Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 259]
| |
Thesis I.REbus feliciter contra hostes gestis, domestica pax iterum, & majore motu, impedita est. Cum enim irrita caderent P. Servilii Consulis atque M. Valerii Maximi Dictatoris promissa, &, foeneratorum inprimis arte, neque libertas nexis, neque securitas obaeratis praestaretur, caetus plebis in Urbe occulti fiunt & conjurationes; ac mox in Sacrum montem, trans Anienem amnem, tria ab Urbe millia passuum, seceditur. Qui à summis Magistrati- | |
[pagina 260]
| |
bus tumultuanti multitudini promissa, haud explenda esse, ut vi & metu extorta, asserebant, illius tanti mali auctores fuêre. Nam his etiam principes rerum teneri, statuendum est. | |
I I.Tum metuere Patres, & tandem placere, per aequa, per iniqua, plebem reconciliandam civitati, & Menenium Agrippam, facundum virum, ac plebi carum, ejus rei gratiâ mittendum Oratorem esse. Erunt fortè, quibus potior, ac Reipub. Rom. melior eorum sententia habebitur, qui plebem, quae secesserat, excludendam, quae remanserat, expellandam, ut obaeratam, & eo solùm nomine turbantem, tunc censuêre. At majores nobis videntur prioris consilii rationes. Neque enim diu tranquilla multitudo, quae secesserat, aut expulsa, erat futura. Et mala è | |
[pagina 261]
| |
Repub. cum insigni hominum multitudine ejecta, plerumque graviora in eam revertuntur Erunt & illi, qui missis ad seditiosos à Senatu legatis, majestatem ejus imminutam contendent. Nobis tamen hîc tuta consilia decoris anteferenda fuisse videntur. Neque enim gloria, sed salus, suprema semper Reipublicae lex est. | |
I I I.Menenius intromissus in castra eorum, qui secesserant, tandem flexit hominum mentes, & de concordia agere coepit; consessumque, ut loquitur Livius, in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxiliatio adversus Consules esset; neve cui Patrum capere eum magistratum liceret. Ita Tribuni plebei creati duo, C. Licinius & L. Albinus. Hi tres collegas sibi creaverunt. In his Sicinius fuit, auctor | |
[pagina 262]
| |
seditionis. De duobus qui fuerint minus convenit. Atque haec origo est Tribunorum plebis, qui dein numero ad denos usque, & potestate aucti, & hac ipsa à L. Sulla Dictatore exuti, à G. Aurelio Cotta & Pompejo Magno iterum donati, tandem Caesaribus tribunitiam potestatem callidè in vadentibus, sole ferè nomine usi, usque ad Constantini Magni tempora in Repub. Romana mansère. De celebri adeò Magistratu quaedam ab instituto haud aliena, nunc nobis dicenda sunt. | |
I V.Tribunatus plebei est plebejus Magistratus in Republ. Romana, quovis alio major, & sacrosanctus, eum in finem institutus, ut plebes tutior esset contra vim & injurias Consulum, ac Senatorum, horum decretis, legibus & consultis intercedendi, ac injuriam plebi infe- | |
[pagina 263]
| |
rentes prehendendi, inque carcerem mittendi, invictam habens auctoritatem. | |
V.Dixi, plebejum esse magistratum, non quia commodis plebis invigilabant Tribuni (id enim quorumvis aliorum etiam erat Magistratuum) sed quia ex plebe, & quidem infima, legebantur, nec Patritio, nisi in plebeiorum ordinem transiret, ad hunc honorem aditus pateret. Cum enim Patritiis plebs diffideret, optimo consilio è suo corpore suum sibi legi voluit magistratum. Sui quippe ordinis quisque defensor est acerrimus. Neque in eo peccatum, quod ex infima plebe Tribunos eligere placuerit. | |
V I.Addidi, quovis alio esse majorem. Neque enim tanta auctoritas Consulum aut Senatus, quanta Tribu- | |
[pagina 264]
| |
norum plebis. Inde apud Tacitum lib. 3. Annal. Tribunitia potestas, summi fastigii vocabulum appellatur. Et huc faciunt verba Alexandri Imperatoris apud Lampridium: Gratias vobis ago, inquit, de Caesareo nomine, de Pontificatu maximo, de Tribunitia potestate. Nec alia de caussa Tribunitiam potestatem sibi Caesares vendicavêre; ad quam accessit, quod gratum plebi & pro hujus libertate id nomen repertum esset. Sic enim fallebatur. Neque obstat, quod primi Tribuni plebis vetandi modo, & Coss. ac Senatus decretis intercedendi, eorumque imperii cohibendi habuerint potestatem. Minus enim possunt, qui imperandum decernunt, quod ab aliis potest vetari, quàm qui sic vetant, ut ab aliis non possit intercedi. Itaque creatis Tribunis Democraticum planè Imperii Romani sta- | |
[pagina 265]
| |
tum factum esse statuimus. Inde & Tribunatus plebis Δημαρχία Graecis appellatur. Mixtam enim Reipubl. formam neque hîc, neque alibi, necesse est agnoscere. | |
V I I.Sequitur, eße sacrosanctum, quem verbo aut manu violare nulli vel Magistratui vel privato liceret. Canulejus apud Livium lib. 4. Quid tandem est, cur negent se manibus temperaturos, violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? Loquitur autem de Tribunitia. Et Cicero lib. 3. de legibus, ubi de Tribunis; Sanctique sunto. Optimo certè consilio. Cum enim Consulibus ac Senatui eorumque decretis continuò opponerent suam potestatem, plurimum in se odii invidiaeque haud dubiè concitabant; ideoque Sacrata lege (ita enim illa dicta est, qua Tribuni plebis instituti sunt) pro eorum | |
[pagina 266]
| |
securitate decerni debuit, ut essent sacrosancti. | |
V I I I.Munus eorum est, contra vim & injurias Consulum ac Senatorum plebem tueri, sive sedulò providere, ne quid ab illis fiat aut decernatur, quo hujus commoda & libertas laedantur. Plebes quos pro se contra vim auxilii ergo creâssit, Tribuni ejus sunto. Plebem orbam Tribunis ne relinquunto. Cicero iii. de LL. Inde aedes Tribunorum nocte dieque apertae, neque his extra urbem abnoctare licitum, quo in iis praesentissimum semper auxilium adversus arrogantiam & insolentiam aliorum plebs inveniret. Haud alia de AEduis prodit Caesar, apud quos illli, qui summum Magistratum obtinebant, excedere ex finibus per leges prohibebantur. Et hodieque in principe Bataviae urbe Dordrechto abnoctare Consuli haud permissum est. | |
[pagina 267]
| |
I X.Hujus autem curae ergo, Tribuni decretis ac legibus Consulum Senatorumque intercedendi invictam habent potestatem. Tullius eodem, quem diximus, loco: Quodque ii prohibeßint, ratum esto. Ea propter primis temporibus cum curiam iis intrare non esset concessum, positis ante valvas subselliis, & tandem in curiam admissi, decreta Patrum vocabant sub examen, ut quae ex iis minus probâssent, rata esse non sinerent, &, solenni verbo, vetarent. Quare ille apud Livium Lib. vi. Faxo ego, ne juvet vox ista, VETO, qua nunc concinentes Collegas nostros tam laeti auditis. Si verò placuisse, T. litterâ Senatusconsultis subseriptâ assensum suum testabantur. Addidi, invictam potestatem, quia neque Consulibus, neque Senatui, neque alii cuipiam ei licebat obluctari. | |
[pagina 268]
| |
X.At in illa Tribunitia intercessione id novum, neque improbandum, quòd uno intercedente ac vetante, caeterorum omnium Collegarum, si fortè Senatus consulta approbâssent, irrita essent decreta; adeò ut unius vetantis sententia reliquorum omnium probantium suffragiis praelata fuerit. Haud sum nescius, in alio ferè omni plurium eundem Magistratum gerentium collegio, plurium decretum pauciorum suffragiis anteponi; sed & gravissima est ratio, quare pauciorum, fieri aliquid aut decerni nolentium, suffragia, plurium, alia omnia statuentium, judiciis debeant esse superiora. Cum enim id quod semel factum est, infectum reddi non possit, & quod in praesens differtur, tandem adhuc, si utile & necessarium esse ab omnibus intelligatur, haud ita difficul- | |
[pagina 269]
| |
ter fieri possit, quis non videt tutius in dissentientium collegio, & ubi de re ardui eventus agitur, Rempub. acquiescere in votis pauciorum, aliquid fieri nolentium, quàm plurium, qui à paucis istis malunt dissertire? | |
X I.In hac autem intercessione sicut primorum Tribunorum plebis (de his enim solis nunc agimus, non de iis, qui lequutis temporibus vim majorem usurpavêre) potestas praecipuè versata est, ita eo solum nomine Tribunitium hunc Magistratum perniciosum Reipub. Romanae, neque ullo modo probandum esse contendimus. Nec herclè fallere nos debent vana nomina, quibus ut Custos defensorque juris, arx, telum, auxilium libertatis à Romanis ipsis nonnunquam celebratur. Enimvero res ipsa exputanda est. Ac primò qui- | |
[pagina 270]
| |
dem in Democratian sic transisse Rempubl. Romanam, quis cum Quintio illo, disertim dicente apud Ciceronem iii. de LL. nata potestate tribunitia gravitatem Optimatium cecidisse, & convaluisse jus multitudinis, non agnoverit? Democratia autem planè adversa & incommoda erat illius Imperii institutis. Magistratus insuper magistratibus hîc sunt oppositi; cum in libera Repub. ne supremorum magistratuum potentia noceat libertati, non tam aliorum magistratuum arbitria opponi debeant, quàm immotae leges. Denique ad ἀναρχίαν, sive dissolvendum Imperium, tribunitiam potestatem comparatam fuisse, vel ex eo apertum est, quòd eorum, qui soli imperandi habebant potestatem, ut Coss. & Senatores, imperiis potuerit intercedi, & hi, qui intercedere poterant, non aliam quàm interceden- | |
[pagina 271]
| |
di, & vetandi quae ab aliis decreta erant, habuerint potestatem. | |
X I I.Nihilominus cum contumacia plebis, quae secesserat, non nisi instituto hoc magistratu, expugnari potuerit, summa necessitate circumventi Patres in eum consensêre: hoc maximè nomine culpandi, quod pessimis suis consiliis hujus necessitatis sibi ipsis fuerint auctores. Quanto enim minora erant, quae hactenus toties repetitis precibus ac motibus, sed nequicquam, plebs flagitabat? His, licet essent iniqua, concessis, majorae haec mala haud dubiè fuissent praeventa. Et iniqua petenti ejusmodi multitudini haud neganda sunt, ne repulsam passa flagitet atque obtineat iniquiora. |
|