Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 117]
| |
[pagina 118]
| |
Cede majori.UT sub majoris umbra enata tenella adhuc arbor se flectit, ita Principes usurpandi. qui suos infra id etiam esse volunt, quod sunt, & habent. Nam magnitudini suae deberi putant, sua quemque vel ignorare, vel non profiteri. Non facienda hic omnia, quae potes; & dissimulanda, quae jam fecisti. Tuum est hîc debere, etiam cum solvisti. Dives est, qui Principi suo debet: inops verò & miser, qui satisfecisse videri vult, & satisfecit. Majorem Principem cogita quàm est; & te ipso te minorem. Fortunam ejus, & tuam cogita. Illa tibi tanta sit, ut nec obstringi quaet nec expleri. Tua autem talis, ut satisfacere non possit; & si possit, atque satisfecerit non tamen satisfecisse videatur. |
|