| |
| |
| |
Marci Zverii Boxhornii
De Romanorum imperio, aliisqve, dissertationes politicae.
| |
| |
| |
Disputatio prima,
De Romuli principatu. Joan. Thomae F. Erpenivs Respond.
Thesis I.
IMperium Romanum coepisse anno Mundi 3219. ante Christum natum 752. quo AEteron Urbs condita traditur, plerique Chronlogi consentiunt; primam ejus formam Monarchicam sive Regiam fuisse, apud omnes in confesso est; & hanc potius, quàm Aristocraticam aut Democraticam, illius tum ferocioris populi ingenio convenisse, haud temerè à nobis affirmatur. Minor enim libertas, quod in Monarchia usu venit, concedi illis debuit, qui | |
| |
per omnem licentiam hactenus vitam egerant, & ad constituendam novam Remp. vocabantur. Ex quo apertum est, quae Reipub. forma melior sit, frustra plerumque disputari. Quaevis enim optima & longè caeteris praeferenda, quae suorum ingeniis est attemperata. Quare & post exactos Reges, Senatus & Populi, post certamina populi & potentiorum, Caesarum Imperium Romanis maximè convenisse censendum est.
| |
I I.
Primus id habuit Romulus; Rhea Sylvia, virgine Vestali, & Marte, ut ferunt, genitus; callidè recepto inter veteres more, ut narrationibus in miraculum corruptis initia Rerumpubl. ac Principum consecrarent. Imperio autem absolutissimo usus est, quod παμβασιλεία Aristoteli, ἐξουσία αὐτοτελὴς Straboni, summum rerum
| |
| |
judicium Tacito Annal. vi. appellatur. Auctor est idem lib. Ann. iii. Nobis, inquit, Romulus ut libitum, imperitaverat. Et tamen in eo constare debuit, ac constitit, populo sua libertas. Non enim tali Principi quidvis licet. Neque res sunt natura sua dissociabiles, aut pugnant, absolutissimum Principum imperium, & populi libertas. Nec, quod existimant nonnulla, hoc imperium & libertas opponuntur à Tacito, ubi inquit: Vrbem Roman à principio Reges habuêre; libertatem & Consulatum L. Brutus instituit; sub initium Ann. i. Certè in quovis legitimo imperio, subditis sua esse debet libertas; ac proinde etiam in illo summo.
| |
I I I.
Frater ei Remus fuit. Gemini erant, inquit Florus; uter auspicaretur & regeret adhibuêre piacula.
| |
| |
Romulus victor augurio urbem excitat. Ad cujus tutelam sufficere vallum videbatur; cujus dum irridet angustias Remus, idque increpat saltu, dubium an jussu fratris occisus est. Dubiè de Romulo, de Remo admodum modestè. Sed multo graviora huic à Plutarcho in Romulo tribuuntur, τὰ μὲν ἐχλεύαζε των ἔργων; Quadam, inquit, operum Romuli ludibrio habuit, quaedam & interpellavit. Quod postremum vim etiam factam significat. Caedem tamen illam Remi ut iniquissimam recentiorum plerique ac veterum interpretantur. At gravem satis & idoneam Romulo caussam fuisse judicamus. Cautius tamen fecisset, si abstinuisset à caede, ad declinandum odium, quo summo laboravit, postquam
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
| |
| |
Nam justissimae etiam poenae principes reddunt exosos; ideoque subinde melius est, eas non exigere, aut saltem mitigare. Hinc autem petenda origo est illius juris, quo placuit ut moenia civitatum sancta haberentur; prudentissimo certè instituto.
| |
I V.
Conditâ urbe deesse visus est idoneus civium numerus. Ac iccirco Asylum apertum. Ad quod, impunitatis praemio proposito, undique plurimi confluxêre, boni, mali, servi, debitores, latrones, alii facinorosi. Et quosvis Romulus excepit; nec servum domino, nec creditori nexum, nec Magistratui reum, quanquam rogatus, reddidit, ut in ejus vita author est Plutarchus. Quod ut iniquissimum sugillat Albericus Gentilis, lib. i. cap. ii. De Armis Romanis. Nos aequum id, & primae | |
| |
origini plurimarum Rerumpubl. apprime convenire existimamus. Neque interim eo exemplo tueri se possunt, qui olim ac hodie civitates suas eadem ratione augere instituerunt. Non enim idem utilitati jus est, quod est necessitati.
| |
V.
At convenerat hactenus populus modo virorum; & sequior sexus desiderabatur. Missi igitur ad vicinos populos legati, matrimonia ambituri. Caeterùm repulsam tulêre. quae & naturae & gentium juri adversa fuit, sicut & iis officiis, quae vicino ac hactenus innoxio populo debebantur. Romulus igitur, necessitate compulsus, ad licitas Principibus artes confugit; vicinos ad indicta ludorum spectacula vocat; quorum virgines, doli ignarae, & veniunt, & jussu Romuli rapiuntur. Quod ejus factum mirum in mo- | |
| |
dum exagitant ex Christianis antiquis Tertullianus de Spectac. Minutius in Octavio, Augustin, de Civ. Dei lib. ii.c.xvii. lib. iii. cap. xiii. Nos, Plutarchi ac melioris rationis auctoritatem sequuti, aliter sentimus, & id factum κὰλλιστον, & πολιτικώτατον cum eo appellantes laudamus, qui & passim τὸ περὶ τὰς γυναῖκας ἔργον, οὐχ' ὕβρει τολμηθὲν, ἀλλὰ δι' ἀναγκην, id factum non ex libidine, sed ob connubiorum difficultatem necessario facinore perpetratum scribit, ac sic satis tuetur.
| |
V I.
Haec origo prima bellorum in Italia cum Romanis. in quibus gerendis dubites, utrum major prudentiorque Romulus fuerit, an in victoriarum recto usu. Victos plerosque in Romanam civitatem recepit. ut, scilicet, victis non esset grave victoris impe- | |
| |
rium; atque illi, ut vetus auctor loquitur, dominum mutâsse viderentur, non fortunam. Civitates autem subditas (paucis exceptis, quas, ut nulli usui futuras, diruit) Romanis inhabitandas dedit. Quae prima & vera origo Coloniarum Populi Romani. Prior mos recipiendi in urbem victas nationes tandem desiit, hac auctâ plus satis & habitatâ; alter traditus posteris & semper probatus, transmittendarum in provincias Colomiarum. quas licet sedes servitutis apud Tacitum Ann. xvi. appellent Provinciales, ideoque cogitent de rebellione, inter arces tamen & praecipua ac necessaria illius imperii munimenta veniunt laudandae.
| |
V I I.
Ac hi quidem populi, vel vi subacti, vel metu ad deditionem sunt compulsi, quod neque eo- | |
| |
dem tempore, neque armis & consiliis conjunctis Romanos aggrederentur. Dum singuli pugnant, universi vincuntur: quod de Britannis in vita Agricolae Tacitus pronunciavit. Igitur invalidi populi domi imperio singuli distincti, belli studiis consiliisque conjungendi sunt, ubi cum potentioribus committuntur.
| |
V I I I.
Inter caeteros autem plurimum negotii Sabini praebuêre. Sed cum his, visceribus urbis inhaerentibus, pax facta, iis legibus, ut Sabinis ad Romanos transeuntibus, illorum Rex Titus Tatius simul cum Romulo imperium haberet. Quare Συνάρχων Romuli Plutarcho appellatur. Quo imperio licet per annos aliquot continuato, neque Imperium Romanun desiit esse Monarchicum, neque Respub. in Repub. fuit, quod in | |
| |
Reipub. administratione est monstrosum. Sed hic coepit illa vetus Tacito in vita Agricolae dicta & recepta pridem consuetudo populi Romani, ut inter instrumenta servitutis etiam Reges haberet; magnificis scilicet titulis delinitos.
| |
I X.
Quinquennio ferè sic exacto Tatius occiditur, insidiis Laurentum, dubium an à Romulo subornatis, quorum legatos Romam proficiscentes Tatii familiares & propinqui in itinere spoliaverant. qui gentium jure postulati ad poenam, nec dediti erant. Rei quippe principes merito censentur, qui reos, violati inprimis gentium juris, neque puniunt ipsi, neque aliis dedunt ad poenam, cum possint. Sed & id primum in Romanorum historia exemplum est, quo inviolabiles legati meritò censentur, non mo- | |
| |
do eo in loco, in quo munere funguntur, sed & in via, qua accedunt, quâque revertuntur. quod & eò nos extendimus, ut auctoritate ejus Reipubl., ad quam missi sunt, etiamsi adversus eam conjurâsse deprehendantur, haud eos jure puniri posse statuamus.
| |
X.
Haec ferè externa. Praecipuum Romuli domi institutem est Senatus. In eum praecipuae dignationis, & majores annis, centum adlecti. Quem numerum sunt qui nimium arbitrantur; nos eum ut idoneum & instituto Regis convenientem laudamus. Nam & sic plures demereri potuit sibi, quod in novo praesertim imperio necesse; & quae ex plurium consilio decreta vulgo videntur, facilius admittuntur. Interim speciem potius auctoritatis, quàm vim, Senatui permisit. Neque enim ad
| |
| |
Rempub. gerendam, inquit Plutarchus, adhibebantur Senatores, sed nomen modo & speciem honorificam; ac de more potius, quàm sententiae dicendae caussa cogebantur in Senatum; Planè idem, quod de Senatu sub primorum Caesarum imperio passim prodit Tacitus, cum illi ὄνομα καὶ σχῆμα ἔντιμον, hoc est, ut ipse loquitur, magnifica verbis omnia, sed re inania tantum mansére. Neque tamen Romulus, ut Caesares, in eo peccavit. Non enim alia arrogare sibi jure poterat Senatus, quàm quae ab illo, à quoerat institutus, acceperat.
| |
X I.
AEgrè tamen haec ferre Senatores. Quare cum post annos imperii xxxvii, vitae lv. ut auctor est Dionysius, apud Capreae paludem videri desiisset, conspiratione patrum necatum eum plerique tradidêre. Cui narrationi quidem si | |
| |
habenda sit fides, quin id iniquissimum factum fuerit Senatorum, dubitari haud debet. Neque enim, tyrannidem exercuisse Romulum, colligere est. Ferocius quidem ei tribuitur ingenium. Sed ferenda sunt Principum ingenia; optimi votis exposcendi, qualescunque tolerandi; neque Rebuspubl. usui sunt crebrae Principum mutationes. Quae monita apud Tacitum passim leguntur.
|
|