Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 286]
| |
Thesis I.DEcemvirorum imperium mox Tribunorum militum consulare jus excepit: Igitur de illo etiam Magistratu, quaeque ejus initia ac vis fuerint, nunc nobis dicendum est. Aricini & Ardeates de ambiguo agro cum saepè bello certâssent, multis invicem cladibus fessi, judicem populum Romanum sumpsêre. Is impulsu Tribonorum plebis, patribus invitis, judicavit agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse: nihilominus turpe, foedum, ini- | |
[pagina 287]
| |
quum, & acerbum id judicium Aricinis Ardeatibusque merito visum est. Nemini quippe judici concessum jus est in rem suam litem vertendi, & sibi aliquid, quantumvis jure debitum, adjudicandi. Igitur ea injuria excitati Ardeates bellum meditantur; consules delectum habent, armaque summâ vi apparari jubent. Tum C. Canulejus, Tribunus plebis, rogationes ferre, ut promiscua plebeiis cum patritiis essent matrimonia; utque eidem potestas esset seu de plebe, seu de patribus vellet, Consules faciendi; nunquam se vivo delectum habituros Consules minatus, nisi quae promulgata à se essent plebes scivisset. | |
I I.Ad ea commoti patres, negare jam ultra ferri posse tribunitios furores, & contra promiscua connubia id inprimis testari; non a- | |
[pagina 288]
| |
liam ea vim habere, nisi ut qui natus sit ignoret, cujus sanguinis, quorum sacrotum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. At per ea hanc ordinum perturbationem haud afferri vel ex eo aperutm est, quod nobilitas, quae generis dicitur, per solos patres, non autem matres, ad posteros derivetur, ac proinde ex patritio & plebeia genitus ordinis sit patritiorum, & ex plebejo ac patritia, plebejorum. Mater namque accipere à majoribus nobilitatis decus, sed sola transferre ad liberos non potest. Quod ut ratio evincit, ita non e-evertunt quae de materni generis claritudine, de ejus imaginibus cum paternis conjunctis passim leguntur. Ex promiscuis igitur ejusmodi matrimoniis, non incertam prolem, quod objiciebant patres, sed certam nasci, manifestum est. | |
[pagina 289]
| |
I I I.Sed victi tandem pertinacia plebis, ut de connubio ferretur, concessere, ita maximè rati contentionem de plebejis consulibus tribunos aut totam deposituros, aut post bellum dilaturos esse. Spes tamen illos decepit.Tribuni quippe pro altera de plebejis Consulibus rogatione summa vi pugnavere, & licet famâ belli indies crescente, dilectum impedivere. Patribus ea omnium iniquissima visae est, quod, ut de vulgi turbatoribus, & seditiosissimis quibusque ac infestis patritiorum ordini ad Consulatum hac ratione evehendis, hujusque majestate consortio plebejorum contaminanda, nunc non dicam, ab exactis regibus, creatisque primis Consulibus, per tot jam annorum decursum, ipsius populi suffragiis, non nisi patritii adejus honoris fastigium promoti | |
[pagina 290]
| |
essent. Contra Canulejus, Tribunus plebis, nihil novi eâ ferri, asseruit, sed id, quod populi est, repeti atque usurpari: ut quibus velit populus Romanus honores mandet. | |
I V.Si meum nunc quoque judicium interponere mihi hîc liceat, pro populo pronuntiare haud dubitaverim. Sicut enim praescriptiones, quemadmodum & usucapiones, neque injuria & haud inutiliter, jure civili sunt introductae, ita jura imperii totiusque populi, quae nobilitate sua res alias multum excedunt, praescribi non posse aut debere, statuendum est. Neque hactenus jure suo non usus erat populus; neque, cum in ejusmodi liberâ eligendi & creandi Consules potestate, ejusdem sit nolle cujus est velle, censendum est populum, quia hactenus solos patritios | |
[pagina 291]
| |
ad consulatum voluerat promotos & promoverat, noluisse unquam plebejos ad eum evectos. Soli quippe patritii huc usque eo donati indicia quidem sunt praeteriti & per tot annos continuati de iis populi judicii, sed non futuri. Interim ex his patet, pessime libertati suae consulere eum populum, qui potestate eligendi quos velit principes aut alios supremos magistratus instructus, intra unius vel domus, vel ordinis angustias vota sua continuo constringit. | |
V.Licet verò eo jure uti potuisse populum affirmaverim, non tamen ideò tribunorum hoc institutum laudandum est, Multa jure fieri non possunt, quae tamen facta, quia expediunt egregio publico, laudantur. Multa etiam jure fieri possunt & honesta sunt, quae quia ad praesentem Reipubl. statum e- | |
[pagina 292]
| |
vertendum comparata sunt, facta merito improbantur. Si igitur, ut recte judicabat Augustus, optimorum civium sit qualemcunque praesentem Reipubl. statum non mutare, quod τὸν παροῦσαν πολιτείαν διαφυλάττειν vocat Isocrates, quidni tribunos, qui plebejos ad Consulatum promotos, qui repeti toties agrarias leges voluêre, sicut & illos, qui caede Julii Caesaris revocare veterem Rempub. & libertatem conati sunt, pro pessimis civibus habeamus? | |
V I.Consules ac patres, cum jam viderent aut hostibus, aut civibus, de victoria concedendum esse, in diversa trahebantur. Erant qui Consules armandos in tribunos censebant. Alii optimo consilio abhorrebant à bello civili, violandisque tribunis, quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepis- | |
[pagina 293]
| |
sent. Nam, neque in tribunos, licet horum motuum praecipuos auctores, ferro aut caede grassari fas erat patritiis; neque cuiquam vel principi, vel ordini, vel singulis, jus suum, quod in Repub. habent, bello civili persequi aut tueri convenit. Hujus enim declinandi caussa illud remittendum est. Et ea sola bella civilia licita sunt, quibus ad avertendum praesentissimum alias Reipubl. exitium contenditur. Caetera omnia, utut justa eorum sit caussa, injusta sunt & illaudata, haud aliter ac remedia, quae malis, quibus opponuntur, sunt atrociora. Per haec consilia eò deducta res est, ut Tribunos militum consulari potestate promiscuè ex patribus ac plebe creari sinerent; de consulibus creandis nihil mutaretur. eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. | |
[pagina 294]
| |
V I I.Tribunatus militum consulari potestate extraordinarius est in Romanâ Republic. Magistratus, quem, quo Consulatus honos plebejorum consortio non contaminaretur, & nihilominus satisfieret desideriis plebis, praecipuam dignitatem secum communicandam urgentis, pacis caussa plures, tam patriorum quàm plebejorum ordinis, consulari potestate donati, Tribunorum militum, non consulum nomine, nullis interim Consulibus creatis, gerere potuêre. | |
V I I I.Inde Tribuni militum Consulari potestate, Tribuni militum pro Consulibus, Livio, Tribunorum militum consulare jus, Tacito Ann. i. dicuntur. Plutarchus sub initium vitae Camilli eorum potestatem descripturus appellat nomine χι- | |
[pagina 295]
| |
λιάρχων ἀπ᾽ ἐξουσίας καὶ δυνάμεως ὑπατικῆς ἅπαντα πραττόντων, id est, Chiliarchorum, vi & potestate consulari omnia agentium. Tribunorum militum vocabulum placuit, ut plebejis simulachro Consulatus contentis, & interim forte animum mutaturis, Consulatus nomen illibatum & integrum patritiis maneret. In quo patritiorum prudentiam quis non laudaverit? Quanquam enim nomen solum alicujus dignitatis habere non vim, res vana & prope nihili sit; tamen immane discrimen est inter vim & nomen, ac nomen ac simul vim habentem. Nomen quippe ad vim adjicit honorem & dignitatem, non autem delata sine nomine potestas. Iccirco eadem auctoritate instructis non tribuuntur iidem honores, si eodem nomine ac titulo non ornentur. Ergò in Repub. Romanâ diversi sunt Consules, & | |
[pagina 296]
| |
Tribuni militum consulari potestate, qui à nomine destituti tantum quasi Consulcs fuêre. Unde sequitur, concedentibus patribus, ut Tribuni militum consulari potestate etiam ex plebejis crearentur, eo nomine nullam his potestatem factam esse gerendi Consulatus. Hoc autem patritii volebant. Artis verò hujus usus opportunus & pulcherrimus est, & ubi desideria ac motus eorum, qui hactenus à praecipuis dignitatibus exclusi, imponunt earum vim communicandi necessitatem, & ubi eorum ministerio & virtute opus, quos ejusmodi dignitatibus ornare per leges Reipubl. non licet, & ubi magnifico nomine, & sic simul pompa, magnae potestati detractis, aerario consulitur. Horum primum Romanae Reipublic. hos Tribunos dedit. | |
[pagina 297]
| |
I X.Comitia igitur iis creandis indicuntur. Eventus eorum, ut loquitur & judicat Livius, docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto judicio esse, Tribunos enim omnes patritios creavit populus; contentus eo quod ratio habita plebejorum esset. Hanc modestiam, aequitatemque & altitudinem animi, ubi nunc in uno inveneris, quae tunc populi universi fuit? Liceat mihi à tanto auctore dissentire. Jure suo nunc maximè uti & plebejorum habere rationem debuit populus, qui eo hactenus non usus experiendo didicerat, sic se in harum contentionum gravissimam tempestatem incidisse. Aliàs ipso facto jam confirmato jure, patritii plebejis poterant anteferri, cum res ipsa dictet, nobiles, si caetera sint pa- | |
[pagina 298]
| |
res, ignobilibus in distributione publicorum honorum esse praeponendos. | |
X.Tres verò potius quàm duo creati, vel quo, ut opinor, inter eos & Consules numeri etiam esset dissimilitudo; vel quod in oligarchia tanto securior sit libertas, quanto plures imperant. Hi verò Tribuni identidem numero aucti, & interpositâ nonnunquam ordinaria Consulum potestate, per annos octoginta in Romana Repub. mansêre. |
|