Emblemata politica
(1651)–Marcus Zuerius van Boxhorn– Auteursrechtvrij
[pagina 26]
| |
[pagina 27]
| |
Anceps alea.QUod ludentibus istis alea, id tibi bellum est, Imperator. Post bellum nihil sive felici, sive infelici gestum, dicendum restat aliud, quàm, Jacta Est Alea. Hujus jactu cum nihil magis incertum, nihil inconstantius sit, melius & constantius est, ubi id fieri potest, à bello abstinere; in quo plerumque, ut ille loquitur, non melior, nec fortior, sed tantùm felicior, & plerumque similior victo est, qui vicit. Quis enim, quaeso te, unquam bello victor extitit, sine aliqua aut sua clade, aut suorum? quam & suam Princeps debet judicare. Cur igitur dissidentes inter Principes ac nationes, bello potius, quàm officiis, quibus averti bellum potest, certatur? Bellua- | |
[pagina 28]
| |
rum est, statim vim tantùm ac robur; hominis autem, omnia humanitatis officia, etiam hosti, tanquam homini, offerre. Post quae oblata, & rejecta, merito quidem, sed saepius & plerisque, innocentibus, dum quidquid delirant reges, plectuntur Achivi, bellum infertur. Ratione primùm pugnare, hominis est. Haec praecipua illi adversus injurias arma data sunt: Hoc bellum nunquam non justum est; quod & infeliciter gerent omnium maximi amplissimique, optimorum omnium judicio, triumphi semper decernuntur. Postquàm autem nihil eo profeceris, tunc demum ad ferrum confugiendum est. Caeterum plerique, praesertim hodie, malunt ex quavis occasione captare belli caussam, & quaerere triumphos, quàm & incerta proeliorum, & iniquitatem eorum, qui justum | |
[pagina 29]
| |
etiam bellum gerunt, dum fieri non potest, quin & eo pereant multi innocentes, & eorundem quoque, sive victores sint sive victi, cladem cogitare. Circumito aevi omnis, omniumque gestorum exempla. Multi victi sunt, quorum tamen causae deberi victoria videbatur; & nemo unquam victor extitit, qui non aliquid, velut victus, desideraverit. |
|