De variis saxorum generibus. Cap. CCLXXXIII.
MArmora omnia materiae aequabilitate & puritate saxa antecedunt. Haec enim ex crassiore & impuriore materia generantur, nec alio modo à marmoribus differre videntur. Vt enim maxima mole concrescunt marmora ita saxa, ex quibus integri montes & maris scopuli interdum constant. Et vt marmora coloribus variant ita saxa. Colores tamen saxorum obscuriores & foediores sunt. Interdum etiam conchis, silicibus, crystallis, pectinibus vel aliis rebus grauia sunt.
Saxorum genera partim à constantia, partim à qualitatibus, partim ab vsu distinguuntur. A consistentia aliud arenarium, crustosum, limosum. A qualitatibus aliud leue, vt tophus, aliud liquabile, vt silicis quoddam genus, aliud olidum, vt lapis Aldenburgicus, aliud vstibile, vt calcarium. Ab vsu aliud cos, aliud calcarium, quia calx inde fit, aliud quadratum, quia aedificiis inseruit dum in quadratam figuram redigitur. Aliud molare, quia eo moliuntur frumentacea, dicitur.