Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 299]
| |
Thesis I.PRimis Tribunis militum Consulari potestate, quod vitio creati essent, augurum decreto abdicatis, 7 Consulibus suffectis, annus Urbis cccxi. m. Geganium Macerinum iterum, T. Quintium Capitolinum quintum Coss. & primos Censorea Romae dedit. Ortum autem initium rei est, ut tradit Livius, quod in populo per multos annos incenso, neque differri census poterat, neque Consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. Mentio ergo illata à Senatu est, rem operosam ac mi- | |
[pagina 300]
| |
nime consularem suo proprio magistratu egere: cui scribarum ministerium, custodiaeque & tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subjiceretur. Neque Tribuni plebis dissensêre. Reipub. quippe administratio nunquam rectius sese habet, quàm ubi singulis ejus negotiis gerendis proprii magistratus, nullo alio munere aut procuratione districti, imponuntur. Multitudinem proinde diversorum magistratuum pro multa diversaque imperii necessitate optimo consilio Romani probavêre. Census ergo, quem Servius Tullius instituerat, quinto quoque anno agendi, hoc est, Populi Romani aevitates, soboles, familias pecuniasque censendi, populi partes in tribus distribuendi gratia primi Censores sunt instituti. At ea dignitas, à parvâ origine orta, tanto deinde incremento aucta est, ut morum disciplinaeque | |
[pagina 301]
| |
Romanae penes eam regimen, Senatus, Equitumque Centuriae, decoris dedecorisque discrimen sub ditione ejus nutu atque arbitrio essent. Unde illa magnifica apud Tullium de LL. Censores Mores Populi Regunto; Probrum in Senatu Ne Relinquunto. Et Plutarcho in M. Catone majore Censura dicitur κορυφὴ τίς τιμῆς ἁπάσης, καὶ τῆς πολιτείας ἁπάσης ἐπιτελείωσις; Fastigium quoddam honorum omnium, & quodammodo omnium in Republ. actionum consummatio. De ea ergo, cum de Censu alibi disputatum sit, nunc nobis nonnulla sunt dicenda. | |
I I.Censura in Republic. Romana magistra pudoris & modestiae fuit; quâ toto quinquennio donati duo, integritate ac modestia ita prae caeteris excellentes, ut eorum | |
[pagina 302]
| |
vitae exemplum reliquorum norma esset & optima censura, corruptos aut suspectos aut vergentes magistratuum, vel reliquorum civium mores, de quibus scribi leges, aut in quos poenae decerni non poterant, notandi liberrimam habebant absolutissimamque potestatem. | |
I I I.Multae autem ac graves sunt, quae Censuram in Republic. commendant rationes. Inprimis illa, quod plurima sese offerant mala, quae legibus commodè comprehendere non licet, aut indictis poenis antevertere. Neque enim omnia, quae nocent Reipublic. aut prosunt, legum esse possunt argumentum. Quaedam igitur, maximè quae spectant civium mores, requirunt non tam leges, quàm sine legibus magistratus, sicut alia requirunt simul & leges, & earum | |
[pagina 303]
| |
custodes, judices ac magistratus. Pone illas Sumptuarias, toties in Romana Repub. repetitas, & tantopere celebratas. Haud mihi dubium est, quin luxus illorum temporum, quae Censurae severitatem adhuc patiebantur, arbitrio Censorum melius potuerit coarceri. Luxus enim & alia ejusmodi nulla lege accuratè satis describuntur, aut prohibentur. Et certè cum sint tria praecipua, eaque distincta, juris praecepta; Neminem laedere; Ius suum cuique tribuere, & Honestè vivere, duo priora legum sunt argumentum, tertium legibus commode non potest explicari. Illa boni civis, hoc boni viri spectant personam. Quanquam autem vir malus, quod & docet Aristoteles in Politicis, possit esse bonus civis, interest tamen Reip. bonos cives etiam esse bonos viros, quia à malo viro facile deponi potest boni civis persona. | |
[pagina 304]
| |
I V.Cum etiam virtutis sedes suas habeant in divinis & naturae praeceptis, (neque enim ex vero, aut pro virtutum majestate disserunt, qui omnes eas collocant in mediocritate) & hae per quosdam quasi gradus, oblivionem, contemtum, quaesitasque aut paratas peccandi occasiones, facile deserantur, ac leges, earumque custodes magistratus non nisi facta aut adulta jam vitia poenis persequantur, necessaria visa est Censoria auctoritas, cujus severâ & tempestivâ animadversione, velut sufflamine injecto, futura & jam imminentia praevenirentur. Praestat enim in peccaturos animadvertere, quàm eos punire, qui jam peccârunt. | |
V.Cum denique in Repub. multi suspecti esse possint; velut vitam minus rectè instituentes; atque | |
[pagina 305]
| |
adversus eos non minus, quàm illos, quos plane constat esse tales, Reipub. paci ac commodis sit prospiciendum; & in suspectos ex legibus non possit animadverti (nisi quod in suspicione affectati imperii, aut laesae ejus majestatis, poenae locus esse posse videatur) quis non videt, sine ulla iniquitate, suspectis Censorio arbitrio notatis, hac etiam parte reddi posse Rempubl. & securiorem, & meliorem. | |
V I.Ad haec, plurima delicta sunt, quae nec debet punire lex aut judex. Ea, nempe, quibus etiam levissimae poenae publicarum legum graviores sunt. Omnes enim ejusmodi poenae graves sunt vel eo solum nomine, quod publicae sint, & auctoritate publica indicantur. Jam verò constat, delicta multa esse, quae gravem poenam non merentur. Unde colligere promptum | |
[pagina 306]
| |
est, quamvis levissimâ publicâ poenâ, cum omnis illa gravis sit, ea excipienda haud esse. Debet quippe proportio esse inter delictum & poenam. Quae autem proportio esse potest, inter quodvis mendacium, quamvis avaritiam, quamvis simultatem, contentionem, lasciviam, & quae ejusmodi plura alia exempli gratiâ in medium hic possent adferri, ac levissimam etiam publicam, sed sic gravem, poenam? Quâ ergo ratione sit, ut non omni virtuti praemium in Repub. debeatur, eadem sit, ut non quodvis vitium poenâ excipiatur. Interim haud voluisse legumlatores, quae impunita reliquêre; aut alia viâ coarcenda non esse, quae per leges non puniuntur. Coarceri namque possunt per Censores, aut simili potestate instructos alios, quae alias curae Magistratuum | |
[pagina 307]
| |
exemta, & ab omni nota penitus intacta, in Reipub. perniciem tandem aliquando sunt exitura. | |
V I I.Has ob caussas Romani non leges de moribus tulêre, sed constituerunt praefectos morum, pudoris, modestiae, privataeque disciplinae, nullis legibus, nulli inquisitioni obnoxios; qui pro arbitrio quemvis inhonestè actae aut suspectae vitae nomine notandi potestatem habuêre. Non testibus, tabulis, probationibus, interrogationibus, exceptionibusve apud eos locus. Tantae quippe auctoritatis vi instructos esse conveniebat, qui corrigendis illis civitatis moribus adhibebantur, qui ibi habitant & latent, ubi non penetrant jura; in quibus si litium ambages, & sollennes ordines judiciorum exigantur, & res & auctoritas evanescant. | |
[pagina 308]
| |
V I I I.Cives autem prorsus sic notabant Censores, ut qui Senator esset, Senatu ejiceretur, equiti Equus publicus adimeretur, plebejus in Ceritum tabulas referretur ac aerarius fieret, atque adeò non esset in albo centuriae suae, quà civis, sed tantummodo ut pro capite suo tributi nomine aera penderet. Neque tamen illa animadversio aut poena fuit aut dicenda est, cum sub legitimae poenae definitione haudquaquam possit comprehendi. Neque enim in his tam judicium Censorum, quàm arbitrium & velut praejudicium quoddam fuit. Unde illud Ciceronis lib. iv. de Repub. Censoris judicium nihil ferè damnato adfert praeter ruborem. Itaque, quod omnis ea Censoria judicatio versaretur tantummodo in nomine, animadversio illa, Ignominia dicta est. Ignominia autem | |
[pagina 309]
| |
& infamia multum differunt. Inde & notare tantum Censores dicebantur. Et haec merito sic instituta, cum Censoria animadversio in iis se tantum occuparet, in quibus, quod jam diximus, legitimae poenae non erat locus. | |
I X.Sunt qui urgent hodie etiam ad Romanorum exemplum in Rebuspubl. constituendos esse ejusmodi Censores. At haud satis illi meminisse videntur temporum, quibus nati sunt; quibus facilius multo est tutiusque illud veteris Romanae integritatis gravitatisque institutum admirari, quàm imitari. Nos inter, qui Christo diximus sacramentum, penes praesides praestitesque sacrorum, per leges divinas ea potestas, quâ dum alia merito puniunt, aut notant, quae | |
[pagina 310]
| |
merito non punit Magistratus; alia merito non puniunt, quae tamen merito punit magistratus; disciplinae morum ac honestati inter Christianos cives satis superque est provisum. |
|