Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 272]
| |
Thesis I.AGebat jam urbs Roma annum trecentesimum, & adhuc patriis potius dubiisque & incertis moribus, quàm scriptis fixisque, quae sufficerent, legibus regebatur. Itaque Sp. Tarpejo, & A. AEternio Coss. missi legati tres Athenas, & ad alias Craeciae civitates, ut earum leges & instituta describerent, quae in praecipua tum erant celebritate. His biennio post reversis, anno ejusdem saeculi tertio, Decem-viri legibus scribendis, quae ex populi Romani usu forent, optimo con- | |
[pagina 273]
| |
silio creantur; merito omnibus censentibus, longè tutius esse, jure scripto, quàm moribus & consuetudine uti, & magistratuum ac judicum, quorum arbitrio haud permittenda sunt, quae legibus licet includere, potestatem certis limitibus esse coarcendam. At ut ab iis pleraeque laudatissimae leges conditae sunt, ita ex eorum imperio, primo quidem moderato, dein verò immani ambitione corrupto, intestinis & tribunitiis motibus multum agitata Respubl. meliora tempora speravit potius, quàm accepit. | |
I I.Decemviratus est summus, sed extraordinarius & annuo spatio definitus, in Romana Republic. magistratus, quo Senatorii ordinis nobilissimi viri decem, legum scribendarum caussa, donati, caeteris omnibus. Magistratibus interea | |
[pagina 274]
| |
abrogatis, donec dein ex legibus restituerentur, Consularem & verè regiam, adeòque maximam, omnem Remp. administrandi, deque privatorum contractibus ac causis omnibus cognoscendi, habebant potestatem. | |
I I I.Caeterùm in patriis moribus, aliorumque, Graecorum inprimis, maximè autem Atheniensium, inter se comparandis, iisque omnibus, quae usquam egregia & pro Romana Republ. factura occurrerent, decerpendis, praecipua ipsis cura fuit. Nam neque majorum institutis pertinaciter inhaerescendum, ubi sese probant meliora; & diversis populorum ingeniis haud eaedem praescribendae sunt leges; & illae Atheniensium subinde ab aequitate remotae, & crudelitate detestabiles offerebantur, maximè, quas sanguine descripsisse Draco- | |
[pagina 275]
| |
nem ferunt, omnia pene delicta capitis supplicio persequutum, ex Stoicorum mente, qui ἶσα τὰ ἁμαρτήματα εἶναι, aequalia esse omnia peccata, nec honesto quicquam honestius, nec turpi turpius; & peccata, quia discrepant, aeque discrepare, statuerunt. Quae sententia absurda est, & ad efferendas leges comparata. Sed neque Solonis omni ex parte laudandae venienbant. qui cum, ut de aliis nunc non dicam, admisit actionem contra ingratos, excessit curam legislatorum, quorum non est punire omnia delicta, sed ea modo, quae insigni facto & exemplo Rempub. laedunt. Ita tandem compositae sunt illae leges, quae ab auctoribus Decemvirales, à numero tabularum, in quas decem primo, dein duabus auctas, relatae sunt, Duodecem Tabularum, ferè dicuntur, capita omnium legum complexa & fon- | |
[pagina 276]
| |
teis, ut à Cicerone i. de Orat. finis aequi Iuris, ut à Tacito lib. iii. Ann. meritò laudantur. | |
I V.De harum tamen legum aequitate aut iniquitate multa exstat disceptatio inter Sextum Caecilium, juris peritum, & Favorinum, Arelatensem Philosophum, apud Gellium lib. xx. cap. i. Noctium Atticarum. Favorinus quidem, inter alia, in iis observat crudelia quaedum, dura, inhumana ac proinde iniqua, dum delicta ac poenas inter se contendit. Inprimis autem provocat ad Popul. Romanum, cui delicta quidem, quorum in X I I. Tabb. mentio est, vindicanda; poenae tamen nimis durae esse visae sunt. Quare & passus est leges istas de tam immodico supplicio, situ atque senio emori. Verum egregiè excipit Caecilius; Non ideò contemnendas | |
[pagina 277]
| |
esse legum istarum antiquitates. Nemo enim ignorat legum opportunitates, & medelas, pro temporum moribus, & pro rerum publicarum generibus, ac pro utilitatum praesentium rationibus, proque vitiorum, quibus medendum est, fervoribus, mutari atque flecti. Ac sane, optimo & consilio & jure primis, quae contra vitia feruntur, legibus severissimae poenae proponuntur; & si per eas ad meliorem vivendi disciplinam inter cives profectum sit, aut libido hominum & contumacia severitate suppliciorum major, & invicta experiendo cognoscatur, lapsu temporis mitigantur. Nam gravior esse poena debet, ubi in scelus plurium est, & ferventior inclinatio; & minor, ubi vel ad peccandum proclives sunt pauciores, aut magnitudine suppliciorum à peccando hactenus homines deterriti | |
[pagina 278]
| |
haud sunt, ne ex poena fiat carnificina. Ob hanc caussam inter cautiores gentes, primae omnes leges severissimae, secutae verò mitiores mollioresque inveniuntur. | |
V.Lege xii. Tabul. cautum; ut aeris confessi ac debiti judicati, creditoribus addicerentur, nervo aut compedibus vincirentur, & capite poenas darent, eorumque corpora in totidem partes, quod creditores erant, secta dividerentur, aut trans Tiberim venum irent. De immanitate illa secandi partiendique humani corporis, inquit Favorinus Philosophus, non libet meminisse, & piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius? At contra disserit Caecilius, & legem defensurus, Nihil profecto, respondet, ea immitius, nihil immanius; nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta immanitas | |
[pagina 279]
| |
poenae denunciata est, ne ad eam unquam perveniretur. Addici namque nunc & vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt; dissectum esse antiquitus neminem, equidem neque legi, neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quita est. Lubet mihi hic cum Caecilio exercere ingenium, & vocare sub examen istam hujus legis defensionem. Agnoscit nullam eâ immitiorem esse aut immaniorem. Tuetur tamen, quod eo consilio tantae immanitas poenae sit proposita, ne ad eam unquam perveniretur, quodque ad eam, cum contemni non posset, valente etiamnum hac lege, nunquam sit perventum. Laudaverim quidem ego illorum legislatorum institutum, qui, ad praevenienda mala, & cujuscunque poenae necessitatem, denunciant peccaturis, & exigendam prae se ferunt majorem, | |
[pagina 280]
| |
quam reapse exigere velint, rigidissimam, & ex summo jure petitam poenam. Est enim id inter eorum non improbanda arcana. Non tamen eo minus vana est, & sine viribus illa à Caecilio instituta hujus legis defensio. Nam tantae illius poenae terrore pessimi homines haud deterriti sunt à perfidia in pecuniae mutuatitiae usu atque commercio. quod illorum temporum exempla abunde ostendunt. Itaque quo minus supplicio huic legatur aut sit factus locus, misericordiae creditorum, vel immanitatem legis detestantium, vel ex venditis aut occupatis debitoribus plus commodi, quam occisis, reportantium, non legi est tribuendum. Jam verò lex revera immanis & iniqua non eo aequa redditur, quod cives, ipsa lege aequiores, potestate sibi ab eâ facta non utantur. Interim haud absur- | |
[pagina 281]
| |
dum nobis videtur, hujus aequitatem legis hîc affirmare. Ea scelera, quae facillime licet committere, & quibus tolluntur ea officia, quibus intermissis societas agentium inter se hominum constare non potest, quibusque ea auferuntur nobis, quae custodire non possumus, nisi severissima in scelestos poena proposita custodiantur, eâdem sunt excipienda. Sunt autem ista omnia in perfidia eorum, de quibus hîc agitur, debitorum, qui quovis fure sunt deteriores. | |
V I.Sed neque in caeteris est, quod ut inhumanum merito arguere licet. Permittit lex omnimodo occidere furem noctu deprehensum; diurnum tum demum, si se telo defendat. Uterque enim amplius quid quam furtum creditur meditari. Tempus etiam quo peccatur, auget aut minuit delicta. Ideò | |
[pagina 282]
| |
furtum gravius punitur, noctu, quàm die commissum. Interdiarius fur, qui, ut lex ipsa loquitur, luci furtum faxit, id est, manifestus, & in manifesto furto deprehensus, si liber sit, ei, cui furtum facit, addicitur, &, amittit libertatem. At fur non manifestus, duplione tantum luere jubetur. Tanto enim majus scelus, ac majore poena excipiendum est, quanto audacia & animo majore perpetratur. Major verò est in fure manifesto, quam nec manifesto. Servus furti manifesti prensus, verberibus afficitur, & è saxo Tarpejo praecipitatur; liber autem, quod jam diximus, non amittit vitam, sed tantum libertatem. Lex igitur distinguit delicta & poenas ex peccantium conditione & personis. Graviore quippe supplicio affiendi sunt, ejusdem sceleris rei, servi, quàm liberi. Illi enim ad | |
[pagina 283]
| |
furta, & alia id genus scelera, sunt proniores. Pronum verò illud & proclive in ejus conditionis aut nationis hominibus, cujus est qui peccavit, necessarii exempli caussa, poenam poscit severiorem. Frugem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac se cuisse puberi xii. Tabulis capitale est, suspensumque Cereri necari jubent gravius, quàm in homicidio convictum. Ejusmodi quippè fur tanto magis peccat quàm hominem occidere. Quod autem scelus factu est facillimum, & alia ratione averti non potest, difficillimum reddi debet exquisitâ poenae severitate. | |
V I I.Neque crudelis lex est, sed justissima, quae sanxit; Si Falsum Testimonium Dicasit, Saxo Dei icitor. O- | |
[pagina 284]
| |
mne enim crimen, quod in capitis discrimen adducit innocentem, capitali supplicio persequi convenit. Fit autem illud subinde falso ψευδομαρτυρίας. Neque interim peccat lex, dum generatim loquitur de quovis falso testimonio. Illi enim sceleri, ex quo, praeter minora, subinde maxima oriuntur mala, maximis adaequatam & parem poenam opponere debent legislatores. Atque ita quae in Decemviralibus legibus leguntur poenas ab iniquitatis & inhumanitatis nota probe liberâsse nobis videmur. | |
V I I I.At vero Decemviro prudentia defecit, lata lege; Patribus cum plebe coNubI jus nec esto. Institutum quidem laudabile, & patritiis necessarium, sed lege non publicandum. Plurima enim in Repub. egregia, | |
[pagina 285]
| |
aut noxia sese offerunt, quae consilio potius arcano, quam scriptae editaeque legi sunt permittenda. Cum verò in hoc opere scribendarum de jure privato, publico, & sacro legum diligentissime essent versati Decem-viri, tandem majora, & perpetuam affectare tantam illam potestatem ausi, Appii inprimis, Virginiae vim intentantis, ambitione ac scelere invisi, finem potentiae accepêre. |
|