Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 69]
| |
[pagina 70]
| |
Loquendo & tacendo.NOn praetento pollice, aut exsertâ dextrâ, ut dicturi olim sed imagine hac non tam silentium indicimus: quàm quod in vita humana difficillimum est, docemus opportunè loqui & tacere. Silentio primum natos natura damnavit. Unde & infantes nominamur. Nec enim ea aetate loqui oportuit, quâ omnia nescimus. Mox pro captu mentis & rerum lacera ac dimidiata verba pronuntiamus. Deinde tota efferimus; & sic quoque à brutis distamus. quippe cum interpres rationis sermo sit, hic caeteris animantibus datus non est, quod illa carerent. Nec enim Celso credimus, qui providum sui naturae instinctum, rationem appellavit: & in hominem iniquus est, qui eum solum | |
[pagina 71]
| |
hic non patitur regnare. Sicut ergo solius hominis est ratio, & rationis velut interpreti ac legata oratio; ita solius hominis est loqui. Quod non artis beneficium est, sed naturae. Ita infantuli duo à Psammiethico AEgyptiorum Rege sepositi, nec alloquio aliorum imbuti, postquam vagire destitissent, loquuti sunt. Nec id à nutricibus habuêre, quibus linguae abscissae; nec ab aliorum consuetudine, quia nemo accedebat. Frustra tamen de linguae antiquitate AEgyptii, & Phryges certantes, ad partes naturam vocabant. Neque enim ab ea est, sive Phrygum sive AEgyptiorum lingua, sed tantum loqui. Si à natura haec aut illa esset, omnes eam usurparent. Unde, nasci hominem & mutum & surdum, audireque prius pueros, mox loqui Aristoteles existimavit. Nec enim Grae- | |
[pagina 72]
| |
ce loquitur, nisi qui aut ita loquentem audivit, aut lectione percepit. Vocem igitur distinctam natura, sed aliis usitatam ars & institutio praescribit. Sic ut ad hanc illa nos disponat. Ut domus si materiam videas, à natura, formam, ab arte habet. Porre ut solius hominis est, loqui; ita bene loqui, & quando & quomodo oportet, solius est sapientis. Neque sane aliud quid eloquentia omnis, quàm sapientia est. Quemadmodum enim Crispus alibi loquentiae sapientiam merito opponit; ita & ex eo facile colligere est, eloquentiae nomine ipsam etiam sapientiam significari. Quare & illa humanarum rerum regina quasi quaedam & domina sapientibus semper visa est; sine cujus arbitrio ac usu neque homines neque res hominum possunt constare; neque societatis, quae ci- | |
[pagina 73]
| |
viles dicuntur, & omnino necessariae sunt, aut iniri, aut conservari. Unde & Peitho, id est, efficax quaedam dicendi vis ac Suada Respub. Platoni dicitur constituisse. Dictus & Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis, & prece blanda Ducere quô vellet. Idem enim Amphionis fabula veteres significâsse videntur. Pulchre & apposite inprimis Salisberiensis in Metalogico, Lib. 1. Cap. 1. ,,Bene Deus ordinavit, ut alterius opere res altera indigeret, & altera defectum alterius suppleret; dum sunt singula, quasi singulorum membra. Semiplena sunt ergo omnia, si ab invicem dissolvantur; sed aliorum foederatione perfecta, quoniam omnia mutuis constant auxiliis. | |
[pagina 74]
| |
Miror igitur, quid sibi velint, qui Eloquentiae negant esse studium. Ipsamque sicut visum non caeco auditum non surdo, asserit gratis à natura provenire ei qui mutus non est; sed plenius, si naturae munus exercitio roboretur, nec tamen beneficium aliquod ab arte praestari; aut id minus, quàm labor, artis exposcat. Sicut enim eloquentia non modo temeraria est, sed etiam coeca quam eloquentia non illustrat, sic & sapientia, quae usu verborum non proficit, non modo debilis est, sed quodam modo manca. Licet enim quandoque aliquatenus sibi prodesse possit sapientia elinguis ad solatium conscientiae, raro tamen & parum confert ad usum societatis hamanae. Nam ratio, scientiae virtutumque altrix & custos quae de verbo frequentius concipit, & per verbum nume- | |
[pagina 75]
| |
rosius & fructuosius parit, aut omnino sterilis permaneret, aut quidem infoecunda, si non conceptionis fructum in lucem ederet eloquii; & invicem, quod sentit, prudens agitatio mentis hominibus publicaret. Haec autem est illa dulcis & utilis conjugatio rationis & verbi, quae tot egregias genuit urbes, tot conciliavit & foederavit regna, tot univit populos & caritate devinxit, ut hostis omnium publicus merito censeatur, quisquis hoc, quod ad utilitatem omnium Deus convinxit, nititur separare. Qui igitur eloquentiam persequitur, omnem totius sapientiae impugnat operum, societatis humanae foedus distrahit, & nullum charitati, aut vicissitudine officiorum relinquere locum. Brutescent homines, si concessi dote pri- | |
[pagina 76]
| |
ventur eloquii; ipsaeque urbes videbuntur potius pecorum quasi septa, quàm coetus hominum, nexu quodam societatis foederatus, ut participatione officiorum, & amica invicem vicissitudine eodem jure vivant.,, Haec ille; & ita verba ejus, quae confusa vulgo ac corruptissima leguntur, ordinanda sunt. Sed ut loqui naturae, & bene loqui sapientiae est; sic tacere subinde, ubi loqui possumus, prudentiae esse arbitramur. Nec mirabimini si qui de silentio sermo est, loquacem me fecerit. Loqui enim non prohibent silentii praecepta, ubi haec ipsa docentur. Quemadmodum medicus de morbo loquitur, cum de sanitate agit, & de ineptiis Sophistarum Philosophus, qui artem bene disserendi profitetur. Silentium non nisi unitatem esse suis olim | |
[pagina 77]
| |
Pythagoras persuadebat. Qui enim solus est, etiam cum loquitur, tacere videtur. Nam loquitur tantum sibi. Sive autem quis cogitet secum, sive loquatur, adhuc tacet. Quin verò non apud nos, sed alios silemus. Nec illa tacita nobis videntur, quae scimus, sed aliis, qui ignorant. Et non homines illa res, sed Deos ipsos, si mihi quidem sic loqui liceat, autores habet. Sic Tacitam Numa, Harpocratem AEgyptii, Sigalionem Graeci, Angeroniam Romani, aris & templis coluêre. Tacitam ex disciplina Pythagorae, qui ἐχεμυθίαν eam nominabat. Illa Camaenarum una docebat, sapientis esse ut quaedam loqui, ita quaedam tacere. Harpocrates infantis forma os dextra obsignabat. Nam & aetas illa silentio transigitur, 7 magnae virtutis est linguam cohi- | |
[pagina 78]
| |
bere, Quem optimo acceptum consilium Romani, pessimo Italia, juxta cum Serapide & Iside, L. Pisone & Gabinio Coss. expulêre. Eundem illum cum Sigalione fuisse quidam arbitrantur. Certe idem, Silentium dico, & nomine & forma indicabat. Angeronia tutelaris & custos Dea imperii, ore obligato, taciturnitatis indice, intercedebat, quo minus palam fierent Reipublicae arcana. Cui populus ex vetere instituto xii Kal. Ianuarias, prudentes & imprimis curandae Reip. dati ex sapientiae praescripto semper litabant. Ita Dii ipsi Deaeque tacebant, & tacendum esse gestu atque exemplo alios monebant. Silerem hic, & dicendi hic finem facerem ego, si tacenda mortales silerent. Nunc tacendum non est, quia loquuntur. Ea dico quae siluisse oportebat. | |
[pagina 79]
| |
Nec nostra tantum querela illa est, sed antiquorum. Eadem enim mala patimur, sed nostra graviora nobis videntur, quia sentimus. Quàm frequens illud apud Homerum! Ποῖον σ'ἐπὸς φύγην ἕρκος ὀδόντων Artem dicendi multi & veterum & recentiorum tradidêre: qui tacendi praecepta componeret vix unus. Forsan, quod uniuscujusque sit sibi ipsi silentium imperare. Imo Rhetorum praecepta tacenda quaedam docuerunt; vitia dico sermonis; quae non verborum tantum sunt, ne quis fallatum sed etiam rerum. Et profecto quid aliud eloquentia omnis est, quam ars bene dicendi? Quis autem bene dicit, nisi qui quaedam tacet? Sic ut ejusdem artis sit & sermonem, & silen- | |
[pagina 80]
| |
tium bene instituendum docere. Sed nos aliud hîc volumus, quod duabus litteris se absolvit. ST. Habetis jam & legitis, quod sequi quidem, efferre non potestis. Tale enim esse debebat, ut silentium indicaret. Vel hinc tantum discite, quanto facilius sit tacere, quam loqui. Agite, litteras modo numerate. Qui loqui discit supra viginti habet, qui tacere vult, duabus monetur, & qui jam tacet sine ullâ se tuetur. Nemo hîc sectam facit. Nec Ciceronis aut aliorum aemulus audit, qui tacet, cum tamen in tot partes abierint magistri dicendi. Nec seculum, quod sub Augusto fuit, sed suum sequitur. Semper enim sibi constat, & Spartanae brevitatis, aut tumoris Asiaticorum non accusatur. Ad versuum vel orationum numeros se non adstringit, de quibus tam | |
[pagina 81]
| |
multa operosè inculcantur. Nec enim breve aut longum silentium gratum aut ingratum videtur, nisi illi qui mallet non taceri. Quotiens quis tacuit, in leges Rhetorum, & Grammaticorum non peccavit. Sic & liber, & suus est, & soloecismum non facit, nisi cum loquitur, quod tacere praestabat. Nec laudat, nec vituperat, nec accusat, nec absolvit, nec dissuadet, nec hortatur. Et facit tamen haec, non aliis, sed sibi. Partes non habet: ut oratio, quae sine illis, tanquam membris destituta, cadit. Et incipit simul & concludit, &, ut verbo dicam, omnia silentio complectitur Gravissima haec illis sunt, qui loqui possunt: facillima nonnisi Choromandis, Trogloditis, & si quos plures silentio natura damnavit. Ad quid damnavit! Feliciores enim nobis sunt, qui dum loqui- | |
[pagina 82]
| |
mur totiens & in divina & in humana peccamus. Miserum quidem est loqui non posse; pejus tamen loqui ubi tacere oportet; summae verò felicitatis, sed quae paucis contingit, ex prudentiae rationisque ductu & bene loqui posse, & benè tacere. Ad silentium nos vocat natura, quidquid in eâ magnum aestimatur. Tacita fides, tacita fidei commissa, tacita pecunia, & infinita alia in libris juris consultorum. Tacitum caelum apud Maronem lib. 3. Sidera cuncta notat tacito labentia caelo. Tacita luna lib. ii. navibus ibat Tacitum Latonae pectus lib. i. Latonae tacitum pertentant gaudia pectus. Major enim taciturnitatis affe- | |
[pagina 83]
| |
ctus. Unde illa Terentiana: Vt mecum tacita gaudeam. Tacitae virgines Vestales. Horatii est Od. xxx. lib. 3. Dum Capitolium Sic ipsis & perpetuus ignis, & simulachrum Palladis, & aeternitas imperii juxta cum silentio commendabantur. Silentium in auspiciis dictum, quod vitio carebat, & religionem non turbabat. In sacris cum sacerdos clamaret, Linguis Favete, silentium indicebat. Sic ut favere crederetur ille, qui taceret. Fatali urbis nomini veneratio & auctioritas à silentio accedebat. Et Eleusiniaca sacra hoc potissimum constabant: Toto quadriennio sacerdotes silebant, & Mystae dicebantur. Quorum exemplo Pythagoras annum insuper | |
[pagina 84]
| |
unum ad exilium vocis adjecit. Prima enim sapientiae rudimenta putabat, posse tacere. Quasi loqui non posset, nisi qui tacendo audisset prius, quae loqueretur. Et sic à Sophistis quam maximè distabat, qui loquaculos suos reddebant, non sapientes, & declamationibus scholas, non animos implebant. Imo divinum quiddam silentium esse idem Pythagoras existimabat. Unde & à piscibus abstinere suos voluit, quod nemo unquam eos audiret. Quae sola jam suffecerint, ut ne si plura dixero, silentium quis mihi hic imponat, Bruta videte, quibus turbatum quendam, confusum, implicatumque sonum natura dedit. Non utuntur eo, nisi aut necessitas cogat, aut tempestas anni invitet. Et nos quidquid in buccam venit effutimus. Mali quondam ominis habebatur, | |
[pagina 85]
| |
si pecudes forent loquutae. Boves humanas voces aliquando edidisse legimus: sed quotiens illud factum, aut exercitus deleti, aut conjuratione servorum Italia oppressa, aut graviora istis mala incidere. Nec aliter nos ubi vel petulanter, vel imprudenter loquimur, & in nos, & in alios, & in Rempub. peccamus. In nos, cum de nobis ipsi ea prodimus, quae, vel nostri causâ, clam habita oportebat. Ita saepe nos reos peragimus, à nemine, nisi à nobis, accusati. Adeò in dicendo imprudentes, non nostri, & nobis hostes plerique hominum sumus. Accepi inter quotidianas Hispanorum preces esse; Adversus nos, ô Deus, nos tuere. Tanquam nullus major homini hostis sit, quàm ipse sibi; & non tam homo homini lupis sit, ut in Proverbio est, quàm sibi; hoc | |
[pagina 86]
| |
est, sui sibi plerumque mali auctor sit, non agendo tantum, sed saepius etiam dicendo. In alios, cum & laedimus eorum famam, & fallimus, & mentimur. In Rempub. cum arcana ejus stolidè propalamus. Loquere ut te videam, dicebat Socrates. quippe indicium animi & viri, sermonem esse existimabat. Ita enim quisque loquitur, ut sentit. At ego illum demum rectè videre me puto, qui tacet. Enim verò dum quid tacetur non quidem illud ipsum, quod tacetur, sed prudentem intelligimus eum, per quem ignoramus, quod tegit. Et saepe, ego eum inprimis laudo, ac pluris facio, qui quaedam me vult nescire. Sed tacendum subinde esse, facile quivis admiserit; at verò ubi, & quando, & quomodo, plerique ignorant. qui loquuntur ubi tacere, & tacent, ubi loqui debebant. | |
[pagina 87]
| |
Quaedam profecto efferre non possumus, quaedam non debemus. Illa sunt quae aut captum nostrum excedunt, aut planè ignoramus. In utrumque non raro impingimus, dum tenuitatis nostrae ac ignorantiae ignari ipsi sumus. Infinita adhuc sunt, in quae acies ingenii nostri penetrare non potest. de quibus dum disserere multa volumus, similes illis sumus, qui & tenebras videre volunt, & silentium audire. Neque enim tenebrae sunt quae videntur, neque silentium quod auditur. Proinde praestat hic tenere & ex ingenio, & ex sermone modum: ne aut praecipites cadamus, dum ad ea, quae supra nos sunt, tendimus, aut in ipsa illa peccemus, quae vix animo comprehendenda verbis frustra & saepe impiè explicamus. Reliqua sunt, quae sciri possunt, & | |
[pagina 88]
| |
alii noverunt, sed quorum nos rudes & imperiti. quorum scientiam dum operosè ostentare volumus, idem nobis evenit, quod caloni, qui ad citharam, aut bovi, qui ad ephippia accessit. Nam uterque ludibrium omnibus debet. Non autem majoris usus laudisque est, quod noveris, dicere, quàm quod ignores silere. In istis enim ostendis quis sis, & laudem mereris; in his quidem etiam quis sis, sed qualis videri non debebas, & dedecus reportas. Sic ut audire hîc ego malim, quàm loqui. Qui enim audit sibi consulit, dum discit; qui loquitur, indicio suo, ut sorex, se prodit. Qui sic tacet imperitus non habetur; Qui sic loquitur, famam saepe faveri, sibi negat, qua fruebatur, forsan, priusquam loqueretur. Quod Megabyso Persae olim evenit. Is purpura splen- | |
[pagina 89]
| |
didissimus Apellem convenit, & quamdiu tacuit, de imaginibus rectè judicare posse credebatur; sed ubi judicare coepit, imperitissimum se ostendit. Sic nemo stolidum crederet, si posset tacere; & ille ipse sapiens audiret, si sermonem cohiberet. Nemo Miletidem Atheniensem nôsset, si nunquam esset loquutus. Sed loquutus est & ideo fatuus audit. Caeterum plerumque liberaliores in loquendo sunt, qui tacere debebant. Omnia tacenda sunt, aut dicenda quae oportuna. Linguam Erechthio & Aristomeni non praecidisset Valentianus, si eam ipsi potuissent fraenare. Nunc autem ea in parte paenam dederunt, per quam peccârunt; & non tacendo fecerunt miseri, ut loqui postea non possent. Charidemus Atheniensis, quod plures Persarum, firmiores Macedonum | |
[pagina 90]
| |
copias dixisset, à Dario interfectus est. Adeò ut periculosius nihil sit, quàm de aliis loqui, & judicare. Nec mala hic tacenda tantum sunt, sed etiam bona. Praesertim si dicendo obesse magis nobis & aliis, quàm prodesse possimus. Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati exitio fuêre. Nec enim ut virtutis, quae laudem haud dubiè merebatur, ita temporis habebant rationem, quo bonis omnibus infestus princeps erat. Loqui semper, quod verum est, boni viri, sed tacere quiddam, quod scimus & verum est, prudentis esse arbitramur. Et quemadmodum liberalis non est qui omnia sua alteri donat, sed profusus, ita qui effundit, quidquid audivit, non disertus est, sed loquax & simul iniquus. Futiles illos tango, qui nihil possunt con- | |
[pagina 91]
| |
tinere; quibus idem evenit, quod piscatoribus illis, qui quae ceperant perdidêre. Dominium eorum, quae norunt, in alios transferunt, nec actionem instituere possunt repetundarum. Quod enim dictum semel est, revocari non potest. Unde & alata verba Homerus nominabat. De arcanis inprimis publicis, loquor, quae sciri non debent. Qui statim post convivium cibum evomit, ab eo nutriri non potest: & qui secreta prodit, fructum eorum non capit, quia secreta non mansêre. Si arcanum est, cur alteri patefactum? An ut contineret? Similem tibi arbitrare, qui continere non potuisit, & dedisti exemplum quod sequeretur. Imo secretum non putabit, qui à te accepit. Neque enim tale videtur, quod quis praeter te novit. Sic ut quod aliis tradis non | |
[pagina 92]
| |
commendes secretum, sed prodas. Nihil de his cum aliis, cum nobis multa loquamur. Quae enim aliis dicta jam arcana non sunt; quae nobis, manent, quae fuêre. Scire haec debemus, tanquam ignoremus. Arcanum si soli tibi commissum, si solus exsequi potes, solus habeto. Si aliis, quorum interest, prodendum, non statim prode, sed cum usus & necessitas cogit. De ipso momento & articulo loquor. Quae enim diu multi sciunt, mox nemo ignorat. Sola illa hic certa fides, quam quis sibi tantum habet. Ita ne quidem filio suo Antigonus rex, sed nec togae suae Celius Metellus credebat. Non linguae tantum, sed animo fraenos hic injicio. Qui lingua tacuit, saepe animo loquutus est; & vultu prodidit, quod animo loquebatur. De externis quibusdam | |
[pagina 93]
| |
notis ago, quae non nunquam indicia eorum sunt, quae vel agimus jam, vel cogitamus. Ovidii hoc oraculum est; Saepe tacens vultum, verbaque vultus habet. Sic ut non tantùm hoc tacere sit, verba non efferre. Saepe quis videt in nobis, quod non audit, & ideo audire se putat, quia videt. Quamquam qui hic videt, conjicere tantum possit, quod qui audit certò intelligit. Adeo ut longè gravius sit audiri, quàm videri. Audire nos ipsos praestat, & tacere. Unam linguam natura dedit, pauca loquamur; duas aures, saepe arrigamus. Quas, si nescitis, inter deas antiqui habuêre. Forte quod hac parte ad Deos maximè accedere se putarent; qui audiunt quidem mortalium preces, sed non loquuntur. Ridebitis haud dubiè aures | |
[pagina 94]
| |
quoque inter Caelites à me numerari. Sed lapis pro me loquatur. Is Patavii apud Ramnusios sic habet. AURIBUS B. D. D. PETRUSIA PROBA B. D. D. Bonis deabus dedicabat. Solis igitur auribus inter reliquas corporis partes contigit Dearum numerum augere, & ita, ut bonae dicerentur. Aures igitur Deae sunt, in quarum censum lingua non venit. Adeò ut divinum magis sit audire, quàm loqui. Ita tamen tacendum, & audiendum est, ut aliquando loquamur, ne frustra audivisse videamur. Et Fa- | |
[pagina 95]
| |
bulanum, & Ajum, & Loquutium, sermonis praesides Deos, prisci etiam habuêre. Linguae Diis sacrae, & victimarum loco in ignem, jam tum Homericis temporibus conjectae, quod eam optimam corporis partem existimarent. Ut non sine numine hoc ipsum sit, loqui. Amyclae silentio periere. Caussam aliam ex me non quaerite. In hostium manus non incidissent cives, si fuissent loquuti. Nec multus hic ero. Dum tacenda audivistis, quae dicenda ignorare non potestis. Bene loquutus est, qui quaedam tacuit; bene tacuit, qui quaedam est loquutus. Ita Socrates loquutus est, ut in dicendo vel necessitatem, vel opportunitatem sequeretur; ita Cato, ut nullum verbum emiserit, de quo doleret. |
|