Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 232]
| |
Thesis I.ACtum igitur est de Regibus; Consules sequuntur. Quae mutata gerendae Reipub. ratio, & pro libertate tutior, & sola, & nunc demum inter Romanos laudanda fuit. Neque ambigitur (ita enim cum Livio loqui hîc lubet, & judicandum est) quin Brutus idem, qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Imò etiam si sub prioribus Regibus Pop. Rom. ferre potuisset majorem liberta- | |
[pagina 233]
| |
tem. Neque enim in Republ. omnes ejusmodi in melius, sed necessariae tantùm mutationes admittendae sunt. | |
I I.Namque translata denuo in unum suprema potestas, minus quidem allatura erat mutationis, sed & minus libertatis; cum Senatu universo communicata, minus dignationis; cum populo, plus turbarum. Sed nec hic aut ferre adhuc poterat, aut, post acre illud unius imperium accipere statim debebat totam libertatem. | |
I I I.Consulatus est Regia potestas, eadem in duos collata & annuo imperii spatio definita. Dixi Regiam potestatem. Ita negat Livius sub initium lib. ii. in consulari imperio, diminutum quicquam esse ex regia potestate. Neque aliter Tullius lib. iii. de Legib. Regio | |
[pagina 234]
| |
imperio duo sunto, iique consulendo Consules appellantor, militiae summum jus habento. Et constat omnia regum jura ac insigna iis mansisse. Quare & ὑπάτους, quasi tu summos dixeris, eos vocant Graeci tanti vim imperii exprimentes; quanquam haud dubiè sic deliquerint in prudentiam modestiamque Romanorum, qui regiam illam potestatem molliore multoque gratiore Consulum vocabulo commendandam populo censuêre. Nota est ars Augusti, qui non Regis, quanquam revera talis, sed Principis nomine omnia sub imperium accepit. Primum igitur Consulare imperium ad Monarchicum potius quàm Aristocraticum accessisse cum Polybio dicendum est; & Consules non quidem nomine, quod exosum, sed potestate reges fuêre. De primis autem nunc loquor. Nam sequentium auctori- | |
[pagina 235]
| |
tas partim creatis novis magistratibus, ut Dictatoribus, Decemviris aliisque, partim legibus conditis, cum harum imperia quàm hominum potentiora crederentur, admodum decrevit; & inter plurima patrum ac populi certamina, aliquando illis, nunc his praevalentibus obnoxia, postremò sub Caesaribus vim prope omnem amisit. Quas mutationes in tempore, & suo singulas loco, reddemus. | |
I V.Id modo inter regium & Consulare hoc imperium discriminis fuit, quod illud unius, & cum vita; hoc duorum, & unius anni intervallo finiretur. Quo nullum majus constantiusve adversus tyrannidem, & pro continenda pace publica consilium poterat iniri. Ex perpetuo imperio, ut rectè judicat Florus, annuum placuit, ne potestas mora; ex singulari duplex, ne soli- | |
[pagina 236]
| |
tudine corrumperetur. Magna enim & continua unius, togata aut militaria imperia, noxia sunt Reip. libertati, ac iccirco improbanda. Id verò discrimen facit, ut hinc liberum populum Romanum appellent, & Consulatum ac libertatem conjungant rerum Romanarum auctores. Non quod nulla sub regibus libertas (nam sine illa nullum omnino imperium, quale tandem sit, magis esse potest, quàm sine majestate) aut sub primis Consulibus major quàm regibus, sed quo nunc tutior facta & dein aucta sit. Qui igitur vel Aristocraticam vel Democraticam imperii formam cum Consulibus coepisse statuunt, egregie falluntur. Vel Monarchia haec dicenda est, vel statuendae plures, quàm Monarchia, Aristocratia, & Democratia, species Rerumpub. Quod non est absurdum. Idem judicandum est | |
[pagina 237]
| |
de ea Lacedaemoniorum Reipubl. forma, qualis ab initio Heraclidarum ad Lycurgum usque fuit, gemina huic Romanae, in qua supremum imperium duo, non tantum regia potestate, sed etiam nomine habuêre. | |
V.De Consulatu dictum est; nunc ipsos Consules videamus; in quorum imperio quidquid celebrioris vel exempli, vel consilii, vel mutationis sese dabit, instituti nostri deinceps erit argumentum. Primum L. Junius Brutus, & L. Tarquinius Collatinus gessêre. Horum ille jurejurando populum adegit, neminem Romae passuros regnare. Ac inspicientibus nobis propius illorum temporum res, & à Bruto & à populo optimo consilio, sic damnatum omne regium imperium, videtur. Nam, quamlibet optimo quoque ad regnum | |
[pagina 238]
| |
vocato, ipsumque regium imperium laudandum etiam veniat, sub Rege Romanis in posterum securis esse non licebat. | |
V I.Collatinum autem nomen solum & genus regium (erat enim Tarquiniorum sanguinis) mox populo suspectum fecêre; à quo ei innocenti non fasces modo consulares adempti sunt, sed exilium etiam indictum. Testatur Livius, nescire se, an nimis undique libertatem minimis quoque rebus muniendo modum Romani hic excesserint. Bruti, & vel faventis vel ferentis populi, scelus illud appellat Augustinus lib. ii. cap. xvii. de Civitat. Dei. At laudat Tullius lib. iii. de Off. Cum Collatino, inquit, Collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id injuste; fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti, consiliorum et- | |
[pagina 239]
| |
iam adjutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum & memoriam regni esse tollendam, quod erat utile patriae consulere, id erat honestum; ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas valuit propter honestatem, sine quâ ne utilitas quidem esse potuißet. Et nobis quoque id factum probatur. Nam neque contra officium boni & prudentis viri facit, qui ab amico & optimo sibi metuit; neque in aequitatem delinquunt, qui ad imperia admoti mala, quae ex innocentissimis, nec tamen sine caussa suspectis, in perniciem Reipublicae metuuntur aliquando exitura, quavis ratione, quae tutissima sit Reipublicae &, quantum fieri potest, minime noxia suspecto innocenti, ut abrogatione honoris, exilio, aliisque in tempore praeveniunt. Iccirco tum quoque Brutus ex SC. ad popu- | |
[pagina 240]
| |
lum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis exules essent, tantum quia ejus gentis erant, caetera innocentes. Ne quam Romani, ut loquitur Varro apud Nonium, seditionis per gentilitatem speciem haberent. Nam libertati tales nocituri haud sine gravi caussa metuebantur. Eandem rationem reddunt Impp. Arcadius & Honorius, ubi decernunt; ut filii reorum majestatis à materna omni aut avita, omnium quòque proximorum hereditate ac successione alieni, & infames ad nullos prorsus honores, nulla sacramenta admittendi, habeantur; Quia, inquiunt, paterni, hoc est, hereditarii criminis exempla in illis metuuntur. Leg. Quisquis Cod. ad leg. Juliam Majestatis. Dura quidem ista sunt, fateor, & acerba, sed non iniqua; ubi nulla aliâ mitiore ratione Principum aut Rerumpub. securitati consuli potest. | |
[pagina 241]
| |
V I I.Igitur in locum Collatini P. Valerius suffectus est; qui statim, & exstructa superbiore in Velia domo, suspicionem opprimendae libertatis de se excitavit, & eâdem dirutâ, avertit. Namque arx ea & sedes servitutis futura haud temere metuebatur. Mox, quo se in omnibus μισοτύραννον esse probaret, latis in gratiam populi aliquot legibus, quibus potestati consulari plurimum detraxit, adeò ei placere coepit, ut totius multitudinis consensu non jam Valerius, sed Poblicola diceretur. Ante omnes celebratissima ea est, qua reis ad supplicium postulatis extremam provocationem ad populum, adversus magistratus, ipsos etiam Consules, permisit. Quo & agnita est populi majestas, & provisum ne magistratus in cives atrocius graffarentur. Livius hanc legem, | |
[pagina 242]
| |
firmißimum populi propugnaculum; Cicero in Orat. aut apud eum Antonius, patronam civitatis ac vindicem libertatis, vocant. Sed an non impunitatis spes ac fiducia sic facta & est reis laesae magistratuum auctoritatis, aut aliorum scelerum, provocantibus ad populum, iisdem flagitiis opertum? Certe ita judicat Appius apud Livium; Minas esse Consulum, non imperium, dicit, ubi ad eos, qui unà peccaverant, liceas provocare. Nobis tamen lex ea saluberrima & Reipub. utilissima visa est. Neque enim bene de reis, licet nocentissimis, supplicia sumuntur, populo invito. | |
V I I I.At aliter planè de ea lege judicaverim, quam rogavit, de interficiendo impune, indictâ caussa, eo, qui occupandi regni consilia inisset. Quemadmodum enim eo terrore ill ato spes ejecti regis, aut ad | |
[pagina 243]
| |
regnum adspirantium, sic admodum incisas haud abnuerim; ita fraenos audaciae hominum pessimorum sic nimis laxatos, & in ancipiti positam plurimisque objectam insidiis innocentum securitatem fuisse, nemo non videt. | |
I X.Ab eodem primos Quaestores institutos, tradit Plutarchus; quanquam horum originem ad ipsos Reges alii retulerint. Si eum magistratum sub Tullo Hostilio coeptum, sub Superbo intermissum, à Poblicola Reipubl. redditum statuamus, nulla dissensio erit inter auctores. Praeesse aerario horum muneris is fuit. Caussam instituti egregiam reddit Plutarchus; ὅπως ἄρχων μήτ᾿ εἰ χρηστός ἐστιν ἀσχολίαν ἔχῃ πρὸς τὰ μείζω, μήτ᾿ εἰ φαῦλος, ἀφορμὰς τοῦ ἀδικεῖν μᾶλλον, καὶ τῶν πράξεων καὶ τῶν χρημάτων κύριος γενόμενος; Vt Con- | |
[pagina 244]
| |
sul nec, si bonus esset, à majoribus rebus avocaretur, nec, si malus, subsidium haberet gravius laedendi, si in manu ejus tam imperii quàm pecuniae administratio esset. Igitur id quoque pro conservanda libertate prudenter inprimis repertum. | |
X.Inter ista adeò laeta auspicia libertatis, Romae nobiles aliquot adolescentes, praeter Vitellios, Aquilios, aliosque, ipsius etiam Bruti filii, Tiberius Titusque, clam de reducendis in urbem Tarquiniis consilium ineunt. Caussa praecipuè ista, quod sub liberrimo unius, quam immotarum legum imperio, melius cum Republ. agi existimarent; Regem esse hominem, esse gratiae locum, esse beneficio; & irasci & ignoscere posse; at leges rem surdam & inexorabilem esse; nihil laxamenti, nec veniae habere, si modum excesseris. | |
[pagina 245]
| |
In quo quidem ratio eos fugit Melius enim constantiae legum, quam arbitrio hominum judicia permittuntur. | |
X I.Sequuntur P. Valerii Poblicolae iterum Cons. & T. Lucretii; Porsenae, Etrusci regis, pro restituendis Tarquiniis bello, Horatii Coclitis, Mucii Scaevolae, Porsenam in Regia occidere destinantis (cujus facinus, utut licitum, tamen improbandum videtur. Neque enim expedit in principes, quanquam hostes, immittere percussores, cum ea res sit ipsis illis, qui sic nocent, noxii exempli) ac Cloeliae virginis audacia, an virtute, & pace cum Porsena redintegrata; & & mox duo adhuc alii propè continui ejusdem Valerii insignes Consulatus. Uni Poblicolae toties reddito Consulatu, parum provisum libertati videtur. Nam pe- | |
[pagina 246]
| |
riculosum est unum hominem, quamlibet optimum, in Republica, praesertim libera, esse toties caput & columen imperii. |
|