Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 30]
| |
[pagina 31]
| |
Priusquam incipias consulto.TUBus iste navigantis, Prudentiam notat; & eam maximè, quâ inprimis opus est in vasto illo, ut sic dixerim, humanae vitae, ac impedito mari, quod caeci plerumque, aut viae ignari, certe futurorum improvidi, & tamen securi, navigamus. Quare & quodam veluti naufragio plerique, tanquam ad rupes & scopulos allisi, plerorumque certe destinationes, perduntur. Eunt enim plurimi non quo eundum est, sed quo itur; & ante-euntium jam exempla potius, quàm quae futura sunt, & evenerunt anteeuntibus, inspiciuntur. Saepius quod ausi aliquando sunt alij, quàm quod audentibus tandem evenit, nobis repraesentamus. Planè tanquam ad exprimendi | |
[pagina 32]
| |
vim exempli fatis sit, coepta ac facta scire, & ad exitum interim non attendere aut eum ignorare, aut dissimilem planè ac alium sibi polliceri. Nemo igitur, nisi conjectis primum in ea, quae evenire possunt, oculis ad negotium quisque se accingat. Quid evenire possit, docebunt etiam quae aliis evenêre. Nobis quippe veteres vixêre in exemplum, ut nos futuris. Fortunam suam ut experitus quivis, ita aut sequendam, aut fugiendam ad alios transmittit. Sic nemo sibi tantum aut felix, aut miser fuit. Homines enim humanis omnibus aeque obnoxii sumus. Accidere singulis potest, quod unum aliquando aut evexit, aut oppressit. Ex eventis de caussis judicandum. Mala enim cum sine causis non fiant, sine illis non tolluntur. Miserrimum est ad eundem lapidem im- | |
[pagina 33]
| |
pingere, qui alteri poplites succidit. Prudentiae est providere quae eventura. Non ut certum quid definiatur (quod hominum non est) sed ea omnia animo praevideantur, quae forsan sunt eventura: ut non in unum, quod ignoramus, sed in omnia, quae scimus, parati simus. Qui sic agit, falli non potest; ut nec Mathematicus, qui Kalendas proximas, aut serenas, aut nebulosas, praedicit. Alterutrum enim eorum verum esse debet. Ita res eveniunt, ut praevidit; ita praevidit, ut evenêre. Nam non potuissent aliter evenire, quàm praevidit. Si enim quaecumque fieri possunt, praevisa sint, nihil eveniet postea, quod inexspectatum. Nihil hîc credere oportet, sed omnia cogitare. Si certum quid de futuris statuere ipsi possemus, divinitatis, id esset argumentum: at cum omnia, | |
[pagina 34]
| |
quae fieri possunt, lustramus, prudentiae munia explemus. Sic ex praesenti rerum statu, non quidem quod necessario futurum est, sed quid fieri possit, exploramus. Necessarium id omne putamus, quod potest evenire. Ante oculos igitur habenda & quae facta sunt, & quae futura. |
|