| |
| |
| |
Marci Zuerii Boxhornii de emblematis dissertatio.
CUm propius in literas nostras inspicerem, duo haec potissimum in antiquis mirifice me ceperunt; sapientia ipsa, quam docebant & modus quo eam inculcabant. Et in quo eam inculcabant. Et in hoc, & in illa est, cujus inopia vel fastidio, saeculo nostro laboramus; quod ineptiis ubique occupatum prisca illa, & tantopere à sapientibus laudata, instituta, ignorat aut contemnit. Nam ad caetera bonae mentis impe- | |
| |
dimenta etiam ambitio accedit, quae, quia sua tantum didicit admirari, alia omnia capere aut non vult, aut non potest. Caeterum ut ignorâsse veniam habuerit: ita non tantum non sequi, sed odisse, quod non ignoratur, quod veteres illi ad posteros in exemplum transmisêre, quod omnis aevi sapientum suffragio probatum, quod tot virtutum prodigia olim dedit, quod supra caeteros nos attollit, quod denique cum Deo proxime nos conjungit, hoc verò detestandum mihi videtur. Illud enim simplicitate sua forte se absolverit; hoc autem cum malignita- | |
| |
te conjunctum est. In sapientia olim usum spectabant; qui non alius erat quàm quid bonum & malum, scire. Bonum & divinum & humanum offerebatur. Divinum quidem ipsum Deum: humanum verò conjunctionem conjunctionem mentis nostrae cum Deo vocabant, quam scientia & virtus absolvunt. Propius enim sapiens à Deo abest, qui & ipsa bonitas est, & nihil ignorat. Vnius quippe omnia esse, & omnia unum; unius, ut omnium caussae; unum, ut omnia unius caussae: sententia est veterum Philosophorum. Et sicut heliotropium ad solis motum, ita secundum divinos coelestesque impetus | |
| |
animum sapientis componi, existimabant. Nec obstat, quod tam longe à caelo absimus. Tanto enim facilius eo penetramus. Ut Ulysses fumum patriae suae videre tanto magis desiderat, quanto magis ab eâ remotus est. Et profecto sapere, quid aliud est, quam Deum imitari? qui omnium arbiter & moderator, rationem, quâ nos & alios regere, atque etiam aliis subesse possimus, praescribit. Qui imperat, vices ejus hic explet, & sequitur exemplum. Qui subest, ita aliis se submittit, ut sapiens Deo. Qui quanquam caetereris major, hoc solo minorem se agnoscit, ita tamen | |
| |
ut, quantum fieri potest, adaequare laboret. Nam in Repub. & scire, & bonum esse, praecipuum usum habet. Utrumque autem est, Deum sequi, & in nobis aliisque esse, quod in nobis est Deus. Quod sanè difficillimum in rebus humanis, & non nisi certis quibusdam statisque animi nostri conversionibus obtineri posse, Plato statuebat. In quibus sapientia omnis & virtus consistit. Quemadmodum enim caeleste illud sidus, quod folem vocant, & Deum credebant antiqui, in assiduo motu est, & hoc ipso vires suas per totum universum dispargit; ita quoque | |
| |
portio divinae mentis, quam fragili hoc corporis hospitio circum gestamus, tanquam caeli & caelestium cognata, attollit se quotidie altius, & maximarum rerum capax, divina quadam & verè augusta mutatione, meliorem majoremque, se ostendir. Conversio in deterius locum hic non habet; pertinax illa animae desidia, quae abjectis alis, quibus ad divina sese posset promovere, obliviscitur & Dei, & sui & aliorum. Talium quippe memoriam exuisse, summus animi morbus habebatur. Enim vero & ad virtutem & ad sapientiam indies magis magisque intendi oportet; ut mens no- | |
| |
stra, quidem per corporis vincula licet, quibus est impedita, nihil quod aut bonum, aut sciri potest, praetermittat. Ad utrumque autem obtinendum, triplicem animi conversionem necessariam esse divinus ille Plato statuebat: ad Deum scilicet, ad alios, ad se. Ad Deum; quem cum totum tantumque exprimere non possimus, sequi conamur. Ad alios, à quibus petimus optimum exemplum. Ad se, cum ubi non est, se non quaerit, sed in se descendit. Qaure & νοῦν συνηθροίσμὲνον, idem Plato nominavit. Cujus est secedere extra res humanas, ut tanto melius eas possit moderari; | |
| |
secum de magnitudine virtutis suae certare, & in caelesti illo certamine de se victoriam, de se triumfum referre. Sic nosmet nobis componimus, sed ita componimus, ut iidem non simus, primo nihil, mox aliquid, deinde aliis pares, mox magni, & deinceps, ut ille loquitur, magnorum summi, summorum maximi & maximorum regnatores. Hoc est illud animi incrementum, quod cum ipso corpore quotidie altius promovetur, nec tamen cum corpore senescit; quod quia aeterna modo sectatur, & capax aeternitatis est, non potest non esse aeternum. AEterna autem ista | |
| |
sunt, bonum esse & scire. Semper enim bonum est, & semper scitur, quod semel fuit. Quorum utrumque simul conjungi debet, aut non est aeternum. Cadit quippe, si disjungatur. Ut corpus cadaver est, postquam emisit animam, qua sustentabatur. Nec bonum nobis est, quod non scimus; nec scire hic debemus, quod non sit bonum. Nam & quae mala sunt scire, bonum est, sed scire ut evitemus. Ita Socrates quid ira, quid adulterium, quid Tyrannis essent, non ignorabat, & utebatur ita, ut virtuti magis animum pararet. Cum iram in aliis observaret, affectum sedabat, cum aldulte- | |
| |
ria, castitatem amplectebatur; cum tyrannidem, ridebat, & non nisi rationis atque sapientiae dictamen sequebatur. Ut qui hostem & ejus vires novit, tanto magis suas explorat, & impendit. Bonum non nisi quoddam pulchrum est. Cui ut se dedat animus noster, innatus amor est, quem caelestem Plato vocabat. Qui tunc demum quod suum est habet, cum pulchro se jungit. Cujus vim in actione virtutis, dotem in aeternitate esse arbitramur. Ad caeleste hoc animi cum pulchro matrimonium, nihil praeter divinum amorem istum desideramus. Non à Venere aestus, | |
| |
quos pulchrum subdit, non à Cupidine arcus aut tela, quae pulchri cogitatione sibi ipsi mens nostra infert. Sic ut hoc demum sit bonum esse, pulchrum amare. Nemo autem amat, quod non intelligit, aut videt. Proinde videre oportet pulchrum, ut amemus. Et videre non possumus, nisi ubi pulchrum est, ibi sit animus, & quem in eo potissimum poscimus, amor. Qui hic amat ab eo, quod amatur, nec repulsam patitur, cum petit, nec deseritur, cum accepit. Jasonem Medea, AEneam Dido mutuo amore complexae sunt, sed ut desererentur, & desertae nec viverent amplius, nec amarent. | |
| |
Qui modo hic amasse coepit, jam obtinuit, quod amat & qui obtinuit, accepit Animus & pulchrum dextras hîc jungunt, trahitur utrumque, & trahit. Sicut enim in illa caeli statione, quam quotidie oculis usurpamus, sol & luna invicem sese excipiunt, ita continuo pulchrum animo, animus pulchro succedit. Pulchrum animo, cum eum invadit, animus pulchro cum ab eo invadi se sinit. Est enim in animo, quod pulchrum capit; est in pulchro, quo animus delectatur. Ita ut utrumque & amet & ametur; & magis utrumque amet, | |
| |
quo magis amatur. Quemadmodum signum annulo impressum non quaevis materia exhibet, sed mollis tantum, & quae cedit: sic etiam non quivis animus pulchrum capit, sed tantum capax. Alio reges, alio qui ex plebe sunt hospitio excipiuntur. Pulchrum quoque, caeleste illud pignus, & quo majus homini offerri non potest, par sibi animi domicilium quaerit. Humilem, ignarum sui, & ineptiis devotum aspernatur: masculum, excelsum, Deo & caelo suo proximum, quaerit. In hoc sedem ponit, nec excedit. Non luxus aulaeorum, non splendor gemmarum, non aurum, non ar- | |
| |
gentum, quibus petium sola dementia mortalium fecit, pulchrum hoc capiunt. Satis ad pulchrum obtinendum est, petere pulchrum, & amare. Nam petere & obtinere in idem momentum hic cadunt. Nec ideo huic pulchrum deest, quia ille accepit. Omnibus enim pariter praebere se potest. Totum est omnium, totum singulorum. Tantum hic Socrates habet, quantum Callias; & Callias quantum Socrates. Sed, quemadmodum cytharam pulsare non potest, nisi qui artem novit; ita bonum, & quod in bono pulchrum est, nemo capit, nemo sequitur, nisi qui novit. Lo- | |
| |
quar porrò ex sententia Platonicorum. Scire bonum animus dicitur, cum caelestes imagines habet, & circa eas versatur. Quorum id à Deo, hoc à nobis esse existimabant. Sic ut scientia duplex sit, una innata, altera ex hac acquisita. Illa in imagine; haec in ejus usu consistit. Illa hujus caussa est, haec veluti filia; utraque autem est caussa boni. Illius exemplum Alcibiades dedit, qui ignorare se dicebat, quando nesciverit illa, quae postmodum cognovit. Certè non quaesiverat aliquando, au à praeceptoribus acceperat unquam. Quod si neque quaesivit neque accepit ab aliis, merito pro- | |
| |
pius caelo defluxisse dicitur, & innatum. Quod imaginem vocant, quae divinarum rerum contemplationi tota vacat. Ex hac vero aliam illam scientiam acquirimus, quae docet, quomodo divina eorumque ordinem possimus imitari, sive imperium nobis, sive obsequium sit relictum. Quae duo omnia absolvunt. Ita quippe Principi imperandum est, ut Deus: ita Principi à populo parendum, ut Deo. Et quemadmodum duplicem scientiam, ita etiam ignorantiam iidem illi sapientes credidêre. Prima est habere imagines, sed ignorare, altera habere eas, & scire, sed | |
| |
non uti. Habent imagines fatui, sed ignorant, ut Miletides. Habent, & habere se sciunt, sed non utundur, qui sive desidia, sive pertinacia quadam eas in se exstinguunt; non alia de caussa quam quod se, quam Deum sequi malint. Ut Dionysius tyrannus, cum Jovis in imperio imaginem exprimendam sibi sciret, eumque Deorum & hominum parentem esse non ignoraret, non talem se suis, sed tyrannum exhibuit. Sic ut in scientia primum sit, imaginem Dei habere, secundum, eam ubique exprimere. Usus autem est ex praeceptis sapientum; qui aliam quidem atque aliam eorum | |
| |
habent rationem, omnes tamen occasionem quaerunt, quam oportunitatem, à qua scientia & bonum sunt, Pythagoras nominabat. Stupendum ejus, & cui forsan fidem quidam non dabunt, in Socrate & Alcibiade experimentum habemus. Socrates à genio suo impulsus ad Alcibiadem properabat, de virtute sive de pulchro apud ipsum verba facturus; & eodem momento domo egressus est Alcibiades ut de ipso hoc pulchro Socratem rogaret. Socrates Alcibiadem. Alcibiades Socratem venire ignorabat; venit tamen uterque eadem de caussa; hic ut disceret, ille ut doceret. Et | |
| |
tanto melius docere poterat Socrates, quanto avidius ad discendum Alcibiades properabat. Nimirum ita se res habet, ut & is qui tradit, & qui accipit mutuo se complecti debeant. Agere hic debet, & alter pati. Nec pati quis potest, nisi sit, qui patiatur. Quemadmodum autem inter medicos febres aliâ subinde potione curantur, ita in purgatione animorum non eodem antiqui sapientes modo versabantur. Quae diversitas omnis nascitur ex ingeniis eorum, qui agunt, & patiuntur. Quidam risu, ut Democritus, alii lachry- | |
| |
mis, ut Heraclitus, utebantur. Notis quibusdam AEgyptii, brutis AEsopus, litterae uni & numeris Pythagoras, caeterique alijs inhaerebant. Sic docere possumus, & non loqui. Si idem est legere, & litteras non videre; sic imagines sunt quod verba. Ita filio suo Tarquinius respondit. Summa papaverum capita in horto virgulâ decussit, & interficiendos esse principes admonuit. Ejusmodi sapientiam in Emblematis habemus. Quae non hodie aut heri nata, sed Sapientum primis in usu fuere. Verùm multa in hoc genere aetatis injuria nobis invidit. Uni- | |
| |
cum modo jam extat, quod prudentissimo Cebeti in mentem venit. Cujus Tabulam totius sapientiae instar, & magistram esse, semper existimavi.
|
|