Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 190]
| |
Thesis I.TAr quinius deinde Priscus rex salutatus est, origine quidem Corinthius, sed qui Romanas artes, omnemque imperii disciplinam sub Anco diditissit; adeò ei ob inusitatam dexteritatem ac industriam acceptus, ut in familiaris amicitiae jura adductus, publicis pariter ac privatis conciliis, bello domique interesset, & per omnia, ut Livius loquitur, expertus, postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur. In qua quidem | |
[pagina 191]
| |
unius, licet magnitudine virtutis supra caeteros eminentis, usque adeò auctâ potentia haud prudenter satis fecisse Ancum, judicandum est. Tales enim supra caeteros evecti, & sub Principe soli omnibus impositi, cogitant plerumque plus quam civilia, & tandem ipsi principi ac regnatrici domui insidiantur. Cui malo haud aliud validius remedium opponitur, quàm gratia principis, & ei proxima potentia, cum pluribus communicata. Sic enim singulorum forte ambitiosae de invadendo imperio cogitationes à pluribus ejusdem potentiae, vel modestioribus, vel idem fastigium concupiscentibus impediuntur. Igitur bonis simul & cautis Principibus, non tantum exosa esse debent vitia eorum, quorum ministerio utuntur, sed etiam suspectae, neque supra modum ornandae virtu- | |
[pagina 192]
| |
tes. Omnia enim tuta timenda sunt. | |
I I.Igitur, post excessum Anci, cum prope puberem aetatem jam essent jus filii, metueretque ne tandem ipsi ad imperium vocarentur, id indefesso studio egit, ut ante justam eorum aetatem de creando rege Comitia Romae haberentur. In his regnum ei oblatum est, ingenti multitudinis consensu, cujus animos plurimus beneficiis jam pridem sibi conciliaverat. Qua in re & à Populo Romano, & ab ipso Prisco atrocem injuriam liberis Anci factam, ex veterebus nonnulli pronunciant. Inter quos Scriptor Virorum illustrium; Priscus, inquit, Anci regis familiaritatem consequutus est: à quo tutor liberis relictus, regnum intercepit, & ita administravit, quasi jure adeptus fuisset. At eos | |
[pagina 193]
| |
omnes ratio fugit. Neque enim filiis Anci eo nomine, quod ex rege essent geniti, regnum debebatur. Nam illud Romanum hereditarium non fuit. Ita quidem subinde id vocatur Dionysio; sed contra historiae fidem. Quid enim apertius, quàm post Romulum omnes hactenus electos fuisse? Unde illa solemnia apud Livium, ubi de creatis Regibus agit; Regem populus jußit; Patres auctores facti. Et; Regem populus creavit, Patres fuêre auctores. Neque obstat, quoda absolutissimo imperio usi sint Reges Romani. Qui enim statuunt, omnia illa esse summa Principum imperia, quae per successionem; nunquam verò ista, quae per electionem deferuntur, nimium aberrant. Formam enim imperii non afficit aut facit modus, quo ad id pervenitur. Et prudenter, hercle, post Romulum exstinctum electio- | |
[pagina 194]
| |
ne regnum in eos, quos probarent maximè, Romani contulêre. Haec enim successioni praeserenda est. Neque regium tantum imperium, sed & illud Caesarum apud Romanos, etiam accisa omni Senatus & Populi auctoritate, per electionem offerebatur. Priscus igitur & populi jussu, & Senatus auctoritate, & auspicato, more denique optimo ad imperium pervenit. Neque in eo peccatum, quod palam illud ambierit. Neque quidquam hîc factum, ob quod neglecti officii vel boni tutoris, vel grati hominis in familiam Anci, à quo plurimis affectus erat beneficiis, argui possit. | |
I I I.Atque id quidem de jure. Sed an prudenter egisse censendi sunt Romani, qui, sobole Anci praeterita, ad Priscum vota convertêre? Nobis eorum consilium probatur; | |
[pagina 195]
| |
non tam quia impuberes etiamnum erant liberi Anci; quam quia libertati auctoritatique eligentium intutum est, ex eâdem continuo familia principem Reipub. dare. | |
I V.Ingenium huic tribuitur, in quo Graecae atque Italicae artes essent permixtae. Domi militiaeque sub haud poenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se jura, Romanos ritus didicisse, ipse apud Livium testatur. Ergo rectè imperaturo cognoscenda sunt subditorum ingenia & instituta, quorum in administratione Principatus adeo habenda est ratio, ut quaedam virtutes vitiorum loco censeri, &, ut noxiae, postponi debeant, si ab ingenio eorum, qui obsequuntur, sint alienae. Vonones Parthorum imperio exutus est, quia Romanas verasque principum virtutes ad | |
[pagina 196]
| |
imperium contulerat. Prompti aditus, obvia comitas, ignotae Parthis virtutes; & quia ipsorum moribus aliena, perinde odium pravis & honestis. Ita loquitur Tacitus sub initium Annal. ii. | |
V.Ante omnia Senatum auxit, Patribus centum adjectis. Senatus, inquit Florus, majestatem numero ampliavit. Caeterum id ejus judicium neque rectum, neque pro Prisci destinatione est. Ego enim arbitror non tam ampliatam hac accessione, quàm imminutam esse Senatus auctoritatem. Nam haec quo cum pluribus communicatur, eo ipso sit minor. Ergo Livium audiamus; Centum, dicit ille, in Patres legit; factio haud dubia Regis, cujus beneficio in Curiam venerant. Sufficiebat, nimirum, prior numerus Senatui & Reipubl. sed non Principi qui cum non nesciret, se | |
[pagina 197]
| |
esse transmarinae originis; priores Senatores aliorum beneficio in curiam adlectos; tantoque se, abfentem imprimis ab urbe, & in bello occupatum, adversus insidias, maximè filiorum Anci, futurum securiorem, si verè suos, suaque auctoritate ad eam dignitatem evectos, tantoque magis sibi obstrictos in Senatu haberet, hunc numerum priori adjiciendum prudenter judicavit. Neque in eo consilio quidquam improbandum nobis videtur; etiamsi auctus eamdem dignitatem gerentium ordo commissae curae molem ac magnitudinem longè excedat. Et haud aliter Augustus, ac Caesares alii, ampliâsse magistratuum numerum passim leguntur. | |
V I.Circo idem descripsit domi locum; in quo ludi, postea solennes annui facit, & Magni aut Romani | |
[pagina 198]
| |
dicti, pugilibus commissis, ederentur; utili Principibus, Magistratibus, civibus, toti denique isti Reipub. instituto. | |
V I I.Auspiciis quoque auctoritatem fecit, ab Accio Navio, eorum, ut tradunt, peritissimo in ea superstitione confirmatus. Unde mos posteris mansit, nihil nisi auspicato, publicè inprimis, consulendi & audendi. In quo ut omnia vana, ita ipsa illa, inani credulitate aucta, id imperium habentibus nonnunquam plurimum ad extorquendum promptius obsequium profuêre. Neque enim veris modo, divinâ auctoritate confirmatis, sed etiam falsis, ejus speciem mentientibus, mortalium animi impensè capiuntur. | |
V I I I.Inter haec bellum Sabinum exarsit; adeò repente, ut post dubiam | |
[pagina 199]
| |
primo victoriam, haud pares futuri fuerint Romani, nisi Sabinis in castra copiis imprudenter, contrahentibus, datum istis spatium ad comparandum de integro bellum fuisset. Quo factum est, ut equestrem manum Tarquinius augeret, eaque instructus Sabinos compelleret, ut, perditis jam prope rebus, pacem peterent, quam & obtinuêre. In quo imprudentiae arcessendi sunt Romani. Neque enim semper cum hostibus ineunda pax est, licet petentibus. Nec obstat, quod nullum justum bellum sit, nisi quod pro sine pacem habet. Quippe in ea indulgenda haud modò considerandum, quid ex re hostium & voto sit, sed verò vel maxime, quid expediat nobis. | |
I X.Tum & Collatini Romanis sese hac formula dedidêre. Estisne vos legati, oratoresque mißi à populo | |
[pagina 200]
| |
Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Sumus. Est ne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina, humanaque omnia in meam, populique Romani ditionem? Dedimus. Et ego recipio. Neque enim deditio est, sine acceptione. Licet autem vitam salvam hic disertim non paciscantur Collatini, salva tamen iis manere debuit sub Romanis, & mansit. AEquitas enim vult iis etiam parci, qui sine conditionibus se victori dedunt aut supplices fiunt. Neque victori licet repudiare aut non admittere ejuscemodi deditiones. | |
X.Dehinc Etrusci domiti, à quibus Priscus ea omnia majorum magistratuum & ducum ornamenta mutuatus est, quibus externa species dignitatis imperii eminet, & con- | |
[pagina 201]
| |
servatur. In quo haud imprudenter eum fecisse censendum est. Ut enim magistratus prae caeteris agnosci debent & aestimari, ita convenit cultu & pompa ab aliis distingui. Et externis illis inprimis capitur, plurimumque tribuit vulgus. | |
X I.Hinc fasces & secures, quae majoribus magistratibus à lictoribus praeferebantur. quae insignia imprudenter usurpata quidam statuunt, cum eorum adspectus non nisi terrorem multitudini inferre, & invidiam magistratibus conciliare potuerit. Nobis tamen illa, licet poenas tantum minitantia, probantur. Nec enim nisi facinorosos terruêre. Inde quoque, phalerae, hastae purae, coronae, aliaque praemia, quibus eximia quaeque militaris virtus ornabatur. Quae cum ex viliori plerumque & nullius pretii materia, ut quercus foliis, | |
[pagina 202]
| |
aliisque ejusmodi quisquiliis constarent, sunt qui ea ut ridicula, vana, & aut aestimandis magnis virtutibus, aut eliciendis, nequaquam sufficientia reprehendunt. Nobis nihilominus ea verè magnifica, & ex illius justitiae, quae in distributione praemiorum versatur, praescripto, illustribus meritis adaequata fuisse videntur. Habent enim praemia aliunde, quàm ex materia, dignationem. Denique ab iisdem Etruscis tum quoque accepta pompa, sive, ut in Romulo Plutarchus loquitur, ὄγκος triumphorum, quae ipsa ut non est illaudabilis, ita statuendum est imprudenter fecisse Romanos, qui militiae ipsos duces, post devictos hostes, tam superbo honore affecêre. Namque id principibus ac Reipub. planè intutum fuit. Quare & tandem Caesares eum morem optimo consilio | |
[pagina 203]
| |
mutavêre. Illud interim rectè, quod ob bellum civile confectum nunquam triumphus decerneretur. His ita feliciter gestis, Priscus insidiis liberorum Anci circumventus, & securi in ipsa regia percussus est; anno fermè imperii duodequadragesimo. |
|