Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 96]
| |
[pagina 97]
| |
Post fata superstes.IGnis iste cineri suppositus, qui exstinctus quasi & sepultus creditur, manet tamen, vimque suam mox explicat & fulgorem. Haud aliter principes, postquam exempti rebus humanis, & vivere simul & imperare desierunt, post excessum etiamnum superesse debent: & possunt superesse, dum post se conditos accipiunt genitum aut destinatum ante successorem. De illis ago, qui acceptum à majoribus principatum, non exspectatis aliorum suffragiis, pro arbitrio ad alios transmittunt. Principes mortales sunt, quia ut ut supra homines, non tamen fragilitatem humanam positi sunt: Respub. autem aeterna est, quia licet hi aut illi fuerint, continuo tamen sunt, qui sequantur. Hoc | |
[pagina 98]
| |
ipsum etiam plantis natura dedit. Semen suppeditant illae, cum pereunt. In quo non quidem ipsae. sed earum species renascuntur. Mori omnes natura voluit; ultra mortem vitam proferre, jus & ratio invenit. De ultimis morientium tabulis loquor; quibus mandatur, quod post fata quasi factum volumus & ipsimet superstites sumus. Chartae, cerae, mutae quaedam litterae nomine nostro cum posteris loquuntur: Nemo postrema haec vota non exsequitur, nisi qui peccat in fidem & pietatem. Principi autem inprimis est cavendum, ne, non provisis haeredibus, vacuum deserat principatum. Cura illa tanto magis eum tangat necesse est, quanto majora tenet, & moderatur. Nam dum deest, cui debetur, quivis invadit: & accipit, saepe non qui meruit, sed primus | |
[pagina 99]
| |
occupavit. Sic ut dum de imperio contendunt multi, omnes subinde pereant, quia unus destinatus non est; qui nullo negotio scribi potest, aut nuncupari. Certo igitur haerede imperii instituto magnis malis obviam itur, ac motibus, & adhuc regnat, quamvis fato functus, qui dum viveret, sibi alium suffecit. Non contendam hîc, praestetne nasci, an eligi. Nascuntur alibi principes, alibi eliguntur. Bene nascitur, qui eligendus fuerat, etiamsi natus non esset. Bene eligitur, qui nisi electus jam esset, nasci debuiffet. Ubi quis nascitur, saepe naturam; ubi eligitur, saepe suffragia hominum ac vota damnamus. Gignendi tamen haeredes aut destinandi. Si geniti ad naturam educatio, & virtus accedat. Si destinandi, non destinentur nisi qui capaces. Paucis dicam. Proximus hic omnium optimus putandus est. Et si optimum i- | |
[pagina 100]
| |
gnoratis, Plinium audite, ubi optimum commendat. Justisne, ,,(Trajanum, Principem haud dubiè optimum, alloquitur) de causis S. P. Q. R. optimi tibi nomen adjecit? paratum id quidem & in medio positum, novum tamen scias neminem ante meruisse, quod non erat excogitandum, si quis meruisset. An fatius fuit felicem vocare? quod non moribus, sed fortunae datum est. Satius magnum? cui plus invidiae, quàm pulchritudinis inest. Adoptavit te optimus Princeps in suum, Senatus in optimi nomen. Hoc tibi tam proprium, quàm paternum, nec magis definite distinctéque designat, qui Trajanum quàm qui optimum appellat, ut olim frugalitate Pisones, sapientia Laelii, pietate Metelli monstrabantur, quae | |
[pagina 101]
| |
simul omnia uno isto nomine continentur. Nec videri potest optimus, nisi qui est omnibus optimis in sua cujusque laude praestantior. Merito tibi ergo post caeteras appellationes haec est addita, ut major. Minus est enim Imperatorem, & Caesarem, & Augustum, quàm omnibus Imperatoribus & Caesaribus, & Augustis esse meliorem. Ideóque ille parens hominum Deorumque optimi prius, deinde maximi nomine colitur. quo praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse, qu am maximum. Assecutus es nomen, quod in alium transire non possit, nisi ut appareat in bono Principe alienum, in malo falsum. quod licet omnes postea usurpent, semper tamen agnoscetur ut tuum. Etenim ut nomine Augusti admo- | |
[pagina 102]
| |
nemur ejus, cui primum dicatum est, ita haec optimi appellatio nunquam memoriae hominum sine te recurret, quotiesque posteri nostri optimum aliquem vocare cogentur, toties recordabuntur, quis meruerit vocari. Nec aliter Alexander.,, Is cum à fato suo abesset propius, quem tot regnorum haeredem habere vellet rogatus, optimum nominavit. Sed peccavit tamen, & quidem graviter, ac propè cum amplissimi imperii exitio, quod quem è suis optimum crederet, non indicârit. Nemo hic aut inofficiosi querelam instituit, aut de testibus caeterisque solemnibus non adhibitis loquutus est. Verba testatoris & simul regna vexabantur. Libet hanc controversiam nunc meam facere. Ex quâ discent Principes non optimum modò, sed hunc, | |
[pagina 103]
| |
vel illum, qui talis, haeredem nuncupare. Fateor nemo jus interpretandi, aut responsa dandi potestatem mihi unquam fecit. Nec tamen mihi hoc, vel aliis fraudi esse velim. Gratis disputo; & quia hic locus necessitatem imponit. Dixit Alexander: Optimus Regnorum Meorum Haeres Esto. Nemo solemnia quaesivit, ut dixi, & nemo jam quaerat. Sufficiebat, dixisse & voluisse. Rectè olim Lucius Titius: LUCIUS TITIUS HOC MEUM TESTAMENTUM SCRIPSI SINE ULLO JURISPERITO, RATIONEM ANIMI MEI POTIUS SEQUUTUS, QUAM NIMIAM ET MISERAM DILIGENTIAM: ET SI MI- | |
[pagina 104]
| |
NUS ALIQUID LEGITIME MINUSVE PERITE FECERO, PRO JURE LEGITIMO HABERI DEBET HOMINIS SANI VOLUNTAS. Ita tantum loquutus est Alexander. Breviter quidem ille & bene, quod optimum dixerit; obscure, & malè, quod quis suorum optimus esset aut non dixerit, aut ignoraverit. Proinde itum est in partes. quippe de amplissimâ hereditate cernenda agebatur. Cum unum regno Magnus destinaret, quivis se Regem putabat. Unum dixerat, & omnes de haereditate disputabant: nec disputabant tantùm, sed acriter certabant, per simultates, bella, sanguinem, caedes, ut se optimos non esse indicarent. Atqui, Dii vestram fidem! quid apertius dixisse potue- | |
[pagina 105]
| |
rat Alexander? Fateor, nec Titium, nec Cajum, sed optimum Alexander designabat. At tam sterile virtutem erat saeculum, ut optimum ignoraret. Vixerat tamen paulo ante Aristoteles, qui talem domi & in Repub. jam formârat. Optimus sibi quisque, & proinde tot regnorum, tot gentium haeres videbatur. haud dubiè pessimus futurus, si pessimum Alexander voluisset haeredem. Ita enim agitur cum animo humano, ut bona primum, si possit ac profint, aut speciem boni, aut denique malas artes, regnandi caussa ostentet. Satis plerisque est, ad imperium pervenire, & quomodo perveniant, non curare. Quod hominum genus non aliter imperium tenet, quam accepit. Sed in tanto hoc aestu animorum ac dissidio optimus Perdiccas videbatur. Quippe jam | |
[pagina 106]
| |
moribundus Alexander, spe vitae deposita, propius admissis amicis, detractum digito annulum Perdiccae donaverat. Quamobrem etsi non dictus haeres, indicio tamen electus videbatur. quasi verò aut annulus, aut diadema, aut sceptrum, aut reliqua imperii insignia regem, & quidem optimum, potuerint praestare. Cum annulo igitur totius imperii haereditas ad Perdiccam non venit, quia dignae optimo principe, aut quae optimum faciunt, virtutes simul non transfundebantur. Qui fundum mihi legavit, non statim agricolam; sic qui annulum donat, eo ipso principem, multo minus optimum, facit. Liceat cum Stoicis paululum hîc loqui, ad eximendam eam opinionem, quae de Perdicca omnium animos insedit. Quaedam in potestate nostra sunt; quaedam non item. haec aeterna, | |
[pagina 107]
| |
& animi; illa externa, non nostra, & fortunae nominamus. Annulum Alexander donavit, quem manu sua tenebat, non regias virtutes; quas & ipse summas non habebat, & si habuisset, non potuisset aut codicillis aut testamento Perdiccae dare. Quemadmodum rex esse sine sceptro potest, ita Rex statim non est, ne dicam optimus, qui illud accepit. Miseret me quidem Perdiccae. Sententiam tamen dicam, non illam Romanam in rebus dubiis, Non Liquere, aut pro religione veterum, Me Arbitrari, sed ex animi sententia & certo: Perdiccas caussa cadit. Annulum, non haereditatem accepit. Annulum autem, sive quia Indiam debellaverat, sive ut corpus Alexandri Hammonem ferri, coelestesque ei honores habendos curaret. Falsus igi- | |
[pagina 108]
| |
tur Aristomenes; qui, ut harum rerum elegantissimus scriptor loquitur, advocata concione, fabebatur quidem Alexandrum consultum cui relinqueret regnum, optimum vocavisse: indicatum tamen ab ipso optimum Perdiccam, cui annulum tradidisset. Neque enim solum eum adsedisse omnium, sed circumferentem oculos, ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur summam imperii ad Perdiccam deferri. Certè Perdiccas mihi nec injuria, nec beneficio cognitus: ut nec gratiae hic locus sit, nec offensioni. Si vultis, juratus dicam, & verbis S. P. Q. R. solemnibus.AEquum Est, Justum Est, Juro Me Nihil Hic Contra Leges Fecisse, Nihil Opera Mea Factum, Quo Cuius- | |
[pagina 109]
| |
quam Salus Laederetur, Neque Me Praemium Aut Honorem Ex Sententia In Perdiccam Lata Cepisse. Exspectandum aliquamdiu aliis, & haeres placebat, quem filium forsan Roxane esset editura, quae sextum jam mensem ex Alexandro uterum gestabat. Postumorum etiam haberi rationem posse non abnuerim. Et licebat jure Romano. Unde in eo conceptae formulae: Si Filius Meus Me Vivo Morietur Nepos Ex Eo Post Mortem Meam Natus Haeres Esto. Postumi etiam laborabant. Unde; Qui Mihi Intra Menses Tres Mortis Meae Natus Erit, Exhaeres Esto. Sed injuriam prudentissimo princi- | |
[pagina 110]
| |
pum faciunt; qui de nondum nato cogitâsse eum volunt, cum optimum disignaret. Potuit foeminam dare, potuit abortire Roxane, & lucem puer non videre, in ipso utero & vitae aditu exstinctus. Quae autem dementia dubiis, incertis, & forsan non futuris spem imperii, 7 tot regnorum mandare haereditatem? Quid si jam natus ab illis fuerit virtutibus destitutus, à quibus optimus princeps nominatur? An ideo melior, quia filius Alexandri? Nam ne Alexander quidem optimus erat, qui levitate, iracundia, ebrietate vitam pariter & imperium deturpavit. At verò prodire in Lucem adhuc debebat; quis Alexandri tantum virtutes de eo sibi poterat spondere? In dubio adhuc natura, in dubio virtus erat. Poterat autem ab utraque esse defectus. Nec Ro- | |
[pagina 111]
| |
xane designabatur. Foemina enim, utut excelsi animi, capacem tantae magnitudinis, & amplissimi Principatus spiritum non habebat. Et quomodo optima fuerit, quam melior sexus destituit? Sed non ducum aliquem optimi nomine Alexandro venisse existimamus. Erant quidem illi, ut magnus scriptor loquitur, tantae virtutis, ac venerationis, ut singulos reges putares. Quippe ea formae pulchritudo & proceritas corporis, & virium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut qui eos ignoraret non ex una gente, sed ex terrarum orbe electos judicaret. Neque enim unquam antea Macedonia tam clarorum virorum proventu floruit. quos primum Philippus, mox Alexander tanta cura legerat, ut non tam ad societatem belli, quàm in successionem regni electi viderentur. Non | |
[pagina 112]
| |
tamen optimi dicendi. Suis quisque vitiis laboravit, & eximias virtutes naevis magnis infecit. Optimus autem est, cui ad istas nihil deest. Ita optimus quisque videri volebat, & ignorabatur; non aliam ob causam, quàm quia non erat. Olim jam dictum, & verum fuit; Plures mali. Et ut quanta malorum multitudo sit scire possitis, bonos, ut non dicam de optimis, numerate. Asclepiodorus è Graecia olim in Syriam profectus, tres tantùm viros bonos, apud Antiochenses Ilapium, Laodicenses Maretem, & Domninum, cognomento Aristidem invenit. Sed in calculo errâsse potuit Asclepiodorus; ac fere septem sunt, si Satyricum audimus. Rari quippe boni! numero vix sunt totidem quot | |
[pagina 113]
| |
Et nunc verò pauciores. Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero. A quo tot saeculis distamus. Quotiens de optimo quaesitum, quotiens non inventum? & ubi invenisse se putabant, quotiens erratum? Optimam quidem aquam esse Pindarus asseruit. Forsan quod ex eâ prodiisse omnia cum Homero suo crederet. Vereor tamen admodum, ne hoc Bacchi sacerdotibus persuaserit. Et qui optima illa, quae orbem terrarum non semel inundavit? AEsopus vir, nulli veterum sapientia secundus, & qui in omnem rerum naturam penetravit, cum servire videretur, nec serviret; rogatus quid optimum simul & pessimum esset, linguas esse respondit. Optimum tamen non | |
[pagina 114]
| |
dixit, quia pessimum pariter erat; quod ipse non ignorabat. Et optimum & maximum Jovem vocant. Sed an optimus ille, cujus flagitia utrasque Poëtarum paginas implevere? Profecto si ille hominum & Deorum, ut volunt, parens optimus dicendus non est, quia non fuit, quid de nobis dicendum, qui extra coelum habitamus? Aristomenes Milesius Graecorum optimus ab Apolline judicatus est. Sed quo minus talem fuisse credatis, consulite annales. P. Cornelius Scipio Nasica Optimus dictus, non omnium tamen sed Romanorum. Sic ut bonus tantum fuerit, qui inter pessimos praestabat. Trajano Optimi cognomen delatum est. Verum & poculis indulsit, & isti flagitio. cujus vix audeo dicere nomen. Historiam modo imperii ejus | |
[pagina 115]
| |
consulite, & invenietis. Ita plures non ex merito, sed adulatione ut optimi laudati. Ita optimi dicti, qui pessimis erant meliores, non qui prae caeteris bonis magnitudine virtutis excellebant. Tam rarum est optimum & esse, & merito audire. Non cum malis optimus comparandus est, sed bonis. Qui enim talis meliorem non agnoscit. Et si agnoscat, optimus non est. Optimum esse amplius quid est, quàm aut mens nostra, aut sermo hic capit. Et optimus inter homines nunquam fuit; ac describere non possumus optimum, quia optimi non sumus. Bene tamen Alexander, qui non tam optimum, qui non est, quàm qui ab eo abesset propius, tot regnorum voluit adire haereditatem. Imprudenter, quod talem è suis non delegerit; nisi miserior forsan, quod non invenerit. Et | |
[pagina 116]
| |
sic quidem nobis videtur. Caveant principes, & sequantur. Caveant ne incertum; sequantur, ut optimum, prout fieri potest, haeredem faciant. Sic supererunt Reipub. postquam obiêre; & regno praeerunt, postquam illud reliquêre. Claudam ego sermonem hunc omnem de iis, qui rerum principibus succedunt, aut succedere debent, elegantissimo verissimóque illo Persarum proverbio; Boni Principis Defuncti Laudatissimum Epitaphium Est, Bonus Quem Dedit Ipse Aut Genuit, Successor.Malus enim est, caetera optimus Princeps, cui, cum optimum dare potuerit Reipub. malus succedit. |
|