Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 204]
| |||||||||||||||||||||||||||||
Thesis I.TAndem servilis ille conditonis Tullius regio se impositum fastigio vidit. Matre enim captâ, quod plerique tradunt, genitus est; recepto inter gentes tum optimo, neque iniquo, more, ut non capti modo, sed & eorum posteri servirent. At supra istam fortunam ingenium ei ac virtus fuit, & utriusque magnitudinem Tarquinio Prisco, in cujus familia erat, ita jam tum à parvulo approbavit, ut inter Patritios primo receptus, dein regiae filiae matrimonio aestimatus, tandem | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 205]
| |||||||||||||||||||||||||||||
socero Martiorum fratrum scelere interempto, auctoritate primo Senatus, deinde etiam, post Vejentinum bellum rarâ felicitate confectum, populi jussu, ad Romanae gentis sceptra admoveretur. Quanto autem vilior ei fuit sors nascendi, tanto virtutis hujusque tam excelsae ejus fortunae magis celebrata est inter omnes claritudo. Et profectò ita statuendum est, longe esse difficilius, ex humilimis & ab omni fortunae praesidio destitutis initiis, quam magnis clarisque ad maxima adsurgere. | |||||||||||||||||||||||||||||
I I.Neque tamen imperia iis, qui contemptae originis sunt viliorisque conditionis, licet caetera dignissimis, facile permittenda sunt. Quippe ad conservandum & pacem publicam & dignitatem plurimum facit observatus fortunae ordo, quo, si simul boni sint, ori- | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 206]
| |||||||||||||||||||||||||||||
gine nobiles ignobilibus, antiqui novis, divites pauperibus regundis meritò imponuntur. Neque aliud vel magis deturpavit vel invisius reddidit Tiberii, Claudii, aliorumque Caesarum imperium, quàm quod, clarissimis quibusque viris postpositis, publicas dignitates servis libertisque mandaverint. | |||||||||||||||||||||||||||||
I I I.Imprimis autem Servius Tullius pietati in socerum satisfecit, actis in exsilium filiis Anci, quos caedis ejus auctores esse constabat. In quo tamen eum prudentia defecit. Ejus enim loci magnatibus non esse exsilia indicenda, judicamus. | |||||||||||||||||||||||||||||
I V.Dehinc consilia omnia eò convertit, ut populo placeret; primusque omnium regum condidit leges, quibus partem imperii cum populo communicavit; iisque observandis non se modò, sed & se- | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 207]
| |||||||||||||||||||||||||||||
quuturos reges obstrinxit. Atque his ut miram in modum aucta est libertas populi ac potestas, inprimis autem in creandis magistratibus, in condendis legibus aut abrogandis, ac bello indicendo, & ineunda pace; ita auctoritati Regum plurimum desessit. Mansit nihilominus regium imperium; neque mixta haec Reipubl. forma dicenda est. Huc faciunt illa Taciti Annal. iii. ubi aperit originem Legum; Praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit, quis etiam Reges obtemperarent. Ergo summa principum potestas non est soluta omnibus legibus, quas ipsa tulit; & eidem licet se ipsam imminuere ac coarctare, & sic libertatem populi augere; ac denique non integrum est successoribus ejusmodi leges, licet auctoritati Principum per eas plurimum detractum sit, infringere aut abrogare. Quis interea Servii im- | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 208]
| |||||||||||||||||||||||||||||
prudentiam hic quoque non arguerit, qui quo regiam dignitatem populo redderet gratiorem, ejus auctoritati tantum ademit? | |||||||||||||||||||||||||||||
V.Idem praecipuus ex regibus juris Romanorum civilis auctor celebratur, factis legibus de injuriis, commerciis, contractibus, aliisque, de quibus natae lites regum arbitrio hactenus decidebantur. At melius tutiusque est, certis, promulgatis, scriptisque legibus, quàm Principum, aut datorum ab iis judicum arbitrio permittere caussas privatorum. Neque sine illis ulla Respub. potest constare. Jus autem civile est, quod uniuscujusque populi proprium est, ut hoc Romani. Ejus fundamentum est non simplex ratio, sed cum hujus gentis indole, inclinatione, moribus, & utilitate comparata. Si enim simplex ratio id jus constitueret, | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 209]
| |||||||||||||||||||||||||||||
gentium esset, non civile. Eo plurima illicita esse statuuntur & puniuntur, quae alibi impune & merito licent; crimina fiunt, quae, extra id jus, non sunt; denique actiones multas excludit, quas simplex ratio ut validas admittit; neque tamen est iniquum. | |||||||||||||||||||||||||||||
V I.Sequitur non minus ardua, quàm omni ex parte laudatissima, distributio populi Romani. quae, post actum diligentissimè censum, quo capita civium omnium numerata, & bona aestimata sunt, pro diversa opum uniuscujusque ratione instituta. A Servio Tullio, inquit Florus, populus Romanus in censum relatus, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus, summâque regis sollertia ita est ordinata Respub. ut omnia pratrimonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur; ac sic maxima ci- | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 210]
| |||||||||||||||||||||||||||||
vitas minimae domus diligentia contineretur. In eo militaris ordinis exemplum regem sequutum crediderim; quo omni castrensium multitudine in legiones, cohortes, manipulos, centurias distributâ, facilius in omnes imperium derivatur. Formam omnem distributionis istius in classes & centurias Livius ac Dionysius diligenter tradidêre; qui tamen in numero centuriarum nonnihil inter se dissentiunt. Nos eos sequuti, quo lucem aliquam majorem huic instituto foeneraremur, sequentem tabellam confecimus, & hîc exhibemus. | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 211]
| |||||||||||||||||||||||||||||
| |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 212]
| |||||||||||||||||||||||||||||
Centuriae igitur cxciii. fuêre. At supra fidem alicui possit videri, cum pauci fuerint ditissimi, plures mediocris fortunae, plurimi autem tenuissimae, ac proinde horum tanta multitudo in plures centurias, quam ditissimorum illud modicum corpus, dispesci potuerit, ditissimorum tamen hic plures, quàm caetorum Centurias recenseri. Verum Centuriae singulae ditiorum ex multo minori civium numero constitêre, quàm illae hominum inferioris conditionis. Caussa vero hujus instituti non una fuit. | |||||||||||||||||||||||||||||
V I I.Prima, ut in ferendis suffragiis de Repub. ditissimi reliquos superarent. Cum enim in Comitiis centuriatis singularum Centuriarum singula valerent suffragia, & ditissimorum illis Equitum & Fabrûm additis, Centuriae essent C. | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 213]
| |||||||||||||||||||||||||||||
ac iccirco tot suffragia, quivis videt adversus horum consensum nihil potuisse reliquas classes, utpote quarum Centuriae conjunctae non essent nisi numero xciii. nec nisi totidem vota conficerent. Quod consilium ipsa ratio probat. Cum enim credibile sit boni publici magis futuros studiosos, qui eo amisso jacturam facturi sunt privatarum opum, ditioribus potius, quàm his, qui minoris fortunae, cura Reipub. mandanda est. Quare & optima ratione sequuti post Romani ad Senatoriam dignitatem haud alios evexêre, quàm qui definitum legibus amplissimum censum possiderent. Neque laudandum Romuli institutum, qui cum curiatim suffragia populi eliceret hoc egit; ut in Comitiis pauperes plus possent, quàm locupletes. | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 214]
| |||||||||||||||||||||||||||||
V I I I.Altera, ut tributorum onera maximè in ditissimos inclinarentur. Finge, à singulis Centuriis duo aeris millia fuisse exacta, & invenies, solos ditissimos, paucos numero, sed in plurimas Centurias distributos, ducenta millia contulisse, caeteris omnibus classibus centuriisque earum conjunctis non nisi centum millia octoginta & quatuor praestantibus. Cum enim plus commodi ex Repub. reportet, qui plura possidet, plura, quàm alii, quorum res modicae, isti debet. Neque interim iniqua, aut non recepta Romanis, ejusmodi vectigalia, quae divitibus pauperibusque, sine discrimine, aeque gravia indicuntur. | |||||||||||||||||||||||||||||
I X.Tertia, ut militiae gerendae onus in ditissimos inprimis derivaretur. Pone, ex singulis Centuriis junio- | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 215]
| |||||||||||||||||||||||||||||
rum sub signa vocatos milites quinquaginta, & videbis, penè omnes ditissimos simul in castra fuisse evocatos, cum credibile sit eorum Centurias non multo plures, quàm quinquaginta viros fuisse complexas. Reliquarum verò Classium Centuriis plus quietis, & facile fuit quinquaginta mittere in expeditionem, cum singulae aliquot centenis aut millenis civibus constarent. Quàm autem ea res ardua ac sumptuosa fuerit, vel ex solo eo colligere est, quod civibus in bellum ire jussis nulla tum stipendia persolverentur. In quo tamen non iniquè cum suis egisse Romanos censendum est. | |||||||||||||||||||||||||||||
X.Ut à laboribus militiae Classis sexta civium tenuissimae fortunae immunis haberetur, non ideo modò placuit, quod sine stipendiis in hostem hi haud potuerint educi; | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 216]
| |||||||||||||||||||||||||||||
sed etiam quod consultissimum sit, infimam illam multitudinem ab usu armorum abstinere. Neque obstat quod ad tolerandos militiae labores & subeunda pericula aptissima sit. Nec minus laudandum, quod domestico milite, quàm externo, & nunc, & deinceps, uti maluerint Romani. | |||||||||||||||||||||||||||||
X I.Orborum, viduarumque fortunas à censu tum exclusas, nec earum nomine tributa exacta fuisse, ex Livio manifestum est. Cujus singularis favoris beneficium nulli idoneae rationi inniti existimamus. At in eo consilio, quo jure civium donandos libertos Servius censuit, nihil improbandum est. | |||||||||||||||||||||||||||||
X I I.Tradit Plinius lib. xxxiii. cap. iii. eundem aes primum signasse. Nam adeò ejus rei jus | |||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 217]
| |||||||||||||||||||||||||||||
competit supremae potestati, ut ipsa ratio dictet, capitali supplicio eos etiam privatos esse afficiendos, à quibus omni ex parte, substantia, pondere, forma, scriptura, circulo, signo, vera & justa moneta excusa est ac signata. Tandem, exactis imperii annis quadraginta & quatuor, dum Tarquinio, genero suo, quem ob solas suspiciones affectati imperii, ut reum majestatis, aggredi merito debuerat, nimium fidit, ejusdem scelere occisus est. |
|