De saxo limoso. Cap. CCLXXXVI.
LImosum dicitur quod in limum ab humido facile soluitur: videtur initium futuri saxi esse, huiusmodi prope Louanium & Viluordam inueniuntur alba quibus agri foecundi redduntur. Dum enim ad aliquot menses sub dio iacent à pluuiis in limum calci concolorem soluuntur, suaque pinguedine stercorationis vices supplent. Videntur ad margae genera referri posse. Reperiuntur etiam alterius coloris.