Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 57]
| |
[pagina 58]
| |
Probis probare.A Quila pullos suos soli exponit, & aciem eorum explorat. Si immota stet, fovet; si tremula sit, expellit. Principes in offerendis dignitatibus sequantur. Dignitas non est, nisi à dignis gesta. Digni non sunt, nisi qui sustinendae isti pares. Pares autem habendi non sunt, nisi qui virtutem probârunt. Nec nobilitas, nec sanguis, aut studium privatum, nec commendatio, aut preces aliorum, locum hîc habent. Optimum quemque, fidelissimum oportet putare. Qui majores tantum ostendit, de se & virtute sua diffidit. Pares omnes natura fecit, sola virtus discrimen interponit. Quae caussa priscae & cordatae nobilitatis. Saepe posteri majoribus suis indigni, nominis tantum & | |
[pagina 59]
| |
familiae, non etiam virtutis haeredes sunt. Nec sanguinis propinquitas hîc aestimanda, quae non adeò nos stringit, ut malè de repub. mereri debeamus. Quippe parens illa omnium est, & mater. Ut ut caeteris proximi, ipsi plura debemus. Qui commendationem & preces offerunt, non audiendi. Saepe enim affectui, non nobis aut Reipublicae favent. Fides, integritas, magnitudo animi, explorandae aut ex fama, aut rebus. Famae credendum, si constans, si omnium fuerit. Errat illa aliquando, sed saepe eligit. Rebus, ubi in minoribus quis se majoribus dignum, & sufficere ostendit. Sic Cerialis, Britanniae praefectus, modo labores, & discrimina, mox & gloriam communicavit. Praefecit saepe parti exercitus in experimentum, aliquan- | |
[pagina 60]
| |
do majoribus copiis ex eventu. Habere debent virtutes spatium exemplorum. Majoribus dignus est, qui dum in secundis consisteret, ad prima laudabiliter adspiravit. Quod fit, si primam dignitatem non licenter more juvenum, qui omnia in lasciviam vertunt, gesserit, & titulum ad inscitiam non retulerit: si noscere omnia, nosci omnibus, discere à peritis, sequi optimos fuerit conatus: si nihil appetierit ob jactationem, nihil ob formidinem recusârit. Si vincere alios inglorium, atteri sordidum putârit. Quorum illud modestiae est, hoc autem magnanimitatis. Si quis supra alios evehi semper velit, aliquando repulsam patitur, atque sic auctoritatem evertit; & si superet, quos inferiores relinquit infestos sibi reddit, atque sic diminuit amorem. Qui verò ab a- | |
[pagina 61]
| |
liis atteri sese patitur, faman perdit, & indignus illis videtur, quae jam habet. Tantum abest, ut ad altiora sit promovendus. Quippe generosi animi est, cum virtute sua aut existimatione ita colluctari, ut utraque & virtus & dignitas accipiat incrementum. Haec si in levioribus qui probârint, magnis destinandi sunt quia magnis pares sunt. Rempublicam evertit, qui ad haec non attendit. Cum periculo Reipublicae discit, qui in ea constitutus ignorat, quae jam didicisse oportebat. Qui enim adhuc discit, saepe impingit. At vel semel tantum & leviter in publicis errâse, id aliquando efficit, quod corrigi nunquam, aut tolli potest. Nec suffecerit, poenam delinquenquenti inferre. Exemplo enim, quod statuis, non reddis, quod Reipub. ereptum est. Proinde of- | |
[pagina 62]
| |
ficiis & administrationibus praesiciendi potius non peccaturi, quam puniendi, qui peccârunt. Qui enim bonum evexit & clemens audit, quia non punit, & bonus, quia de eo Reipub. prospexit. Qui autem malum praefecit, aut sciens, & sic in Rempub. est iniquus, aut ignarus malum esse, & sic cogitur prius judicium suum damnare, quod auctoritatem evertit, & poenam inferre, quod clementiae famam expellit. Nihil enim est, quod aeque apud suos Principem ingratum reddat quam poenae, etiam cum merito infliguntur. Praesertim cum poena non fuerit irroganda, nisi qui irrogat, poenae merito dedisset occasionem. |
|