Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 119]
| |
[pagina 120]
| |
Festina lente.Qui pullos nido exturbare vult usque dum volucres sunt non moratur; nec tamen ita festinat, ut auferat cum à matribus adhuc foveri debent & educari. Sic tarditatem atque celeritatem in agendo indicamus. Qui nimium festinat, incitato gradu ad exitium contendit: qui diutius moratur, aut commodum suum, aut salutem intermittit. In celeritate temeritatem, in mora consilii inopiam detestamur. Nec hic, nec ibi in rem nostram bene consulere possumus. Hic, quia quo diutius haeremus, eo & pejora subinde amplectimur & bene ante cogitata damnamus. Ibi quia quod praecipiti animo parum bene consultum est, malam in eventu fortunam experitur. In utroque tempera- | |
[pagina 121]
| |
mento & prudentia opus est. Temperamento; ne in alio peccemus, dum alterum declinamus; prudentia; ut quid eorum facto opus sit videamus. Fabius cunctatoris nomen accepit & laudatus est. quippe cunctatione sua Rempublicam servavit, cui jam Hannibal imminebat. Lente festinandum est. Qui moratur, cum res poscit, jam festinat; qui festinat cum oportet, satis diu moratus est. Qui moratur, ubi festinandum est, faventem fortunam tarditate sua sistit. Qui festinat, ubi morandum est, in malo suo commoratur. Alterum etiam hinc discimus: suffocanda initia seditionum, quae ubi adultae, & provectae altius, vix possunt cohiberi. Primò causa exstirpanda est; quae nisi sublata sit, reprimuntur quidem ad tempus mala, sed non penitus tolluntur. | |
[pagina 122]
| |
Renascitur enim subinde, quod caussam adhuc habet. Ut in agris infelix lolium, quamvis decussum jam, postea tamen prodit, quia radix non excisa est. Secundo vires & animi eorum distrahendi, qui promovere seditionem & possunt, & volunt. Distractae vires, quae animo, non loco; distracti animi, qui loco, non fide conjunguntur. Locus facit ut non audeant hic & illic, quod hic conjuncti omnes auderent. Animus facit, ut alter alteri non credat; nec proinde etiam sibi; quia solus exsequi non potest, & cum alio non vult. Tertio è medio tollendi, qui auctores sunt, aut, si commodè tolli non possint, unicè laborandum, ne caeteri auctores sequantur. Non sequentur, si suspecti caeteris reddantur. |
|