Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 152]
| |
Thesis I.ROmuli excessuminter & initia Imperii Numae, unius anni Interregnum Romae fuit, quod Regni intervallum eleganter vocat Livius, & Romanarum rerum Graeci Scriptores μεσοβασιλείαν interpretantur. Centenarius Patrum aut Senatorum numerus in decem decurias divisus est. Ex singulis decuriis singuli delecti, qui summae rerum praeessent, & imperium sociarent, quod quinque dierum spatio finiretur. Ita decem simul imperitabant, ex | |
[pagina 153]
| |
quibus unus tantum cum insignibus imperii & lictoribus erat. Ac sic per omnes in orbem ibat suprema potestas. Haec ex Livio colliguntur. Plutarchus auctor est, in singulos Patrum supremum imperium vicissim fuisse collatum, quod post horas sex exactas terminaretur. At Livii narratio rationi magis convenit, ac idcirco verior nobis videtur. Major quippe eorum auctoritas esse potuit, qui per dies quinque praeerant, quàm istorum, qui sex horarum imperium adepti, iis elapsis, privatorum loco habebantur. Caeterum, cum toto simul Senatu sociatum imperium, dum de eligendo Rege agitur, tutius prudentiusque futuram fuisse nobis videtur. | |
I I.Sed superstiti Romulo de successore deligendo imprimis cura | |
[pagina 154]
| |
esse debuerat. Quae ferè semper cautioribus Principibus, maximè Augusto, fuit; qui vivus vidensque nepotes suos, aliosque, in certam spem imperii adoptavit, non tantum quo ipse, sed etiam ut Respub. pluribus certioribusque, sicut Tacitus Annal. i. loquitur, munimentis inniteretur. Neque enim Reges modò, sed & regna ipsa sic tutiora redduntur. At in interregno vix idonea satis imperitantium auctoritas, & prope vacuum imperium est; quod ab ambitiosis & deterioribus facile occupatur. | |
I I I.Verum inter haec fremere plebes Romana; centum dominos & toties mutandos nolle; quorundam superbius imperium interpretari: denique unum Regem velle. Igitur Partes, qui servare sibi imperium maluerant, | |
[pagina 155]
| |
urgente multitudine, cujus totius consensui impares sunt, & imprudenter se opponunt supremi magistratus, decernunt. qui Romae regnaret. Is erat Numa Pompilius, qui haud sequutus Sabinos, Romam cum Tatio migrantes, Curibus Sabinis habitabat; omnis divini atque humani juris consultissimus, ut Livius; φύσει πρὸς πᾶσαν ἀρετὴν εὖ κεκραμένος τὸ ἦθος, naturâ ad omnem virtutem temperato animo instructus; ut Plutarchus loquuntur. quare merito creditum, ejusdem imperii aequabili jure & Romanos, & junctos iis Sabinos eum complexurum. Quae naturae bonitas, & virtutes, sapientiae maximè studiis aequisitae, quanto inventu sunt rariores, tanto magis cavendum est à Romanorum, Regem sibi exterum adsciscentium, exemplo. Et, li- | |
[pagina 156]
| |
cet peregini creditas sibi Respub. nonnunquam bene habuisse legantur, prudentissimum tamen aequissimumque est illarum gentium institutum, quae ut ad obsequii gloriam admittunt peregrinos; ita eosdem aeternis, nec mutandis, legibus arcent à Reipub. administratione. Sunt enim his minores plerumque in eam caritates. | |
I V.At cum hac tempestate plurimis involutus bellis esset Populus Romanus, & Numa militiae inexpertus, ac ab eâ aversus, pacis tantum studia coluisset, erunt forte, qui prudentiam eorum desiderabunt, à quibus princeps φιλοπόμελος & bello innutritus vocari potius ad regnum debuerit. Nos tamen optimo consilio huic potius oblatum tunc imperium censemus. | |
[pagina 157]
| |
V.Ergo missi ad eum legati, qui Senatus ac populi, imperium offerentium, desideria exponunt. Tum ille, malle se privatum vivere, respondit. gnarus, scilicet, grave & subjectum fortunae esse cuncta regendi onus. Et certè facilius tutiusque est obsequi, quam imperare. Neque tamen propterea vacua relinquenda sunt imperia. At aliud hic jus in civem est, aliud in peregrinum. Civis jure cogi potest ad gerendum magistratum; quia magistratum gerere, inter necessaria munia est. Unde apparet illarum inter nonnullas gentes legum aequitas, quae jubent, ut exilio Rempub. mutet, qui contumaciter abnuit gerere injunctam imperii dignitatem. Peregrinus vero cogi haud potest. Itaque Numam suadendo aggressi Romani tandem sibi Regem impetravêre. | |
[pagina 158]
| |
V I.Is initia imperii, amotis cohortibus armatis, quae Celerum dicebantur, quibusque, ob securitatem majorem, Romulus sese circumsepserat, commendare conatus est. His quippe ad custodiam assumptis, insigne populi odium in Romulum erupisse constabat. Neque tamen propterea Numae hoc consilium probandum est. Quanquam enim, ut in Panegyrico disserit Plinius, fidissima sit custodia, Principis ipsius innocentia; sitque haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, munimento non egere; ab optimis tamen Principibus armati corporum custodes optimo ac necessario consilio assumuntur. | |
V I I.Sapientiae aut Philosophiae studia ac praecepta ad curam imperii cautè ac feliciter eum contulisse, | |
[pagina 159]
| |
omnium auctorum consensu celebratum est. Non tamen magistratibus ad sapientiae summam ἀκρίβειαν omnia imperanda aut exigenda sunt. Neque enim istam mores hominum patiuntur. Ac noxia Reipub. est illa sapientia, ex qua non tenetur modus, quamque intempestivam eleganter Tacitus Histor. iii. ubi de Musonio Rufo, appellavit. Ergo ex Politicae Philosophiae praescripto non jubendum est, quidquid tantum ratio, sed quidquid ratio simul & Respub. probat. | |
V I I I.At eum inclyta esset religio viri, omnis Deorum cultus, cum Sacerdotiis, institutus ac distinctus, omnium ejus operum pulcherrimum & maximè necessarium fuit. Ea quippe, quae magistratus subditis, & hi vicissim illis debent, non alia ratione aut | |
[pagina 160]
| |
sanctiora fiunt, aut promptius possunt obtinere, quàm si supremam alicujus numinis potestatem, illâ supremorum magistratuum majorem, agnoscant & imperantes & obsequentes. cujus, scilicet, jussu ac nutu credantur imperia constitui, everti, conservari; quodque gravissimis poenis eos persequuturum certo sit, qui aut male gesturi sunt imperium, aut debitum obsequium detrectaturi; ac denique ex quo ingentia illi praemia haud dubiè exspectent, qui acceptam in civili illa societate personam sanctè integréque sunt gesturi. Unde liquet claretque, vinculum Reipub. adeò necessarium esse religionem, ut praestet falsam in eâ esse & coli, quàm nullam. Et simulatus illae Numae cum AEgeriâ congressus, & ancilia coelo, delapsa & aeterni isti tantâque solicitudine | |
[pagina 161]
| |
semper custoditi. Vestae ignes, aliaque ejusmodi figmenta aut instituta, ut reapse vana sunt, stolida, &, si mollius accipias, miseranda, ita inter praecipua, continendi istius imperii instrumenta fuêre. | |
X I.Cultu Deorum ac veneratione Romanis persuasa, primus in Rempub. invexit morem concipiendorum per numen juramentorum, quibus, ubi id necesse, unius cujusque fides magis adstringeretur, eliceretur & probaretur; licito & ad temperandam societatem civilem necessario inprimis instituto. | |
X.Fecialium origo & jus ad eumdem auctorem refertur. Horum erat, si quae populo Romano injuriae essent illatae, apud eos, qui intulerant, queri, & res ablatas | |
[pagina 162]
| |
repetere, & justa alia omnia erigere; ac, his demum negatis, bellum denunciare. Quod juri gentium convenientissimum fuit, quo placet, ut non gerantur bella, nisi indicta; nec indicantur, nisi cum pacatis & mitioribus consiliis alia omnia nequidquam sunt tentata. Neque enim caussa belli justa est, nisi etiam sit necessaria. | |
X I.Caeterum eo imperitante Romani bella gessisse haud leguntur. Adeò ille pacis studiis non modo imbuerat animos fuorum; sed vicinarum quoque gentium sibi amorem conciliaverat. Non igitur auctum sub illo imperium, sed magis confirmatum est. Eo, inquit Florus de Numa, ferocem populum redegit, ut quod vi & injuria occupaverat imperium, religione atque justita gubernaret. Quod ve- | |
[pagina 163]
| |
nustissimi Scriptoris verum de Numa, iniquum de Romulo judicium est. Neque enim injuria Populus Romanus imperium occupavit; neque injusta illa bella sunt, quae regnante Romulo gessit. Verum quidem est, nulla bella sine iniquitate aliqua posse administrari; at ex eo, colligere, injusta esse, planè fuerit absurdum. Et de Numa quidem nunc ista suffecerint; qui exactis imperii annis xliii. magno sui desiderio relicto, sinem vivendi creditur fecisse. |
|