Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 129]
| |
[pagina 130]
| |
Sine caede & sanguine pauci.PErsuasum vulgo est hircorum sanguine adamantes confringi, & quamquam negent alii, nobis tamen credere hic visum est, & simul principes docere. Quemadmodum AEsopus brutorum quandam quasi Rempub: fingit, quae nunquam fuit, ut quid privatim, quid publicè agendum, mortales doceret. Exemplum sequimur, & ex re incerta, quod certum est, probamus. Tyranni imago est, quam exhibemus; qui subvertit omnia, cum aut pater esse populi deberet, aut custos, sicut Plato loquebatur. Quare ut boni principes à suis amantur, ita mali timentur. Illi ob modestiam: hi ob crudelitatem: illi quia amant, hi quia non possunt non timere. Unde pejor horum conditio est, quam | |
[pagina 131]
| |
subditorum. Illi enim omnes, hi unum timent; & quot subditos, tot hostes habent. Legite diras & exsecrationes Romanorum. parricidae cadaver unco trahatur. tyranni cadaver in spoliario ponatur. qui omnes occidit, unco trahatur. qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. qui vtrvmqve sexvm occidit, vnco trahtvr. qvi sangvini svo non pepercit, vnco trahatur. qvi templa spoliavit, vnco trahatvr. qvi testamenta delevit, vnco trahatvr. qvi vivos spoliavit, vnco trahatvr. qvi pretia vitae accepit, vnco trahatvr. qvi pretia vitae exegit, et fidem non servavit, vnco trahatvr. qvi senatvm vendidit, vnco trahatvr. innocentes sepvlti non svnt, parricidae cadaver trahatvr. parricida sepvltos ervit, parricidae cadaver trahatvr. sicvt fecit, sic patiatvr.Par ergo metus illi qui infert, & cui infertur. Sed il- | |
[pagina 132]
| |
le metuitur, quàm diu potest; hic metuit, quamdiu vult. Et ut non diu velit, non odio tantùm, sed legibus 7 praemiis provocatur. Audite quid indictum olim fuerit Athenis; qvi tyrannvm occiderit, olympionicarvm praemivm accipito, et qvam rem sibi volet a magistratv deposcito, et magistratvs ei concedito. tyranno occiso quinqve ejvs proximos cognatione magistratvs necato. Nam nemo non potest non odisse illum, à quo odio habetur; non exitium ei inferre, à quo intentatur; non exspectare, quod meretur. Quanto minus bonum principem extollunt subditi; quia talis modo est, qualis esse debebat; tanto magis tyrannum exscrantur, quia non est, qualem esse oportebat. Undique & semper exspectant, quod vel semel | |
[pagina 133]
| |
tantum meruêre. Satellites habent; sed illos ipsos timent; in abdita secedunt; sed sibi soli non videntur. Et quasi alii desint, se ipsos persequuntur. Frustra Dionysius tyrannus cubiculum fossa cinxit: metum inclusit. Frustra in lectum ponte se recepit: se ipsum non exclusit; & non admissis aliis, admisisse tamen se credidit. Frustra, quod funestum caput tonsori committere non auderet, candente carbone capillos adussit: tandem obtruncatus est. Cum omnes metuisset, ab uno sublatus est. Sic ut gravior ei vita, quàm mors fuerit. Proinde miser sibi tyrannus est, dum aliis esse vult. Sibi, & dum vivit, nunquam securus, & dum moritur, non quia deficit natura, sed odio habetur. |
|