Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Silice. Cap. CCLXXXVIII.SIlex durissimum genus saxi est, durius marmore ad scalpendum & ad aedificia murosque construendos ineptum quia calcem non bibit; extrinsecus enim leue absque poris & angulis est. Variis coloribus, sed obscuris à natura tinguntur silices: inueniuntur enim nigri vt lapidis lydii vices supplere possint, rubri, albi, flaui, virides, fusci mixtisque coloribus. Differentiae illius plurimae sunt. Nam aliqui liquabiles sunt qui plerunque foris albi sunt & translucidi, hos Aristoteles Pyrimachos vocat.Ga naar margenoot+ Germani vocant Flussteinen aut Weisserkiesling. Metallarii metallis fusis super iniiciunt, vt iis supernatent & nimium liquati metalli euolet in auras prohibeant. Vitriarii ex illis vitra & chymici factitios lapides conficiunt. Aliqui prorsus diaphani sunt, qui in gemmarum formam à gemmariis sculpuntur, ac pro Adamantibus Bohemicis diuenduntur. Aliqui ita duri sunt vt ex iis ignis excutiatur: Hi Feuersteinen à Germanis vocantur. Aliqui prorsus opaci sunt, Belgis Keyen vocantur. Qui molliores sunt marmore, non silices, sed lapides simpliciter appellandi sunt. Tales sunt ii qui pro plateis sternendis in vsu sunt. Inter sili- | |
[pagina 256]
| |
ces nonnulli ab igni patiuntur vt calcinari, & calcis, sed improbi vices subire possint, nonnulli igni resistunt, & contra vetustatem incorrupti permanere possunt, ex quibus formae fiunt, in quas aes funditur, & mortaria ad gemmas terendas. Verum si non scalpello, sed arena aut smiris lapidis puluere, magno labore longoque tempore addita aqua excauantur. Graeci olim è lapide duro ac silice construebant veluti lateritios parietes: Isodomos vocabatur hoc structurae genus.Ga naar margenoot+ Plerunque prope aquas vel in aquis, duriores etiam in marmoribus reperiuntur, qui serra non denticulata, adiecta aqua & arena, vt priores secari debent, cum scalpellum non admittant. |
|