Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 125]
| |
[pagina 126]
| |
Alter & enim.Quemadmodum figillum cerae impressum eandem huic vim praestat, quam habet: ita majestatem in alios suam Princeps transmittit. Cum enim unius hic sit, omnibus praeesse, unus tamen omnia praesens ipse, non possit moderari, in partem curarum vocandi per quos ibi sit, ubi non est, loquatur ubi tacet, & ut simul dicam, cum imperio agat, ubi oportet, & non videtur. Tantum est in majestate. Datur illa alii, & tamen in potestate ejus manet, qui dedit. Idem tamen est hac parte, qui accipit, cum illo, à quo accepit. Princeps se in alium, alius se in principem transfundit. dum ille per hunc, hic pro illo agit: ille commodata, hic accepta agendi auctoritate. |
|