Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe saxo crustoso & scissili. Cap. CCLXXXV.CRustosum est quod finditur in crustas vtiles stratis ac tectis, Germanice Schiferstein, Belgicè shailgen, Gallice escailles dicitur, variae enim sunt differentiae. Aliud enim tam molle vt ex eo nihil fieri possit. Tale est Pragense apud arcem S. Viti regiam quod interdum micis argenteis splendet subnigrum. Aliud durum quod nonnisi serra artificis findi potest. Rursus colorum in iis magna varietas. Nam aliud cinereum, è cinereo candidum, in cinereo viride, ceruleum, rubrum, subluteum, nigrum vt Andegauense & Rhenanum è quo templorum tecta conspiciuntur, vel ceruleum vt Namurcense, quo similiter aedes teguntur. Formae etiam varietas apparet in crustoso saxo. Nam reperiuntur in quibus arborum rami cum foliis quasi arte depicti essent, conspiciuntur. Item alia cinerea in quibus tam exactè ex erica herba siluulae depictae fusco colore apparent, vt nullus pictor neque melius neque elegantius eas exprimere penicillo posset. Id genus saxi ad flumen non procul Florentia inuenitur vt mihi retulit amicus meus Frisler Rudolphi II. Imp. Gloriosissimi & D. mei clementissimi pictor. qui mihi frustum lapidis ibidem inuentum ostendit. Prope Wirsburgum Franconiae ad Pagum Somberg similes prorsus lapides ericeti quos incolae Wassersteinen (quia sub aquis nascuntur) vocant, reperiuntur. Ex his lapidibus formas faciunt, vt iis infundant plumbum pro globulis tormentariis. Leues & pingues sunt hi lapides saponis instar cuius colorem referunt. In comitatu Mansfeldiae, Islebiae, scissile saxum aliud nigrum reperitur cui piscium imagines variae nigrae, flauae vel orichalceae innascuntur, eaeque tam egregiè elaboratae sunt vt squammae singulae appareant.Ga naar margenoot+ Habeo aqud me frustum quod percae imaginem refert, sed orichalci colore etiamsi reliquum lapidis nigrum sit. Existimo eo in loco quondam Piscinam fuisse, eamque postea tenui terra obrutam, ac ab exhalationibus metallicis subterraneis condensatam, in saxum abiisse, ac piscium corpora quia terram non susceperint, exhalationem metallarem, terra subtiliorem magisque penetrantem facile in se recepisse, ac cum ea aeris non solum colorem sed etiam substantiam. Conflatur enim ex eo saxo quod ab Agricola lapis Islebianus vocatur aes o- | |
[pagina 255]
| |
ptimum. Pisces qui in eo lapide apparent sunt Lucii, Percae vel passeres marini, raro aliorum animalium in eo lapide imagines spectantur. Putat Agricola à priscis hunc lapidem Spinum vocatum fuisse.Ga naar margenoot+ |
|