Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 63]
| |
[pagina 64]
| |
Tecum habita.TEstudinem secum habitantem secutus, vitam privatam prae publicâ commendo. Illa quieta, stabilis, sua est; haec inquieta, subjecta fortunae, aliorum. Ibi modestia est, quae suis contenta; hîc ambitio, quae satisfactum sibi non putat, nisi cum dominatur. Sed servit, ubi se putat imperare. quippe non sua agit, sed aliorum: & quot subditos, tot dominos habet. Salus eorum necessitatem imponit, quam non potest evitare. Ita gregem suum pastor sequitur, & tamen dicitur dominari. Magnificum magistratus nomen est, sed quod specie suâ multos fallit. Aliud enim loquitur, titulos, & gloriam, & dignitatem; aliud tegit, infinitas molestias, & difficultates. Nec | |
[pagina 65]
| |
enim domini tantum subditi sunt, sed saepe hostes. Qui non rarò beneficia in publicum collata ininjurias interpretantur. Cum vulgores est, quod sine judicio immane quantum potens impetum ubique sequitur, non rationem. Quod laudavit, mox damnat, & cum factum est, eum damnat, qui fecit. Adeò ut ejusdem sit eundem ob idem & in principio amâsse, & sub finem odisse. Neque enim judicat, sed movetur. quemadmodum marini fluctus impetu quodam aut destituunt naves, aut propellunt. Quae bene gesta aut aestimare non potest, aut contemnit. quippe bonum ignorat, dum non ipsum, sed ejus speciem sectatur. sicut infantes pictas in tabula cupedias manu apprehendunt, non quia sunt, sed quia videntur. Quae leviter commissa, interpretando accen- | |
[pagina 66]
| |
dit. Non aliam ob caussam, quam quod odisse malit, quàm amare. Quemadmodum plerique injuria magis, quàm beneficia extollunt Sed & populus quemadmodum ipse instabilis, ita etiam, quae bene se habent, manere non sinit. Quicquid novum est, isti se probat; improbandum denuo, ubi aliud placuerit, non quia melius, sed quia novum est. Mox ad praeterita recurrit, aut praesentia esse vult, quae adhuc futura. Adeo ut hoc solum sciat, quod ignorat, & fieri velit, quod aut fieri jam non potest, aut adhuc debet exspectari. Ita magistratus non sibi innocentiam suam, aut virtutem debet, sed illis, quibus obsequium relictum est. Quod quàm difficile sit, nemo ignorat. Ideo enim vulgus saepe negat licere, quia vult, non quia haud debuit licere. Durum est cum hac bel- | |
[pagina 67]
| |
lua in tanta animorum varietate colluctari: & fieri non potest, ut omnibus se unus probet. Singuli diversa & capiunt, & amplectuntur. Pertinacia enim est, quae ad caetera mala accedit, & nihil sibi patitur persuaderi. Qui hic vulgo se opponit, magis movet. Ut qui in mari adversus fluctus audentior invehitur, magis eos attollit. Nec aliter Sapienti evenit. Cum exeunti è theatro confertae multitudini obniteretur, ut adversum se populo probaret, saepe caput vir optimus impegit. Ita qui aliis praeest, ut omnium dominus sit, omnibus servit. Aliter privati, dum sibi ipsis & bona sua, & mala possunt imputare. Si illa, sibi gratulantur; si haec, seipsos absolvunt, quia ipsi fecêre. Sic ut melius sit parere, quàm imperare. Cum imperare & obtinere non nostrum sit, sed | |
[pagina 68]
| |
aliorum. Parere autem in nostrâ est potestate. Quid quod hoc ipsum parere, sit imperare. Nemo enim paret, nisi qui obsequium sibi indixit. |
|