Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– AuteursrechtvrijThesis I.ANno post imperium Consulare institutum nono, ut Livius, decimo, ut alii volunt, primus Romae Dictator creatus est, summâ ei potestate tributâ. Ut enim paullò ante perpetuum illud unius regium imperium merito Romani damnaverant, ita, cum expediendae Reipub. impar nunc | |
[pagina 247]
| |
esset Consulum auctoritas, ut unus, sed Dictatoris nomine, & ad tempus, omnia sub imperium acciperet, egregio consilio instituêre. Et, profecto, haud ulla unquam, quaecunque tandem illa sit, Respub. non necesse habet uni subinde permittere vim liberrimae dominationis, cum identidem ea sese offerant negotia, quae unius demum arbitrio possunt expediri. Neque ulla est, quae non suppeditet exempla. | |
I I.Dictatura est Monarchia quaedam in Republ. Romana, sive verè regia & summa, sed semestri spatio definita, domi ac militiae imperandi potestas, extra ordinem, maximè in rebus trepidis, adversus hostes gerendae rei, sedandae que seditionis caussa, in unum collata; cui cedebant alii omnes magistratus, ipsi etiam Consules, & à | |
[pagina 248]
| |
quo ad Populum provocatio non dabatur. sive verè regia & summa, sed semestri spatio definita, domi ac militiae imperandi potestas, extra ordinem, maximè in rebus trepidis, | |
I I I.Hanc unius tantam potestatem in Rom. Repub. necessariam & utilissimam fuisse contendimus, duabus inprimis legibus prudentissimè coarcitam; Ve semestri exacto spatio Dictatura depoueretur; ne longiore ejus usu libertas aliquid acciperet detrimenti; praeterea, quoque, Vt Italiam cum exercitu, tantoque cum imperio Dictator non egrederetur; quo rerum suarum testes ac observatores proximos Senatum Populumque Romanun continuo haberet. Sylla enim ac Caesar non tam Dictatura hac, quàm libidine, spretis legibus, Rempub. oppressère. Creabantur verò Dictatores ex Consularium ordine; ut tanto plus in persona esset dignationis; ab uno Consule, cui id tribuebat Senatus; ne | |
[pagina 249]
| |
dissensionibus vel duorum Consulum, vel Senatus, vel populi in Comitiis, aut Campo differretur remedium, quod adversus domesticas dissensiones, aut illata bella externa, praesentissimum Respub. flagitabat; nocte intempestâ; fort quod ejus silentium huic curae minus allaturum esset in turbata Republ. impedimenti; denique disertim cautum, ne equo veherentur; haud dubiè ut eo ritu, in tanta vi imperii, modestiae admonerentur. A qua ratione haud abludit, quod de Platone Philosopho veteres retulêre, eum metu equestris cujusdam, ut sic dixerim, superbiae, quam ἱπποτυφίαν vocant Graeci, in equum conscendere perpetuò recusasse. | |
I V.Caeterum institutae Dictaturae prima & praecipua semper caussa propius nobis hic aperienda est. | |
[pagina 250]
| |
Discors agebat domi civitas, & eâ occasione bella externa erumpebant, dissensionibus civilibus interim nihil remissis. Unde colligere promptum est, quam sit absurda sententia eorum, qui excitata bella externa domesticarum seditionum esse remedia contendunt: cum eâ ratione pereat potius Respubl. quàm expediatur. Utramque verò illam rationem conjungit Manius Valerius apud Livium lib. i. Discordiae, inquit, intestinae, bellum externum, fecere, ut hoc magistratu, Dictatore scilicet, egeret Respublica. Nam in quavis Republ. belli administratio uni melius, quàm pluribus permittitur: & ad tollendos motus domesticos, quibus magistratus supremi & cives inter se committuntur, nihil aeque facit, quàm novos ad tempus instituere, ac in unum inprimis summam potestatem conferre. | |
[pagina 251]
| |
Nam in bello celeritas consiliorum, & auctoritas nullo dissentientium collegio impedita, ac proinde unius suprema vis, maximè requiruntur. Neque intestinae dissensiones avertuntur promptius, quàm ubi partes illorum imperio se submittunt, qui partes non fecere, unius inprimis, à quo, cum omnibus major sit, ut Dictator, nemini liceat dissentire. Quare Dictaturam, ultimum in rebus trepidis auxilium, ultimum consilium, non uno loco, & verissime Livius appellavit. | |
V.Seditio domi ex inopia & saevitia creditorum nata est, qua major civitatis pars à paucioribus patriciis & ditioribus oppressam sese querebatur. Plerique enim bellis externis adversus vicinos Sabinos maximè, militaverant; & propter agrorum populationes non fructu | |
[pagina 252]
| |
modo caruerant, sed villae incendio perierant; pecora abacta; direpta omnia; tributum iniquo tempore imperatum; ac iccirco aes alienum contractum. Eo usuris cumulato plurimi agris paternis avitisque ejecti, deinde fortunis aliis. Accedebat ultimum malorum, quod amissis omnibus quae possederant, à creditoribus nexi, non in servitium, sed ergastulum & carnificinam ducerentur. Ex cujusmodi exemplis, & aliunde qui colligunt, communionem bonorum in Republic. praeferendam divisioni, & usuras improbandas, neque foenus inter cives agitandum esse, dissentiunt à ratione. Quippe non distinctis rerum dominiis nulla, aut multo minor esset hominum industria, & plus dissensionum; neque dispelli possent humanae necessitates, nisi, optimo divinae providentiae institu- | |
[pagina 253]
| |
to, alii opulentae, alii paupertinae essent conditionis: & usurae, si earum à Magistratibus praescriptus sit legitimus modus, juvandis pauperioribus, non opprimendis faciunt. | |
V I.Creditores lege se tuebantur; qua tum iis permissum, debitores, aere alieno obrutos, & qui distracto patrimonio, reque familiari dilapsâ, solvendo non essent, vinculis, catenis, nervis, & compedibus obstrictos in jus vocare; diebus sexaginta in vinculis habere; eos inter ea trinis nundinis continuis. ad Praetorem in comitium producere; tertiis autem nundinis, si satisfactum non esset, è medio tollere, ut mancipia habere, aut trans Tiberim peregre venum dare; &, si plures forent, quibus rei essent judicati, in partes secart. Quod & inter Decemvirales leges postea | |
[pagina 254]
| |
est receptum. Sed haec natura laudabilia non esse, quanquam jure concessa, recte judicat Quintilianus lib. iii. Orat. Inst. cap. vi. Neque aliter Phavorinus apud Gellim lib. xx. cap. 1. Noctium Atticarum. Sextus tamen Caecilius eodem loco hanc creditoribus debitores addicendi rationem, & illorum in hos exquisitam istam crudelitatem, lege permissam, tueri se posse arbitratur; quod, nimirum, eâ tempestate, multa esset debitorum perfidia, & pro vitiorum, quibus medendum est, fervoribus, intendi supplicia debeant; quod neque pejus ullum factum aestimandum sit, quàm in negotiorum contractibus maximéque in peciniae mutuaticiae usu ac commercio, fidem non servare; cum adimatur subsidium hoc temporariae inopiae, quo communis hominum vita indiget, si perfidiâ debitorum, | |
[pagina 255]
| |
sine gravi paena, eludatur. Unde tandem colligit, damnatis aeris, & debiti judicatis, optimo consilio tantam poenae immanitatem esse denuntiatam, ne ad eam unquam deveniretur. At verò, ut non abnuerim, quo corruptiores sunt civium mores, & facilius ac frequentius peccatur, & ex peccato plus fructus redit ad peccantem, nisi puniatur, eo graviores paenas esse statuendas; ita in debitore, qui nulla sua mala arte impar solvendo est, debitum quidem, non delictum, calamitatem non culpam reperio. Sed nec mala omnia atrocissimis poenis aut possunt aut debent praeveniri. Quare Romani merito tandem emori & obsolescere passi sunt iniquissimam hanc legem, in ejus locum receptâ istâ aequissimà Petiliâ, quâ solutum est omne illud jus nexus & addictionis. | |
[pagina 256]
| |
V I I.At debitores, suppliciter primo, dein & minaciter, immanis adeò saevitiae finem, & aeris alieni remissionem, à Consulibus & Senatu, sed nequicquam, postulavêre: donec tandem tumultus totam urbem pervasit, eo inprimis anno, quo P. Servilius & Appius Claudius gerebant Consulatum; inque ipsos Patres versa multitudo, & vix manibus temperatum est. Tum Appius, vehementis vir ingenii, imperio Consulari rem agendam censuit, uno aut altero artepto quieturos alios; Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti, quam frangi, quum tutius, tum facilius esse. Et quis Appii illud consilium non damnaverit? Namque per poenas, aut earum metum injectum, dum adhuc gliscunt ejusmodi motus, accenditur discordia, non seda- | |
[pagina 257]
| |
tur; ac iccirco omnino improbanda sunt. | |
V I I I.Inter haec Volscum bellum subito exarsit. Eo terrore perculsi Consules, cum arma pro patria multitudo non caperet, Senatum convocavêre. Et inter patres diversis sententiis tum certatum est. Placuit plerisque, ut aes alienum plebi nequaquam remitteretur. Neque enim id licere magistratibus; ac iniquum esse tam insigni damno creditores afficere; & ob eam injuriam hos quoque Remp. turbaturos; & ejusmodi alia, pro suis potius, quàm Reipub. commodis, & falso & imprudenter disserebant. Nam quin id magistratibus liceat, non est dubitandum. Erant, quibus consultius visum, ex aerario satisfacere creditoribus, & pro nexis totidem mancipia dare ex iis, quae Respub. bello acquisis- | |
[pagina 258]
| |
set. Quo facto ut omnes hos motus haud dubie tolli potuisse, non negaverim, ita eorum sententiam praetulerim, qui non quidem remittendum nunc aes alienum, sed ejus exactionem ad tempus differendam & edicto prohibendam esse, statuebant. Quos sequutus Servilius Consul, postquam in concionem progressus, curae esse patribus ostendit, ut, externo hoste debellato, plebi consulatur; simul edixit; Ne quis Civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud Consules potestas fieret. Ne quis militis, donec in eastris esset, bona poßideret, aut venderet; liberos nepotesve ejus moraretur. Ita compressa tum sapienter seditio est, sed Volsco bello feliciter confecto, longè gravior reditura. |
|