Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 269]
| |
MEdici fere omnes materialem calculi causam statuunt lentam & viscidam materiam quae à calore renum, (vt lutum in fornace ab igne) coquitur & induratur, sed decipiuntur. Nam veras & proximas calculi causas omittunt, remotioribus tantum intenti. Si enim roges vnde lentor ille materiae manet, quibus partibus constet, & an quiuis lentor, & quare in lapidem mutetur? apte respondere non possunt. Si iterum cur cum lenta materia in intestinis & naribus copiosa sit ibidem calculus non generetur, nihil aptius respondent. Nam nec calorem in naribus deesse, nec in intestinis (vbi non minor quam in renibus est) obiicere possunt. Si iuuenes, adolescentes & pueros huiusmodi abundare & scatere viscida materia & cruda, ac renes senibus calculosis calidiores habere quis illis obiiciat: respondent senum calorem esse praeternaturalem, iuuenum naturalem. Sed friuola est haec responsio, quod iuuenes multique alii saepe renum calida intemperie laborent, non tamen propterea calculum generent. Deinde quod lotia excepta & in frigido loco seruata lapidescant citius quam quae in calido seruantur. Si enim calor calculi generationem efficeret in vesica, calculus non minus quam in matula concresceret: praesertim illis quibus statim emicta concrescit. Si nempe illam tanto tempore in vesica post eiiciendi appetitum retinerent, quanto vt matula concrescat, opus est. Deinde etiam quaeuis materia viscida ab illo in lapidem concresceret. Verum cum vtrumque experientia falsum ostendat, nequaquam calor intensior indurationis materiae calculosae causa erit; sed potius ipsa materiae apta dispositio, non dissimilis ab ea quam requiri dixi, vt lapidis fiat generatio in terra. Materia itaque ex qua calculus in homine generatur humor est superfluus separatus ab alimento. Constat is ex aqua simplici elementali, & terrestri materia. Terrestris materia pro alimenti natura varia est. Nam vel est crassa & difficulter liquabilis vel est tenuis & facile liquabilis. Crassa luti vel boli instat ex terrestribus alimenti portionibus à natura in minimas particulas resoluta est. Liquabilis est quae salis communis instar, diaphana, clarissima & limpidissima, in aqua dissolui potest. Haec vt salium multae differentiae sunt, ita multiplex est. Nam vel aluminis salis communis, nitri, vitrioli, armeniaci, tartari vel aliorum naturam refert. Humor itaque hic ex terra, aqua & sale constans dum à natura per ordinaria emunctoria non expellitur, sed in visceribus haeret varia obstructionum genera, variosque morbos generat, & si humidum aqueum ab ipso vel totum vel ex parte decedat, in lapidem coagulatur & fatiscit. Lutum enim bolus aut terra illa in minimas partes soluta lapidescit propter remanens sal quod illi adiungitur & insita proprietate nisi nimia aquei humoris copia diluatur, aut ei nimius humor adsit, in ipsa aqua indurescit & congelascit vt vitri confectio ostendit. Non enim necesse est omni humore destitui vt lapis generetur, sufficit enim praecipuam partem decedere. Terrestris haec materia & sal hoc non generatur in homine, sed ex alimentis manat, quae sine his neque sustentati neque conseruari poterant. Vt illa his indigebant, ita & homo cuius solidae partes, vt ossa, caro, dentes & caeterae, terra, sed multas alterationes passa opus habent; Ad huius & illorum connexionem promouendam & corruptionem | |
[pagina 270]
| |
impediendam non leuis momenti est sal, naturae quasi balsamum: quod prius ipsi alimento, & postea humori qui ex alimento prouenit, insidet & sanguini commiscetur, ac postea si superfluum sit, recte valente excretrice facultate à natura secernitur & per vrinam & sudores expellitur, vt & terreus feculentusque sanguinis humor qui in vrina hypostasin facit, & calculo materiam praebet. qui facile in renibus (si illorum calor imbecillus sit) vt in senibus, aut morbo afflictis contingit, concrescit. Calor enim renum magnus, non solum non iuuat calculi coagulationem, sed potius impedit: vt iuuentus quae raro calculis propter caloris abundantiam obnoxia est & excreta vrina, approbat. Nam si calida seruetur, vt ante notaui, non tam cito calculos ponit quam si refrigerari sinatur, idque omni salis generi proprium est. Dum enim in liquore cristalli formam accepit, eo iterum calefacto, soluitur. Id itaque vt extra corpus humanum faciunt salia, ita multo citius in corpore. Concurrere itaque debent ad calculi generationem in corpore humano concoctricis & expultricis facultatis imbecillitas, renum frigida intemperies & copia terrestris materiae & salis in humido soluti. Haec enim duo iuncta humidi beneficio tanquam medio partes partibus apponendo facile glutinantur, ac glutinata tartari nomen chymicis à vini lapillo simili fere modo generato, obtinent. Hic tartarus si multum terrae habeat lapidis vulgaris formam refert, ac pro quantitate salis adiuncti durior vel mollior est. Quo enim plus salis habet eo magis compingitur & induratur terrestris materia. Non tamen maxima salis quantitas minimam terrestrem in lapidem cogere potest. Quia proportio quaedam certa vtriusque requiritur. Terrestris portionis quantitas tanta esse debet vt impedire possit ne sal illi vnitum solui possit, salisque tanta ne terra fatiscat ac pulueris instar diffluat. Hanc proportionem natura ipsa observat & experientia chymicorum depraehendere potest. Viscida materia hic nulla glutinis instar ad glutinandum, vt vulgares medici somniant, requiritur. Si enim talis adesset me iudice calculi generationem impediret. Viscidum enim aquae mixtum calculum efficere nemo ne in rebus quidem exteris vnquam vidit, sed potius contrarium, cum mollius ab aqua & citius si calida sit reddatur. Vulgare enim gluten aqua dissoluitur, non lapidescit. In renibus vero vel vesica aliisve corporis partib. cum nunquam desit humor calidus quo pacto viscida materia cuius proprium est ab humido calido dissolui, lapidescere poterit? Glutinis vices in calculi generatione praestat sal, quod vt dixi in proportionata quantitate humoris congelatur & indurescit. Id si lutosae terrestri materiae optime commixtum beneficio aquei humoris fuerat, eo diminuto ac ad requisitam quantitatem redacto sibi adiunctas terrestres portiones indurat, & in lapidem secum cogit: prorsus eodem modo quo si lutum aquae communi optime commisceas & frigori exponas aqua congelatur ac luto consistentiae firmae causa est, non quidem cristalli aut glaciei, sed lapidis forma. Si parum aquae luto adiunctum fuerit, neque plus quam ipsius humectationi sufficiebat lapidem plane refert. Vt in luto frigus, absque glutine, duritiem, consistentiam & cohaerentiam effi- | |
[pagina 277]
| |
cit, ita in lapidibus sal, quod in glaciei vel cristalli speciem in humore apto congelatur & induratur vt spagyris notissimum est. Si quis obiiciat calcum qui lentus & viscidus est experientia certissima calculosis nocere ac calculi generationem promouere. Vtrumque concedo, nempe & viscidum esse & lentum & calculo materiam praebere. Verum visciditatem seu lentorem ipsius in causa esse nego. Imo opinor caseum nocere non posse quamdiu visciditas, ipsius substantiae iam ad alimentum paratae, adhaeret: idque propter rationes supra allatas. Nocet itaque propter aliam causam quia videlicet multum terrestris materiae ex qua ossa & solidiores partes foetus ali debent continet. Haec dum propter acrimoniam salis adiuncti in minimas partes resoluitur, visciditas illi prius annexa ab acrimonia & tenuitate salsi humoris exeditur & consumitur, vt totus humor tenuis & detergens reddatur, quemadmodum in vino contingit. Id enim recens cxpressum ac in dolium immissum primum viscidum est & lentum diluti glutinis instat, postmodum tamen tempore tam tenue redditur vt in vitra effusum propter partium tenuitatem atomorum similitudine exiliat. Eo cum redactum est tum primum calculos seu tartarum ad vasis latera se ponere depraehenditur. Sed obiici potest iterum exemplum luti aut argillae, quae aqua imbuta tam viscida est ac tam firmiter equorum pedibus adhaeret vt saepe ferreos calceos in illa relinquere prius quam pedem eximere possint, debeant: quae etiam solo ignis calore tanquam praecipua efficiente causa in lapidem testaceum abit. Respondeo absque aqua argillam viscidam non esse, cum visciditas absque humido esse non possit, aquam vero consumi igne, nec prius argillam lapidescere, ignem praeterea esse quidem causam, sed non propter solum calorem id facere, sed propter materiam quam exurit & caetera quae cum flamma & fumo secum fert, ac vt lutum vel argilla lapidescat sunt necessaria. Deinde quia ea aufert quae impediunt ne argilla lapidescat: aqueam enim humiditatem quae argillam viscidam facit tollit, à corpore separat, & in auras resoluit. Fert autem secum ignis, humiditatem oleosam quae eius pabulum est, praeterea salsos ac sulphureos spiritus, ac exhalationes siccas cum terrestribus portionibus in minima resolutis; quae omnia materiae combustibili insunt; vt fuligo à fumi copia in massam redacta clare & perspicue docet. Terra enim inde elici & sal deinde humiditas inflammabilis & spiritus possunt, ita vt ignis noster non simplex quiddam & elementum, sed mixtum dici possit. Nisi quis calorem summum ignem esse velit & à reliquis quibus inest secernat. Sed ita qualitatem non substantiam inde efficiet, vtpote quae subiecto insit & sine ipso ac perse subsistere non possit, quod omnibus qualitatibus proprium est. Ignis itaque pabulum suum hoc est terram salem spiritus ac exhalationes quae in materia quam comburit continentur in argillae vel luti corpus (expulsa prius ipsius viscosa humiditate) deferens, facile illam in lapideam formam vertere potest. Nam & sine his argilla vel lutum proprii salis beneficio quod quaeuis terra in se continet iuuante intenso calore, tanquam externo efficiente partesque suo motu coniungente, lapidis formam accipere potest. Calor itaque | |
[pagina 278]
| |
intentus seu ignis noster tanquam causa quaedam communis efficiens, & sine qua nihil fieret, dum ad lapidis formam inducendam aptam materiam & quae externam habet causam efficientem sibi annexam nanciscitur, lapidem facere potest. qui putat ignis subiectum seu materiam combustibilem nihil ad terrae coagulationem facere, accipiat cineres ac à sale abluat: Deinde eos adiecta aqua, cucurbitae vitreae indat ac igni committat, videbit nunquam lapidescere posse, primum quod nullum sal proprium habeant: praeterea quod per vitrum, ignis ex materia combustibili cui inhaeret illis neque spiritum, exhalationem, salem, neque aliud quicquam communicare possit. Si vero salem à cineribus non auferat, mox lapidescere proprio sale in cucurbita vitrea deprehendet. Est itaque vera interna efficiens lapidis causa tum in materia ipsa quae lapidescere debet, tum in ea materia quae vt aliquid lapidescat accedere debet. Ac calor tantum externus efficiens, quia principium motus est: quem ego verum non appello, sed eum tantum quo praesente effectus sit, & absente non fit. Sed etiamsi verum esset lutum à calore tanquam efficiente causa lapidescere, non tamen ideo sequitur in corpore humano simili modo calculum fieri. Quia vt ex praecedentibus colligi potest: lutum quamdiu humidum manet in lapidem abire non potest; Sed tum primum cum ab igne hoc depulsum aut absumptum est. In corpore humano vero cum lutosa materia nunquam absque copioso humore praesertim in vesica, renibus & vreteribus sit, quo pacto à calore non potente depellere humidum indurari poterit? Aliud itaque quippiam quam calor esse debet quod coagulet & vere efficiat lapidem vel calculum. Causa formalis lapidis est occulta quaedam in renibus aut aliis partibus dispositio ad lapidem generandum. |
|