Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 123]
| |
[pagina 124]
| |
Respice finem.NOn peccabo, si Reipub, administrationem cum Labyrintho contendam. Hic ambages multae, & impeditae; illa ardua, varia, & infinitis mutationibus obnoxia. Ex hoc & illa pauci feliciter evadunt, quia rectam rationem ignorant. Multi in ipso initio impingunt, aut, si bene rem gesserint, in caeteris destituuntur. Non aliam ob caussam, quàm quod bonum non fuerit, quod bene coeptum existimabant. Bene coepit, bene progressus est, qui ad finem adtendit. Duplex autem ille, & quem relinquimus, & ad quem adspiramus. Ex illo hic dependet. In illo cogitanda, quae fuêre; in hoc, quae jam sunt, ut eum, qui nondum est, obitnere tandem possimus. |
|