Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe rubris marmoribus. Cap. CCLXXXI.Ga naar margenoot+INter rubra marmora principatum obtinet Porphyrites Aegyptius, propter duritiem & splendorem. Si candidi interueniant puncti, Leucostictos Plinio teste dicitur. Vtroque genere vtuntur pictores ad leuigandos colores, & medici ad fragmenta gemmarum atterenda, attritione enim nihil à se remittit. E priori quem Itali porfido appellant duae extant columnae maximae ante fores S. Ioan. Baptistae Florentiae. Huic simile genus est Ratisponense rubrum & rutilans marmor & Bohemicum ex rubro nigrum, aliudque propo Carlostainium inuentum maculis lineisque albis variegatum leucostictos veterum: nec minus Belgicum variis maculis distinctum. Praeterea Anabergicum ac in candido | |
[pagina 251]
| |
rubrum quod in metallis passim inuenitur. Prope Dolam Burgundiae vt & in aliis locis Galliae, Germaniae & Italiae, varia marmorum genera inueniuntur. Foditur quoddam genus Serauitiae & in monte Pisano maculis vario modo agglomeratis, vt in templo D. Ioannis Pisis videre licet. Quod minus maculosum est vocatur Porfido di liguria. Alterum quod ex monte Pisano effoditur magis varium est. Ad Porphyritiden reducitur qui colore constat violaceo, cuiusmodi visitur in campo Sancto Pisano ad monumentum Gregorianum. Hic interdum albo interstinctus est colore, ac effoditur Serauitiae. Ga naar margenoot+Rubet Thebaicum marmor aureis guttis distinctum ex quo coticulae ad colliria terenda olim fiebant, Itali Brocatello vocant,Ga naar margenoot+ ob similitudinem telae ex auro & serico contextae, quod brocatum dicitur. Ex hoc lapide dicuntur Pisis extare paruae columnae sustinentes suggestum in templo episcopali & in templo S. Ioannis. Sanguineis maculis est candidum marmor Lunense, quod Florentiae in templo S. Reparatae conspicitur. Ga naar margenoot+Subrubet praetere a Syenites circa Syenem Thebaidis vel vt alii legunt apud Plinium stignites. Nam punctis nigris interstinctum est. Ga naar margenoot+Italicè Granito rosso vocatur, olim Pyrrhopoecilon dicebatur, quasi fuluo colore variatum; de hoc Plinius his verbis. Trabes ex eo fecere reges, quodam certamine, Obeliscos vocantes, Solis numini sacratos, Radiorum eius argumentum in effigie est & ita significatur nomine Aegyptio. Primus omnium id instituit Mitres, qui in Solis vrbe regnabat, somnio iussus, & hoc ipsum inscriptum est in eo. Etenim scalpturae illae effigiesque quas videmus Aegyptiae sunt literae. Postea & alii regum in supra dicta vrbe Sochis quatuor numero quadragenum octonum cubitorum longitudine, Ramises autem is quo regnante Ilium captum est, quadraginta cubitorum. Idem digressus inde, vbi fuit Muenidis regia, posuit alium longitudine vndecenis pedibus, per latera cubitis quatuor. Ex his Plinii verbis constat Romae suo tempore fuisse, ac ex eorum numero esse maximum illum Obeliscum è circo maximo erutum & ad templum Lateranense erectum & alterum in Vaticano, qui ex latere templi S. Petri translatus est in Plateam Sixto V. regnante, & nunc ante Aedes sacras eminenti in loco constitutus conspicitur. Hos immensae molis lapides multi artificio singulari fusos ex marmorum frustulis arbitrantur ob id quod in Italia fodinae nullae, quae tam ingentia frusta ferant, reperiantur. Deinde quod aliunde per mare vehi non possint. Verum ex Plinio luce clarius est antiquos per mare transtulisse. Is lib. 36. cap. 9. inter caetera ita ait.Ga naar margenoot+ Alexandriae statuit vnum octoginta cubitorum PtolomÄ™us philadelphus, quem exciderat Nectabis rex purum: maiusque opus fuit indeuehendo statuendove multo, quam in excidendo. A Satyro architecto aliqui deuectum tradunt rate: Callixenus à Phaenice fossa perducta vsque ad iacantem Obeliscum è Nilo: Nauesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex eodem lapide adrationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas; Ita vt subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis vtrinque postea egestis laterculis alleuatas naues excepisse onus statutum. Excisos autem sex tales in monte eodem & artificem donatum talentis 50. Hic autem obeliscus fuit in Arsinoe positus | |
[pagina 252]
| |
à rege supra dicto, munus amoris in coniuge, eademque sorore Arsinoe. Inde eum naualibus incommodum Maximus quidam praefectus Aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. Et alii duo sunt Alexandriae in portu ad Caesaris templum, quos excidit Mesphees rex quadragenum binum cubitorum; Super omnia accessit difficultas mari Romam deuehendi spectatis admodum nauibus. Diuus Augustus priorem aduexerat, miraculique gratia Puteolis naualibus perpetuis dicauerat: sed incendio consumpta est. Diuus Claudius aliquot per annos asseruatam, qua Caius Caesar importauerat, omnibus quae vnquam in mari visae sunt mirabiliorem, turribus puteolano ex puluere exaedificatis; perductam ostiam portus gratia mersit: alia ex hoc cura nauium, quae Tiberi subuehant. Quo experimento potuit, non minus aquarum huic amni esse, quam Nilo. Is autem obeliscus quem D. Augustus in circo magno statuit, excisus est à rege Semneserteo, quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, centum vigintiquinque pedum, & dodrantis, praeter basin eiusdem lapidis: is vero qui est in campo Martio, nouem pedibus minor, à Sesostride. Inscripti ambo, rerum naturae interpraetationem Aegyptiorum opera Philosophiae continent. Ex his Plinii verbis tantae molis ex lapidicina excisos & per mare translatos fuisse Porphyritides, aliaque marmorum genera, quae pene infinita sunt, nemo dubitare debet. |
|