Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 249]
| |
Ophitis genera & loci natales. Cap. CCLXXVIII.DIoscorides multa Ophitis genera esse scribit, forte propter colorum varietatem, quae tamen ad tres differentias reducit, vnum ponderosum & nigrum, alterum cinereo colore punctis distinctum, tertium lineis albis. Plinius duo tantum ophitis genera facit, vnum molle candidum ex quo vasa & cadi olim fiebant alterum nigrum durumque. Postea tamen tertium genus videtur addere quod à colore cinereo Tephria vocatur, & ab Augusto & Tiberio differt nisi maculorum positione & magnitudine.Ga naar margenoot+ Ex Ophite enim veterum non nisi paruae columnae haberi potuerunt, hodie cinereum marmor durissimum & è quo magnae columnae construi possunt serpentinum vocatur.Ga naar margenoot+ Id Serauitiae aliisque multis locis Italiae & Germaniae effoditur. Aliud genus à Germanis multum laudatum, sed saepe molle vt alabastris aut alabastri species potius quam marmoris esse debeat, effoditur in Misnia zeblicium vocatum.Ga naar margenoot+ Cinereum subnigrum vel subuiride, id est maculis albis viridib. vel nigris egregie variegatum, interdum etiam lineas nunc nigras, nunc albas habet. Solent cochlearia & pocula inde conficere. Verum quia plerunque admodum mollis est lapis saepe humorem combibit. Id vt impediatur multi poculum oleo nucis moscatae inungunt. Dum marmoream duritiem habet, id necessarium non est. Ex ophite nigro hodie visitur parua columna, inter alias quae sustinent suggestum in templo D. Ioannis Baptistae Pisis, hanc vulgus vocant viperam Aegypti. Constat punctis nigris in liuido corpore. In eodem loco quatuor aliae eiusdem magnitudinis ex ophite cinereo, quem Granitum Syriae vocant, spectantur. Habet is puncta nigra in corpore candicante, vndo cinereus apparet. Ophites candidis lineis in nigro corpore etiam foditur Serauitiae cum aliis multis. |
|