Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Ophite veterum & recentiorum Serpentina. Cap. CCLXXVII.VEteribus Ophites dicebatur marmor vel alabastrum quod serpentis forma maculas distinctas & dispositas, etiam cuiuscunque coloris habebat. Non enim color lapidi nomen Ophitis tribuebat, sed linearum & macularum constitutio similis ea quae in serpentibus spectatur. Nunc vel cinereum marmor durissimum serpentinum appellatum vel ex viridi album marmor aut alabastrum nigriusculis maculis aut punctulis maculatum pro ophite Europeo habetur. Ga naar margenoot+Tale & zeblicium Germanice Serpentinstein vocatur in Mysnia repertum ac molle, & Lacedaemonium marmor ac ei simile quod ex Asia maiori adfertur pro Orientali. |
|