda omni hereditate alieni, & infamia paterna semper notati habentur, ad nullos prorsus honores admittendi; quemadmodum Impp. Honorius & Arcadius, ubi de filiis perduellis agunt, disertim loquuntur. Neque tamen recte in amicos etiam & clientes Sejani exporrecta poena est. Neque enim scelus est, amasse & coluisse quem amavit aestimavitque Princeps ipse, quanquam mox in summo scelere deprehensum. | |
[pagina 351]
| |
X I I.Sejanus autem, neque accusatus legitime, neque legitimo judiciorum ordine observato, sed manu ac imperio militari oppressus est; dolo magis, ut loquitur Suetonius, quam principali auctoritate. Quaeritur, an recte? & an quis non accusatus debeat damnari? Omnino & jure optimo. Adversum haec enim remedium statim, non post vulneratam caussam, ut J. C. loquuntur, quaerendum est. Et merito velut factum interpretando accipitur id, propter quod quis alium merito metuit, quo minus faciat. Quare & furem nocturnum, neque accusatum in judicio, neque convictum, privato cuique licet occidere. Accedit, quod hoc privilegium quoddam sit, quod derogat Juri communi ac justissima de caussa, & indulgetur Principi, ut personae publicae, tam ipsius | |
[pagina 352]
| |
principis, quam etiam Reipub. gratia. His ergo nocentes haud dubie & iccirco puniendi tollendique etiam videri possunt, quamvis in judicio nondum accusati vel convicti. Neque in eo quidquam injuriae est, aut iniquitatis. | |
X I I I.Sejano licet nunc sublato, idem Tiberio ingenium mansit. qui cum metuendus jam esset omnibus, omnes ipse metuit, & omnibus, velut è specula, insidiatus est. Inde frequentissimae tunc accusationes, ad quas pessimi quique amplissimis praemiis invitati. Tiberius quidem horum ministerium in perniciem optimorum vertit; accusatores tamen in Repub. & esse, & stipendiis ali, & ad inquisitiones delationesque praemiis illici, non modo utile, sed & necessarium. Rebuspub. esse statuendum est. | |
[pagina 353]
| |
X I V.Hinc optimis quibusque sub pessimo jam Principe & metus & praesentissimum periculum. In optimorum autem, quos illa aetas habuit & Romana tum Respub. dedit, consilia contra tyrannum ac facta, anxie inquirit Tacitus, recteque judicat, dum intempestivum amorem libertatis arguit, & imprudentiae passim eos incusat. Optimi hac tempestate & simul prudentissimi mihi quidem fuisse videntur, quibus latere potius fuit, quàm eminere; ac inertia, ut loquitur idem Tacitus, & silentium & modestia pro sapientia fuit. Neque enim illi laudandi sunt, quanquam viri optimi, qui inani jactatione libertatis se ac suis in ultimum discrimen adductis, ambitiosa tantum morte tunc inclaruêre. Nec facienda sub Tyrannis aut jactanda sunt bona libertatis, quibus ne- | |
[pagina 354]
| |
que mala iniquissimae servitutis possunt averti, & boni tantum certissimis periculis objiciuntur. Placet ergo inprimis & hic se probat mihi illius Agricolae, qui sub Domitiano vixit, exemplum. Domitiani, inquit Tacitus, natura praeceps in iram, & quo obscurior, eo irrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur; quia non contumacia, neque inani jactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant quibus moris illicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei post usum, ambitiosa morte inclaruere. | |
[pagina 355]
| |
X V.Tiberius anno octavo & septuagesimo aetatis, tertio & vigesimo imperii, ab U. C. septingentesimo & nonagesimo, finivit. Morum illi, ut maximus scriptorum judicat, tempora diversa: egregium vita famaque quoad privatus, vel in imperiis sub Augusto fuit: occultum ac subdolum fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuêre. Idem inter bona malaque mixtus, incolumi matre; intestabilis saevitia, sed obtectis libidinibus, dum Sejanum dilexit timuitve. Postremo in scelera simul ac dedecora prorupit, postquam, remoto & metu, suo tantum ingenio utebatur. |
|