De Tophaceo saxo. Cap. CCLXXXVII.
TOphacea saxa à Graecis pori dicuntur Pario marmori candore & duritie, Theophrasto teste similia. Verum leuitas eis est pumicis. Reperiuntur tamen nigra, rubentia ac colore terreo. Dum ceduntur è subterraneis saepe tam mollia sunt vt praecidi ligni modo serraque secari possint. Nam postea aeri exposita indurescunt. Artifices dum ad opus praeparant, ea quae extuberant non malleo aut scalpello, sed securi auferunt. Commodissima sunt ad rimas parietum collabentium replendas. Nam ob leuitatem non premunt & quia porosa facile calcem bibunt & extrema parietum sibi agglutinant.