De Pyrite silicis specie. Cap. CCLXXXIX.
Pyrites aliàs Pyrimachus proprie vocatur, quia plurimus illi ignis, sed est alius etiamnum Pyrites similitudine aeris. In Cypro cum reperiri volunt & in metallis quae sunt circa Acarnaniam, vnum argenteo colore, alterum aureo, coquuntur variè, ab aliis iterum, tertioque in melle, donec consumatur liquor, ab aliis pruna prius, dein melle, & postea lauantur vt aes, vsusque eorum in medicina excalfacere, siccare, discutere, humorem extenuare & duritias nimias mollire. Vtuntur & crudis rursusque ad strumas atque furunculos. Pyritum etiamnum aliqui genus vnum faciunt, plurimum habens ignis viuo appellamus, & ponderosissimi sunt. Hi exploratoribus castrorum maximè necessarii, qui clauo vel altero lapide percussi, scintillas edunt, quae exceptae sulphuratis, aut fungis aridis vel foliis, dicto celerius ignem praebent. Plin. lib. 35. cap. 19.