De lapidibus proprie dictis. Cap. CCXCI.
LApides propriè dicuntur saxa illa minora quae ex impuriori terrestri materia conflata non tam leuem habent superficiem quam silices & marmora, sed scabram ac porosam: quaeque silicum duritie ac rotunditate propter angulos, nisi vi aquae fluentis in rotundiorem figuram paulatim redacti fuerint, carent. Hi plerunque fusci coloris in agris & fluminum ripis reperiuntur, omne tamen coloris genus habere possunt, & marmora imitari ac etiam Ophiten; tales Pragae in flumine nigris punctis & lucentibus antimonii instar reperiuntur, inseruiunt lapides ad aedificia, quia calcem imbibunt & ad planetarum pauimenta. Et qui molliores igni liquescunt ad fundenda metalla.