Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– AuteursrechtvrijThesis I.JUlium Caesarem, ejus ex sorore Julia nepos, & testamento haeres scriptus, ac Augusti nomine mox salutatus, Octavius excepit. Ad cujus principis confirmandum fastigium, | |
[pagina 328]
| |
& depellendam calamitatem illorum temporum, quae, ut maximus auctorum loquitur, ipsa etiam pace fuerant saeva, togae pariter & belli artes, concurrêre; quarum istis aemulos, Antonium inprimis & Lepidum, exuit aut evertit; his, omnibus jam sub imperium nomine Principis acceptis, sibi ac simul fessae bellis civilibus Reipubl. pacem ac robur conciliavit. Plurium enim potentium de imperio certamina, unius imperio plerumque & optime finiuntur. | |
I I.Caeterum Augusto, factione jam omni feliciter debellatâ, de ordinanda Repub. anceps cum Agrippa inprimis & Mecaenate, amicorum intimis, deliberatio fuit. Horum ille, sicut Dio Lib. lii. Historiae Romanae luculenter tradit, ut Rempub. Senatui & Popul. Romano redderet, neque pristi- | |
[pagina 329]
| |
nam ejus formam mutaret, auctor fuit. Democratia inprimis laudata; quod aequalitatis, quae in eâ est, & nomen speciosum & res justissima sit. Qui enim, inquit, eandem naturam acceperunt, ex eâdem gente nati, iisdem moribus imbuti sunt, iisdem legibus utuntur, eundem corporum animorumque usum patriae exhibent, qui non eos justum sit caeterorum quoque omnium honorum participes esse? Qui enim eadem conditione nati sunt, aequalitatem appetunt, eâque potiti gaudent, destituti dolent; neque volunt sub unius semper esse imperio, neque ferunt se laborum, periculorum, impendiorumque participes, rerum meliorum communione privari. Ista pro Democratia tum ille. Verum ut haec gerendae Reipub. forma non est illaudabilis, neque eâ melior est Monarchia, ita eam Romanorum rebus tum non convenisse cum Tacito judicamus. Pacis, | |
[pagina 330]
| |
inquit ille, interfuit, ut ab uno Respubl. regeretur. | |
I I I.Addit Agrippa; Longe esse facilius in Democratia, & imperare ea quae gravia sunt, ut tributa, & imperata obtinere, quam in Monarchia; quod nempe in Monarchia unus omnibus imperet, in Democratia verò, quod facillimum est, quisque & imperet sibi & obsequatur. At verò falsum nobis videtur, faciliorem in Democratia, quam Monarchia, imperii & obsequii esse rationem. | |
I V.Ad haec (ita porrò ad Augustum Agrippa) multi genere, divitiis, aut alia fortuna excellentes, viri alio qui boni, principatui tamen unius hominis infesti existent. Hos neque, si augeri patiare, tutus vives; neque si opprimere coneris, juste ages. Si iis exercitus ac provincias committes, pe- | |
[pagina 331]
| |
riculum erit, ne tecum Reipubl. à te institutae status subvertatur. Neque enim vir egregius ullus sine magno animo nascitur. Sin autem hujusmodi viros nullis negotiis praeficias, sed ea ignavis & contemptis injungas, mox & strenuorum iram, ob contemptam à te eorum fidem concitabis, & maximis in rebus clades patieris. Neque hujus etiam rationis pondus aliquod aut momentum est. Ut enim pessimi Principes securi esse non possunt, sive optimorum sive pessimorum ministerio utantur; ita optimis in optimis & maximis viris auctis praecipuum & Majestatis & Reip. munimentum est. | |
V.Denique petito à Romanorum regibus exemplo, Nos ipsi, inquit, Romani, quun ante, diverso modo Repub. instituta, id est, Regibus obnoxii, multa pertulissemus incommoda, deinde libertatem appetivimus, | |
[pagina 332]
| |
eamque consecuti ad tantam hanc potentiam pervenimus; non aliis quidem ullis, quàm popularis Reipub. adjuti bonis, quum & Senatus auctor fieret, & populus juberet. Caeterum nec huic etiam in hac deliberatione rationi est locus. Fuerint olim & merito Romanis Reges detestati; iisque ejuratis ad formidatam omnibus potentiam magno gradu provecta sit res Romana: nunc temporis tamen convenientius ei erat unius, quam plurium & populi imperium. Ita enim fere sit in rebus humanis, ut, pro diversa temporum conditione, una atque eadem imperandi ratio, laudanda nonnunquam, subinde detestanda merito videatur. Primo ergo Reges, dein Senatus & populi, tandem iterum unius principis imperium fatigatae discordiis civilibus Reip. debebantur. | |
[pagina 333]
| |
V I.Contra verò alia omnia Mecaenas apud Augustum disserebat, monebatque, ut, si quidem patriam amaret, pro qua tanta jam gesserat bella & feliciter confecerat, veterem Reipub. formam mutaret, solusque ipse amplissimum imperium capesseret; ea potissimum usus ratione, quod imperium Senatui & populo reddere jam aut permittere nihil esset aliud, quam impotes mentis, datis jam furoris utriusque plurimis documentis, gladio donare. Et id quidem consilium prudenter, ac non ex suo tantum, sed & ipsius Reipub. usu amplexum esse Augustum, haud dubie statuendum est. | |
V I I.Solo autem & in vetere Repub. etiam agnito Principis nomine usus, Dictatoris illud offerente populo, deprecatus est; Domini au- | |
[pagina 334]
| |
tem appellationem, ut maledictum & opprobrium, semper exhorruit. Scilicet vi ac potestate summi imperii munitus, ac contentus, superba illa ac gravia libertatem cogitantibus nomina sapienter repudiavit, cum per ea & augeri non posset summa jam ejus potestas, & odio tantum exponeretur. | |
V I I I.Tribunitam tamen potestatem perpetuam sibi fecit, & quod dignitatis ejus ea vis esset, ut sacrosanctus efficeretur, instar tribunorum; & ut illo summi fastigii à se reperto vocabulo, nec Regis aut Dictatoris in viso jam nomine assumto, appellatione tamen aliqua caetera imperia praemineret. Callide quippe intelligebat, haud usurpanda esse principibus illa vocabula, quae, quanquam summam potestatem significantia, populo sunt invisa. | |
[pagina 335]
| |
I X.Pontificatum quoque maximum; mortuo Lepido, suscepit. Hoc enim ad αὐτοκρατορίαν, sive summam potestatem omnino absolvendam requirebatur. Duobus quippe, religionum nempe caerimoniis, & legibus humanis, Resp. omnis continetur. quarum potestas cum est penes Principem, nihil est quod ultra possit desiderare. | |
X.Cum verò consilium Augusto de retinenda sibi suisque Monarchia jam staret, mox de illius dominationis subsidiis prudenter cogitavit. Quo igitur quam occupaverat, inter tot factionum & conjurationum, quae metuebantur, tempestates conservaret, & posteros quoque transmitteret, Caium & Lucium nepotes, ex iisque defunctis, Agrippam Posthumum & Tiberium, in familiam | |
[pagina 336]
| |
Caesarum induxit, aut adoptavit. Expedit quippe haud modo Reipub. sed & interest ipsius Principis, ne successor in incerto sit. Ita enim sit, ut & pluribus munimentis insistat ipse, & ambitiosae aliorum spes cohibeantur. Ac falluntur sane, qui intutum dominanti esse statuunt, ab eo vivo successorem destinari. Rectius Tacitus, qui ejusmodi haeredes imperii nuncupatos, & palam etiam agnitos, vera nuncupantium Principum munimenta Annal. i. appellavit. | |
X I.Inter haec, velut praecipuo retinendi imperii instrumento, rara ac inusitata & obvia omnibus comitate, ad promiscuas salutationes plebe etiam cottidie admissa, animos omnium suos fecit. Nempè civile illud Principum ingenium maximum majestatis eorum decus est ac munimentum. Vnum, | |
[pagina 337]
| |
inquit de Trajano suo Plinius, ille se ex nobis putat, & ideo magis excellit, quia se unum ex nobis putat. Et verum majestatis pretium ac ingenium illi ignorant, qui illud civile contemptum majestatis esse arbitrantur. | |
X I I.Rempub. autem optimis artibus composuit & administravit, nisus omni modo, ne quem novi status poeniteret. Imprimis autem pleraque, ut ait Suetonius, pessimi exempli correxit, quae in perniciem publicam, aut ex consuetudine licentiaque bellorum civilium duraverant, aut per pacem etiam exstiterant. Ac id quidem non uno ictu, sed paullatim. quemadmodum enim natura infirmitatis humanae, ita etiam in emendanda corrupta Rep., tardiora esse debent remedia, quam mala, Qui omnia pariter & statim sublata vult, plerumque non tollit ea, | |
[pagina 338]
| |
sed auget. Augustus in primo aditu Principatus habebat quidem jam potestatem jubendi ea omnia, quae vellet, sed nondum prohibendi ea omnia, quae nollet. Longe enim majus est prohibere aliquid posse, quam jubere. Itaque identidem Principibus rerum in administratione Reip. cogitandum est, plures jubere omnia posse, quàm prohibere. | |
X I I I.Quod provincias spectat, earum alias, easque pacatas populo scripsit, quae à Proconsulibus sortito lectis administrarentur, & Provinciae populi dicebantur; alias, easque impacatas, (validiores vocat Suetonius) sibi retinuit, quae Provinciae Caesaris appellatae, & per legatos ejus administratae. Callidè profectò & prudenter. Hac enim ratione, ut Dio Cassius notat, Senatum inermem imbellemque ef- | |
[pagina 339]
| |
ficiebat, & ad se solum arma militesque, praecipuam imperii vim, cum armatis Provinciis transferebat. | |
X I V.Praesidibus autem provinciarum, inquit Suetonius, propagavit imperium, ut & à peritis & assuetis socii continerentur. Neque sane usui Rebuspub. sunt crebrae magistratuum mutationes. Per has enim plerumque sit, ut amotis expertis, rerum inexperti succedant. Annui etiam illi magistratus & ignorant suos, & à suis ignorantur. | |
X V.Militiam quod attinet, legiones & auxilia provinciatim ita distribuit, ut ad tutelam claustrorum imperii, praesertim ad Rhenum in Germania, nihil desideraretur. Quod posterioribus temporibus neglectum latissimam viam irruptionibus Barbarorum aperuit. Vt- | |
[pagina 340]
| |
que perpetuo ac sine difficultate sumtus ad tuendos milites prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus novis, vigesima nempe haereditatis & legatorum, ac centesima rerum venalium instituit. Quidquid ex his pecuniae coactum, militiae tantum impensum est. Prudenter omnino. Ea quippe optima componendorum aerariorum Reipub. est ratio, qua singula singulis tantum, ut militari rei, aliisque ejusmodi majoribus negotiis, destinantur. | |
X V I.Ac Provinciis quidem ita divisis, de coartando intra limites, id est, non augendo per militares expeditiones imperio, consilium iniit; quod id & sibi & Reipub. convenientissimum prudenter judicaret. Neque enim aliunde plus securitatis Principi esse poterat, quàm ex hoc otio subditorum; & vasta | |
[pagina 341]
| |
illa imperia plus magnitudinis plerumque quam roboris habent. Facilius, ut egregiè olim Scythae illi ad Alexandrum apud Curtium, apprehendere quaedam manus Principum poßunt, quam continere. Magnitudo imperii decremeti ejus ferè est caussa. Neque alia est ratio, quare celebres illae Monarchiae tandem sint exstinctae. Stolide ergo illi, qui vel ambiunt ipsi in omnia imperium, vel unius in omnia imperium pro pace rerum humanarum facturum arbitrantur. | |
X V I I.Finis vitae & imperii Augusti in annum ab Vrbe condita d cclxvii, qui Cosl. habuit Sex. Pomp., Sex. F. & Sex. Appulejum, Sex. F. incidit; cum post victoriam Actiacam annos xliv imperium habuisset. Vita ejus, inquit Tacitus, apud prudentes varie extollebatur arguebaturve. Nobis eorum | |
[pagina 342]
| |
placet judicium, qui laudabant; pietate erga parentem, & necessitudine Reipub. in qua nullis tunc legibus locus, ad arma civilia actum, quae neque parari possent, neque haberi per bonas artes. Multa Antonio, ut interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido concessisse. Postquam hic secordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse, quam ut ab uno regeretur. Non regno tamen, neque dictatura, sed Principis nomine rectè constitutam Rempub. Mari Oceano aut amnibus longinquis septum imperium; legiones, provincias, classes, cuncta inter se connexa: jus apud cives, modestiam apud socios; urbem ipsam magnifico ornatu: pauca admodum merito vi tractata, quo caeteris quies esset. |
|