Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 164]
| |
Thesis I.NUmam Tullus Hostilius,sed ingenio dissimili, bellator, & ipso ferocior Romulo, in imperio excepit. qui civitatem Romanam, ne dulcedine inertiae soloque religionis studio torpesceret, ex pacata eam fecit, quam φλεγμαίνουσαν πόλιν, sive aestuantem, Plato appellavit. | |
I I.Itaque exercere domi juventutem, & quanquam nullo adhuc hoste, belli artes docere | |
[pagina 165]
| |
princeps ei cura fuit. Unde mos per multa dehinc saecula optimo consilio observatus ad posteros abiit campestrium meditationum; quibus, in altissimâ etiam pace, ad armorum tractationem, & omnia militiae munia, idonea civium manus imbuebatur. Pax quippe sicut sanctè observanda est, tanquam semper mansura; ita castrensibus studiis exercenda est, velut quae facile & brevi in bellum sit exitura. Nam experiendo semper cognitum est, nomen pacis inter mortales potius existere quàm usum. | |
I I I.Militarem tum quoque disciplinam ille condidit, matrem prope unicam & alumnam tot triumphorum Populi Romani. Hujus praecipue partes, ordo militiae, sua cuique munia praescripta, ac denique jurisdictionis castrensis | |
[pagina 166]
| |
rigidissimae leges. Nam adductius severiusque imperium convenit militaribus ingeniis, quam paganis, aut iis, qui milites non sunt. Quare ex praescripto disciplinae Romanae, à Tullo sancitae, nonnulla delicta, quae pagano vel nullam irrogant poenam, vel leviorem, militi gravissimam imponunt. Quod & cordatae omnes gentes sequuntur; & aequissimum esse statuimus. Nam, ut M. Cato in fragmentis librorum de Re militari tradit, aliis in rebus errata postmodum corrigi possunt; in bello autem delicta non accipiunt emendationem; & levissimi errores exitii omnium sunt hîc, aut esse possunt, caussa. | |
IV.His ita domi ordinatis aggreditur Albanos. Caussa belli variè traditur. Quod Albanus tum princeps populus magnitudine suâ im- | |
[pagina 167]
| |
pediret, aut impediturus crederetur incrementa imperii Romani, vero simillima nobis videtur. Quae caussa belli quin injusta sit, ambigi haud debet Nec enim persequi convenit belli poenâ, quae omnium maxima jure gentium constituta est, quidquid nobis noxium est, sed tantum quod aliis in nos haud licet. Neque semper iniquum aut illicitum est, sive in publica, sive privata caussa, quod alteri nocet. Ex quo cuique colligere promptum est, planè illaudata esse illa bella, quorum neque caussa alia est, neque alius finis, quàm aliarum, sive vicinarum, sive remotiorum, gentium sine ullâ iniquitate noxiam magnitudinem & potentiam impedire ac conturbare. | |
V.Caeterum cum uterque populus frequentibus proeliis utrimque | |
[pagina 168]
| |
attereretur, & similior victo plerumque victor esset, placuit tandem in compendium mittere atrocissimum bellum, duello trigeminis, inde Horatiis, hinc Curiatiis, permisso. Ante omnia autem pactae foederis leges. In quam rem M. Valerius, fetialis, & Sp. Fusius, pater patratus (is, inquit Livius, ad jus jurandum patrandum, id est, sanciendum, sit) legati delecti sunt à Romanis. Fetialis, priusquam cum Albanis colloqueretur, rogavit Tullum; Rex, satisne me tu regium nuntium Populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Rex respondit; Facio. Ita disertim idem Livius. Ergo comites legatorum, eorumque vasa, eadem, qua legati immunitate ac sanctitate meritò uti censentur. Quod & ex jure gentium observandum est, etiam cum in eo munere defuncti sunt legati. | |
[pagina 169]
| |
V I.Suprema lex foederis; Trigemini, pro sua quisque patria, ferro dimicarent; ibi imperium in alium populum fore, unde victoria fuerit. Ad ista, porco, ut mos erat, saxo, silice percusso, ira Deûm in eum populum invocata, qui dictis legibus prior defexit, publico consilio. Totidem verbis usi sunt legati. Et ea quidem formula longè est aequissima. Sicut enim culpa universitatis, sive consilio publico contracta, meritò singulis imputatur, & vulgatum illud, Quicquid delirant Reges, plectuntur Achivi, miseram potius significat, quàm iniquam subditorum conditionem; ita è contra singulorum culpa vel non observantium, vel violantium foederis initi cum alio populo leges, non est imputanda universitati, neque ideo haec ut rea bello est plecten- | |
[pagina 170]
| |
da. Jure quippe gentium universitas ex consilio tantùm publico tenetur. | |
V I I.Foedere percusso, placuit summam imperii in casum dare. Trigemini ergo, sicut convenerat, inter se ferro dimicare jubentur. qui prompti adsunt, cum probe intelligerent, non esse integrum civi, ejusmodi obesquia, quantumvis cum praesentissimo summoque discrimine conjuncta Reipub. denegare. Anceps ibi tum, & magnae curae certamen; at fortuna pro Romanis fuit. Caesis enim Horatii virtute tribus Curiatiis, populus Albanus ditionis Romanae factus est. Nullum in omni hujus gentis historia exstat magis novum majorisque celebritatis exemplum. Manilius iv. Astron. Nulla acies tune evicit; pendebat ab uno, | |
[pagina 171]
| |
Ac iccirco, an id duellum licitum, & si licitum, an prudenter satis utriusque populi imperium eventui ejus permissum sit, hic breviter disquirere, haud fuerit absurdum. | |
V I I I.Duellum, quo tamen nomine nonnunquam quodvis bellum designant Romani, Graecis μονομαχία, est singularis dimicatio ex pacto & condicto, qua duo aut paullo plures inter se committuntur. Est verò alius publicum, aliud privatum. Privatum est, quod quis alteri indicit ac infert privata auctoritate. Id semper improbum esse, & nullo jure, nullaque ratione tueri se posse, omnino asserimus. Nam ad dirimendas privatorum controversias reperta sunt judicia & leges, quorum auctoritatem pessimo exemplo invadit ac turbat, qui ab alio laesus ad | |
[pagina 172]
| |
singulare certamen, sive domi, sive militiae confugiendum sibi arbitratur. Igitur nulla de caussa, ne quidem, quod nonnullis falso persuasum est, ob laesam graviter existimationem, & tuendi honoris gratiâ, cuiquam, cujuscunque tandem loci sit & conditionis, id licet. Neque obstat, quod egregia cujusque fama vitae aequiparetur; & cordato cuique ea non minus quàm vita sit defendenda. Publicum duellum nobis dicitur, quo aut ipsi Principes rerum, cum Principibus adversi populi (quod veteribus Gothis multo in usu fuisse legimus) aut eorum jussu privati cum privatis (quomodo Horatii & Curiatii) committuntur, ad controversias, inprimis publicas, bella maximè, ex eventu terminanda. Id quin plane licitum sit, non dubitamus. Si enim bellum justum sit, perinde | |
[pagina 173]
| |
justum videri debet, sive duorum, sive plurium manu, sive singulari certamine, sive uno vel pluribus justis proeliis, cum expeditione transigatur. | |
I X.Licuisse igitur, agnoscimus. At prudenter fecisse, vel Tullum Hostilium, vel Metium Feffetium, negamus. Quis enim non damnet eorum temeritatem, qui summam imperii, quam justi etiam proelii casibus non objiciendam esse recte statuunt cautiores, trium fratrum virtuti ac fortunae permisêre? Nec illos tuetur, quod missum sic in compendium gravissimum bellum, & humano sanguini consultum sit. Neque enim iis rationibus hîc est locus. | |
X.Sed victoris Horatii gloria statim parricidio foedata est. Flentem, verba Flori sunt, spolia circa se | |
[pagina 174]
| |
sponsi quidem, sed hostis, sororent viderat. Hunc tam immaturum Virginis amorem ultus est ferro. Citavêre leges nefas, sed absolvit virtus parricidam, & facinus intra gloriam fuit. Neque aliter Livius; Recens meritum facto obstabat. Et paullò post; Absolverunt eum Romani admiratione potius virtutis, quàm jure caussae. Apud eundem pater Horatii pronuntiat, jure eum sororem occidisse. At graviter peccâsse eum judicabant Romani; & tamen ob rem paullo ante adeò praeclare gestam, absolvêre. Neque sane ab aequitate alienum est, in mitigandis aut remittendis reorum paenis, prioris eorundem meriti habere rationem. | |
X I.Foedus quoque initum cum Albanis haud multo post insigni Metii Fuffetii perfidia ruptum est. Clam quippe Vejentibus ac Fidenatibus | |
[pagina 175]
| |
ad bellum impulsis, in ipso praelio deserturum se cum suis Romanos, ac in adversam aciem transiturum addixerat. In quo scelere deprehensus sanctissima gentium jura violasse merito judicatus est. Namque standum est foederi, quanvis ipso eventu noxium cognoscatur; neque victis semper licet subtrahere se imperio victoris, & in pristinam libertatem vindicare. | |
X I I.Ergo in Metium Feffetium, ut ruptorem faederis, discerpto per equos in diversum actos corpore, animadversum est. quod supplicium imperiosius, quam humanius, Varro de vita P. R. exempli parum memoris legum humanarum, Livius appellavit. quod & nobis videtur. Laudandum potius sequentium Romanorum institutum, de quibus disertim & verè idem Livius, nulli gentium mitiores poenas pla- | |
[pagina 176]
| |
cuisse. Et sane in puniendis reis non delicti tantum, sed humanitatis etiam habere oportet rationem. | |
X I I I.Auctore defectionis sublato cum reliqua Albanorum multitudine clementius, neque imprudenter, actum. Albâ enim dirutâ, principes viri in Senatum adlecti; reliqui omnes Romam translati jure civitatis donati sunt. Addit Livius, ad haec indultum iis, ut patrio ritu sacra Romae facerent. Neque absurdum est, suae cuique ac diversae religionis cultum permittere, modo nihil ea contineat, quod ad subvertendam Rempub. sit comparatum. Ac id institutum Romanis innoxium semper mansit. | |
X I V.Dehinc bello provocati Sabini & devicti sunt. quâ gloria cum | |
[pagina 177]
| |
esset auctus Tullus, longinquo morbo implicitus, post annos imperii duos & triginta, vitam cum morte commutavit. |
|