Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 35]
| |
[pagina 36]
| |
Nec simul, nec semel.PArca istâ & lentâ semen spargentis manu, quomodo, singuli, principes inprimis, liberales in alios esse debeant ac benefici docemur. Inprimis in honoribus, virtutum praemiis, distribuendis. Hi non nisi merentibus, nec plures uni, licet merenti plures, debentur. Neque enim consumenda in uno vel paucis ornandis sunt, quae si in plures distribuenda restent, praemium & pluribus aliis bene meritis superest & ad bene merendum de Repub. & Principe, plures animantur. Vix quidquam amplis meritorum exspectandum ex iis est, quibus nihil jam superest, quod possint mereri. Suo ergo sibi plurimum nocet Princeps beneficio, qui in uno aestimando extollendoque | |
[pagina 37]
| |
adeò non jam dicam liberalis, sed prodigus exstitit, ut majora neque ipse posthac possit tribuere, neque alius, cui bene fecit, mereri. Nec jam praemium hoc mihi, sed supplicium multo maximum videtur, non ejus tantum, qui liberaliter adeò donat, sed & illius quoque, qui tam multis & magnis donatur. Sallustius Crispus, ut auctor est Tacitus, incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, aetate provecta speciem magis in amicitia Principis, quàm vim tenuit; idque & Maecenati acciderat; fato potentiae raro sempiternae: An Satias Capit Aut Illos, Cum Omnia Dederunt, Aut Hos Cum Jam Nihil Reliquum Est, Quod Cupiant. Nullis ergo col- | |
[pagina 38]
| |
latis in alios honoribus sibi magis & aliis rectores rerum consulunt, quam post quos majores supersunt, quos & dare hi possint, & isti exspectare. Auctum benificiis nemo sibi magis obstringit, quàm qui alia adhuc & prioribus majora, creditur posse conferre. |
|