Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 39]
| |
[pagina 40]
| |
Et unus & omnia.UT adulatorem videas, sphingem exhibeo; illam Echidnae & Typhonis filiam, quae quot corporis sui partes, tot penè formas habet. Vultu, & mammis foeminam, alis volucrem, pedibus caudaque leonem mentitur. Vera adulantium haec imago est. De illis loquor, qui ad omnia se convertunt & componunt. Quorum nemo unius vultus, dum uni, & dum omnibus volunt placere. Unus enim Princeps, non idem semper, nunc in haec, nunc illa pronus est, & ministri ejus ut uni se probent, unius omnia plerumque assumunt. Boni sunt si bona, mali si mala amplectatur. Malum ipsis bonum est, non alia de causa quàm quia Principi videtur. Quacunque incedit via, se- | |
[pagina 41]
| |
quuntur. Hoc circulo in horas singulas rotantur: Protei, qui se in omnes eas formas mutant, quas expedire sibi putant. Nihil ibi constantius levitate. Nihil levius ipsa constantia levitatis. Solum illud hic stabile quod mutatur. Sed hominem, quem aere jam expressimus, stylo paulo propius depingamus. Totum ejus artificium est, bene latere. quippe bene secum actum putat, cum bene latuit. Quod est, ignorari, quod non est, vult videri. Inimicus est, & negat; amicus videri vult, & mentitur. Nisi autem hic lateat, non erit, qui vult videri. Ut enim adulator est, quem ignorat, cui palpum obtrudit, ita non est, cum videtur. ut in scena rex esse desiit, qui diadema atque purpuram, & Hercules, qui clavam, & Diogenes, qui peram deposuit, Saepe enim & Irus | |
[pagina 42]
| |
Croesum, & Herculem Sardanapalus, & Diogenem Callias repraesentam. Sic adulator non est, nisi qui amicus videtur. Tantum autem inter utrumque interest, quantum inter esse, & videri. ut cadaver homo non est, sed videtur. Inter hoc & illud tantum distat, quantum inter aliquid, & nihil. Nec distant tantum illa, sed opponuntur: Cum Maximo Platonico porrò loquar. ,,Ex proposito institutoque animi ab amico adulator distinguitur. Sicut uterque & qui virtutis studio & qui mercedis causa militat, armis utitur, nec tamen de operibus eorum ab externa quisquam actione judicat, cum pro instituti ratione & usu quem uterque scopum habeat distingui oporteat. Alter enim quem servat amat, alter se addicit cuilibet. Alter in eo quod | |
[pagina 43]
| |
agit suae spontis est, alter venalis. Alter iis fidem servat, cum quibus foedus contraxit, alter ne iis quidem cum quibus amicitiam. Eodem adulatorem ab amico differre puta. Ambobus enim saepius accidit, ut eodem modo agant, eodem modo cum amicis vivant, cum tamen alter ab altero vel ex proposito, vel ex sine, vel ex animi habitu discernendus sit. Amicus enim id quod bonum putat, sive id dolorem postea sive voluptatem adferat, cum amico communicat, & ex aequo fruitur: adulator ex praescripto libidinis suae, quicquid cum amico agit, ad lucrum suum dirigit. Amicus aequalitatem spectat, adulator bonum proprium. Alter aequalitatem in virtute, alter lucrum in voluptate. Alter paritatem in congressu, alter hu- | |
[pagina 44]
| |
militatem in cultu. Alter veritatem in familiaritate, alter fraudem. Alter emolumentum in posterum, alter in praesens delectationem. Alterius beneficia memorari gaudent, alterius fraus sepeliri postulat. Alter quae amici sunt ut communia curat, alter ut aliena consumit. Amici & in secundis rebus familiaritas gratissima est, & in adversis fortem ex aequo fert. Adulator neque in secundis rebus expleri potest, neque in adversis usquam apparet. Amicitia laude, vituperio digna est adulatio. Amicitia par pari rependit utrinque, adulatio claudicat. Qui enim egestate adductus, ut id consequatur quod deesse sibi videt, alterum colit, inaequalem se fateatur nesesse est, quatenus non vicissim ab illo colitur. Amicus si ignoretur, adulator | |
[pagina 45]
| |
nisi ignoretur miser est. Amicitia exploretur, major sit; adulatio si exploretur, perit. Amicitia tempore crescit; adulationem tempus convincit.,, Ita, Maximum suum non minor ipso Heinsius loquentem dedit. Dicam plura: Libera amicorum judicia, etiam cum benificiis sunt obligati. Liber enim & onboxius idem esse potest. Obnoxius, quia benificium accepit; liber, quia ipsa recta ac bene volentis judicii libertate beneficio vult respondere. Aliter adulatores; qui apud alios non sui sunt, non aliorum, sed sui caussa. Nimis dixi. Ut aliis, ita etiam sibi desunt. Aliis, quia non praestant quod debent: sibi, quia non agunt quod volunt. In adulatione quippe necessitas est, quam qui non fingit sibi, non adulatur. Nec aliis tantum sic vivimus, sed eti- | |
[pagina 46]
| |
am nobis: non alia de caussa, quàm quia aliis sic videtur. Neque enim nos ex nobis, sed aliis aestimamus ac metimur. Ita se Jovis filium Alexander, Deum Domitianus credi volebant, Quiippe aliis per adulationem sic judicantibus credebant. Miser est, qui sic vivit, nec se suo ipse pede metitur. Se ipsum enim ignorat. Philippi filius est Alexander, homo Domitianus. Neuter credit, dum fidem aliis potius, quàm sibi habet. Indignum ergo cum aliis, ut umbrae, semper mutari. Servi enim sunt qui sic adulantur. Imo pejores servis. Servus enim liber non est, quia esse non potest. Illi liberi non sunt, quia esse non volunt. Ille domino se praebet, quia malâ fortunâ accepit. Hi libertatem abjiciunt, ut servituti mancipentur. in illis fortunam, in his animum dam- | |
[pagina 47]
| |
namus. Vultum suum tuumque tua in te fortuna mutat, non miramur. Humanum est. Ut alii placeas, cum alio te mutas, exsecramur. Praeter datam à natura & laudatam rationi libertatem facis. Qui sic vivunt, aut reapse mutantur, aut simulant. In utroque infelices, in altero etiam & in se & in alios iniqui. In uno serviunt, in altero & fallunt, & falluntur. |
|