Ex Dioscoride.
PYritis aut Marchasita ex qua aes conflatur, ea optima est quae aeri similis est, ac quae facile scintillas emittit. Vritur hac ratione. Dum melle aspersa est igni exiguo committitur ac ignis paulatim inflatur donec rubescat. Alii dum in magna mellis quantitate humectata est ignem amplum carbonum iniiciunt, ac dum rubere incipit, extrahunt. Postea cineribus adhaerentibus flatu amotis, iterum melle inungunt ac vrunt donec exiccata friabilis fiat. Nam interdum superior pars tantum friabilis fit. Si opus est vti vsta & lota, lauanda vt Cadmia. Tum crudatum lota, excalfacit, mundificat ac mundat, oculorum offuscationes, duraque quaeuis emollit, ac matura resoluit. Mixta cum resina carnis excrescentias prohibet. Verum parum excalfacit & astringit, vstam aliqui Diphrigem appellant. Hactenus Dioscorides.
Cur autem ferrum ignem è Pyrite excutiat, reliqua metalla non? solam ferri duritiem in causa esse arbitror. Nam & absque ferro Pyrites in Pyritem actus ignem excutit. Causa cur Pyrites ignem reddat partim motus est velox tanquam causa efficiens, partim sulphur seu inflammabilis quaedam materia ipsi Pyriti inhaerens, cum quo concurrit tanquam causa materialis, potentia ignis existens, ac propterea facile in ignem facescens. Hoc modo omnia in flammabilia & quae pingue oleosum in se habent facillime affrictu vel celeri motu, si modo dura sint ignem producunt: vt rotarum axes dum celerrime rotantur & ligna dum sibi mutuo affricantur docent, facile enim haec ignem ex motus celeritate suscipiunt. Cur autem corporum durorum affrictus calorem & ignem pariat non facile est assequi. Nam si quis id contingere, quia celerrime hac ratione amixtum ad corruptionem vel interitum deducitur, arbitretur; ac quaecunque paulatim ad interitum per putrefactionem vergunt, paulatim calefieri (cum nihil partes haeterogeneas separare quam calor possit.) asserat, ac proinde motum, quia cito id praestat magnum calorem inducere; vnde tandem ignis generatur, qui omnium citissime heterogenea mixti ad sua elementa reducit: nunquam omnino sibi satisfaciet. Tam itaque difficile est veram cau-