Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 134]
| |
[pagina 135]
| |
Fronti nulla fides.SCenam hîc pingo, in qua personam quisque & accepit, & deponit, atque alius est, quàm videtur. Sic ut proprium hic sit fallere, ut verissimè dixit Plato. Nec aliter se habent Rerumpub. arcana, quae artes potius, & umbras rerum, & simulachra Tacitus nominavit. In quibus aliud est, quam videtur, imo hoc ipsum non est, quod videtur. Et fingitur quod non est, ut sit, quod esse debebat. Quippe ita cum populo est comparatum, ut speciosis nominibus inescatus falso credat, si verum audiret. sic à nutricibus suis infantes, à medicis aegri falluntur. Et qui sic agit, fallere non dicitur, quia fallere necesse est, ut idem Plato existimabat. Non ibo extra Rempub. Ro- | |
[pagina 136]
| |
manorum. Numa cum Egeria concubuit, quam nunquam vidit, & ab eâ leges accepit, quas ipse excogitavit. Ut quod Regis non potuisset, numinis auctoritas persuaderet. Nec aliter consulti totiens libri Sibyllarum, & ex eorum praescripto tam multa imperata: qui forsan nunquam exstitêre. Nemo haec altius Tiberio penetravit. Is veterem Rempub. ubique prae se tulit, cum eam deleret: nomen tribunitiae potestatis obtendit, cum instar Princiipis omnia occuparet. Ut scena igitur, ita Respublica. Et in hac, & in illa non ita se omnia habent, ut praetenduntur. Nam si quae sunt viderentur, non essent, quae sunt. Jam sunt, quia alia, quàm sunt, videntur. Emblematum FINIS. |
|