vel aliorum lapidum diuersi coloris frusta iungi puluere marmoris & oui candido aut pice, vel etiam glutino tenaci docet eaque ratione Lithostrata Constantinopoli in aede Sapientiae, Venetiis in aede S. Marci, Florentiae in aede S. Ioannis Baptistae & Mediolani in aede S. Laurentii esse constructa affirmat. Nonnulli silices, lapidum variorum fragmenta, sanguinem hirci aut bouis, vinum ardens & fel bouinum commiscent ac in formas premunt, vt marmoris formam aemulentur. Sunt qui aqua calida caseum contundunt addendo calcem viuam & quosuis colores. Ad id apti sunt qui corpus habent, vt cinabrium, chrysocolla, ochra, haematitis, sandaracha, auripigmentum, viride aeris, ceruleum, cerussa & similes. Loco aquae aliqui oleo lini vtuntur ne factitia marmora ab humido dissoluantur. Vidi Italum in Bohemia qui alabastrum pulchre imitari poterat. Is silices fluuiatiles in puluerem redigebat addita calce viua ac aqua glutinis, deinde ex ea pasta formabat imagines quae politae elegantissimè erant. Vt autem vera marmora factitia imitentur, meo iudicio, salsae aquae adhibendae sunt, & acutae quae penetrare possint partesque iungere. Deinde vbi induruerint, feruens lini oleum instillandum vt superficiem permeet, eamque solidam faciat & ne aquam combibat, prohibeat. Has omnes facultates in se bubulus sanguis calidus & recenter effusus habere videtur, spiritus enim salis in se habet vt omnis sanguis, deinde glutini quiddam simile, & pinguedinem. Hinc fit lapidis instar indurescere si calci admisceatur, nec vlla aqua vnquam dissolui. Sed propter colorem vniformem, quem factitio marmori tribuit non facile in vsum admittitur.