Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 48]
| |
[pagina 49]
| |
Sole, Soloque.SEgetes, ut ubertim proveniant, laeto atque pingui agro committi debent. Pro soli enim nobilitate, & oppido proveniunt, & magis commendantur. Castra metaturus Princeps ingenium loci exploret. Culta, ubi potest laeta, foecunda invadat, & quae victum suppeditent, quantum satis. Ita tamen ut necessariis instructus miles vivere possit, non autem delitiarum affluxu corrumpi. Inopia multos pessum dedit, sed plures voluptas. Inopia enim ad virtutem subinde accendit, voluptas dissolvit. Annibal injuria loci compulsus inaccessas aliis Alpes aceto fregit & in Italiam penetravit. Eundem invictum Alpibus & indomitum armis Campaniae soles, ac tepentes fontibus | |
[pagina 50]
| |
Bajae subegerunt. Adeò, ut cui Italia media Africa fuerat, tunc bustum esset. Foveri miles debet, non enervari. Foventur, cum necessaria vitae praebentur; at vero cum supervacua, enervatur. Innutritus voluptatibus aut de hostium insultu securus est, aut cum in hostem movendum est, vix ab istis potest divelli. Miles in hosticum profecturus vitam non delitiis sed labori, vigiliis, hosti debet. Necessariis utatur. Nec ad hoc tantum belli Imperator, sed commodam quoque aëris temperiem, & quam ferre miles possit, attendat. Frigidis natus locis, & ipsa educatione ad rigorem induratus, bellum gerere non potest, ubi aestus adurunt; ut nec in frigidis locis ille, qui alia solis indulgentia exceptus est. Romanus in Germania bellum olim gerens torpebat; Germanus in Italia lan- | |
[pagina 51]
| |
guebat. Illi nimium frigus, huic nimii aestus adversi. Ita locum suum unicuique, & pro loco genium natura fecit. Qui ordinem ejus ac dispensationem, excedit, naturae ipsi aut vim facit, aut confundit. Non aliter ac si in silvis delphines, in mari apros educaret. Difficile igitur, ubi debellandum hostem habes, cum caeli injuria luctari. Pars autem victoriae illum bello locum delegisse, ubi terra & coelum favere gerenti intelliguntur. |
|