Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 178]
| |
Thesis 1.SEquitur Ancus Martius, Numae ex filia Pompilia nepos, ad pacis bellique artes aeque promptus. Imprimis vero & paravit auctoritatem sibi & tutanus est eo ingenio, quod civile Tacitus Annal. II. appellavit. Quo infimo etiam cuique faciens copiam sui, & popularibus officiis exhibendis intentus, gratissimam multitudini reddidit summae istam potestatis personam. Qui enim vim ac decus majestatis hac ratione imminui statuunt aut everti, egregie falluntur. | |
[pagina 179]
| |
I I.Carcer ad terrorem increscentis audaciae mediâ urbe excitatus, Colonia Ostiae in ipso maris Tiberisque confinio posita, ad totius orbis opes commeatusque recipiendos, murus denique, quo moenia urbis complexus est, plurimaque alia militaria opera, ut de caeteris jam non dicam, ob quae AEsificatoris ei Florus tribuit cognomentum, contra vim hostilem exstructa, inter prudentiora ejus domi facta censentur. Neque ignavum est adversus externos insultus sic etiam se tueri; & ridiculum omnino Lycurgi institutum, qui, ut auctor Epictetus est apud Stobaeum, quo suorum animos magis ad virtutem accenderet, Spartam muris circumdari noluit. | |
I I I.Initia imperii ejus Latini turbavére, rupto foedere, cum Tullo | |
[pagina 180]
| |
Hostilio inito: ad quod observandum, eo humanis rebus erepto, se non teneri, existimabant. In quo quidem an rectè, num verò perperam illi senserint, vix à nobis potest dijudicari, cum modus ejus foederis ac verba apud Auctores rerum non legantur. Interim haud est dubium, ut foedera, quorum nullum certum tempus definitum & perpetua caussa est, transeunt ad successores principum, eosque obstringunt; ita quoque ad ea perpetuò observanda teneri eos populos, quibuscum contracta sunt, licet principe, cum quo disertim conventum est, exstincto. Si igitur haec fuerint foederis cum Tullo, Latinisque percussi verba; Populus Romanus, Populusque Priscus Latinus, Amicei Sunto; statuendumest, Latinos, post excessum Tulli, ab eo foedere jure non po- | |
[pagina 181]
| |
tuisse resilire. Ne quidem, eo foedere sollemni jurejurando ab Anco & Latinis non confirmato aut renovato. Ista quippe confirmatio aut renovatio ad observandi istiusmodi foederis substantiam haud facit, neque necessario requiritur. | |
I V.Igitur cum ex agro Romano praedas egissent Latini, neque repetitas res reddidissent, bellum iis per fetiales sollemniter est indictum. Qua occasione notat Livius, jus fetialium, ac cerimonias ritusque gerendi indicendique belli Ancum descripsisse. Ad Numam tamen horum institutorum initia referunt Plutarchus & Dionysius. Caeterum haud difficile fuerit gravissimos auctores conciliare, si coepta à Numa Ancum auxisse, ac perfecisse statuamus. Interim operae pretium erit carum cerimoniarum formulas ex | |
[pagina 182]
| |
Livio huc adferre, earumque jus ac sanctitatem propius introspicere. Sunt verò earum aliae, quibus legatum sese esse fetialis probat; aliae; quibus res ablatas repetit, & rogat ut delictum idonea satisfactione expietur; aliae, quibus, cum satisfactum non esset, populum Latinum injustum pronuntiat; aliae denique quibus bellum palam ex edicto denuntiat. | |
V.Priores quod attinet, ubi ad fines Latinorum venit capite velato (filum lanae velamen erat) Audi Jupiter, inquit, Audite Fines Populi Prisci Latinorum, Audiat Fas. Eco Sum Publicus Nuntius Populi Romani, Juste Pieque Legatus Venio, Verbisque, Meis Fides | |
[pagina 183]
| |
Sit. Ita quidem personam probat, pro innocentia illorum temporum & simplicitate. Hodie, quod longe cautius est, mandata publica, litteris expressa, ostenduntur. Vocat se publicum Nuncium Populi Romani. jus quippe legatorum mittendorum non competit nisi iis, qui summi imperii potiuntur; non provincialibus, non municipalibus, non subditis, non denique iis nationibus, quae alterius supra se imperium agnoscunt. Addit, se justè piéque legatum venire. Ac sane ita ei apud illos agendum est, apud quos fungitur legatione. Si tamen aliter ac fraudulenter se gerat, etiam si horum reipub. clam insidiatus esse deprehendatur, imo in jus gentium deliquerit, ab his puniri non debet. Si tamen palam vim inferat, potest jure naturae atque gentium occidi. | |
[pagina 184]
| |
V I.Post haec, mandata peragit. quae adeò sanctè legatis observanda sunt, ut, qui aliud, quàm in mandatis habent, egerint, aut rem mandatam aliter, quàm mandata est gesserint; etiam si res, quas gesserunt; bene cesserint, earumque reddi possint aliae omnes idoneae rationes; hi poenam non debeant evitare. Perniciosissimum enim in Repub. exemplum est, quo publica consilia, religione mandati solutâ, corrumpuntur. Repetit ergo, ut jussum erat, res ablatas; & solemni modo exclamans, Iovem testem facit; Si Ego Iniuste Impieque Illos Homines, Illasque Res Dedier Nuncio Populi Romani Mihi Exposco, Tum Patriae Compotem Me Nunquam Sinas Esse. | |
[pagina 185]
| |
Ergo praeter res repetitas, sontes insuper dedi vult ad poenam. Merito utrumque. Neque enim satis est, reddi iis, qui laesi sunt, sua, nisi justitiae simul sua, id est, reorum supplicia, offerantur. Quare neque iniquè fecissent Romani, si plura, quàm quae ablata, à Latinis repetiissent. Atque hinc quoque discere est, ex jure gentium populo in populum, quamlibet summo imperio utentem, esse quasi quandam jurisdictionem, & eo nomine ab hoc obsequium illi deberi. Quod qui eo usque extendunt, ut à Christiano Principe infideli populo Christianam religionem imperari, &, ob non admissam, bellum inferri posse statuant, maximè falluntur. Et hactenus Latinos per legatum interpellant Romani. Quae interpellatio & ex ejusdem juris, gentium, & ex prudentiae praescripto necessaria fuit. | |
[pagina 186]
| |
V I I.At superbe respondent Latini; neque res avectas, neque fontes tradunt; quanquam adeò justa omnia rogarent Romani, ut, rebus licet traditis, justam idoneamque belli indicendi caussam praeferre potuerint, reis simul ad poenam non deditis. Quare legatus eum populum injustum palam pronuntiat; Audi Jupiter Et Tu Juno; Quirine, Diique Omnes Coelestes, Vosque Terrestres, Vosque Inferni Audite. Ego Vos Testor, Populum Priscum Latinorum Iniustum Esse, Neque Ius Persolvere. Sed De Istis Rebus In Patria Maiores Natu Consulemus, Quo Pacto | |
[pagina 187]
| |
Ius Nostrum Adipiscamur. Sanct`profecto, pro illius gentis religione, & graviter. Ergo, quanquam caussa belli nunc esset justissima, dicit, consultaturos tamen domi natu majores (id est, Patres. Talibus enim potius Respub. quam junioribus credenda est) an bellum Latinis indicendum sit. Non enim omnia justa bella expediunt Reipub. Nec semper agendum est. quidquid est justum. Atque ut subinde inconsultum est, punire delicta privatorum, ita nonnunquam ratio suadet, delicta gentium belli poena non esse persequenda. | |
V I I I.Placuit vero, ut bellum Latinis indicerentur. Quod Romanorum decretum aequissimum prudentissimumque censemus. Fetialis igitur jussus est hastam ferratam | |
[pagina 188]
| |
in fines eorum mittere, & non minus tribus puberibus praesentibus dicere; quod populi priscorum latinorum, hominesque prisci latini adversus populum romanum quiritium fecerunt, deliqvervnt, qvod popvlvs romanvs qviritivm bellvm cvm priscis latinis esse ivssit, senatvsqve popvli romani qviritivm censvit, consensit, conscivit, vt bellvm cvm priscis latinis fieret; ob eam rem ego popvlvsqve romanvs popvlis priscorvm latinorvm, hominibvsqve priscis latinis, bellvm indico facioqve.Ita bella indicebantur. Quod juris gentium plane egregium est, & principibus rerum sequendum institutum. | |
I X.Atque id quidem bellum eâ fe- | |
[pagina 189]
| |
licitate gestum est, ut Ancus, domitis tandem Latinis, sequutus laudabilem priorum principum morem, eorum omnem multitudinem Romam travexerit. | |
X.Notat vetus Auctor Libelli de Viris illustribus, eumdem, factis aliquot circa Ostiam salinis, vectigal salis nomine exigere coepisse. Id omnium antiquissimum, & pene omnes inter gentes receptum invenio. Nec sanè iniqua aut illaudata sunt ea vectigalia, quae rerum ejusmodi, quamvis omnibus necessariarum, nomine indicuntur. Neque obstat, quod ea divitibus pauperibusque aeque gravia sunt. Haec ferè Ancus; qui annos quatuor & viginti, magnâ gloria, Romae regnavit. |
|