Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij
[pagina 248]
| |
De marmoribus viridibus & cinereis. Cap. CCLXXVI.INter viridia marmora Plinio authore, praeciosissimi generis Lacedaemonium viride, cunctisque hilarius, sic & Augustum ac deinde Tiberium in Aegypto, Augusti ac Tyberii primum principatu reperta. Differentiaque eorum est ab Ophite lapide qui serpentium maculis similis est, vnde & nomen accepit, illa vero maculas diuerso modo colligant. Augustum enim vndatim crispum in vortices, Tiberium sparsim conuoluta canitie, vtrumque enim cinereum non minus quam Tephria ophitis species.Ga naar margenoot+ Praeterea ex ophite columnae non nisi paruae admodum inueniuntur, ex praedictis maximae. Ga naar margenoot+Lacedaemonio insunt in viriditate maculae paruae & frequentes clariores similitudine Ophitis, ob id ex Alberto serpentinum marmor vocatum fuit, sed falso cum serpentinum marmor aut ophites tum solum vocari debeat, cum maculae serpentium maculis, situ & forma similes fuerint, vt ex paulcante Plinii verbis colligi potest. Ga naar margenoot+Huius Lacedaemonii marmoris, quod à nonnullis Laconium vocatur non nisi parua fragmenta reperiri dicuntur. Ex iis Pisis pauimentum Cathedralis ecclesiae ornatum est, vti & parietes opere Mosaico: alibi quoque incrustationes ex eo habentur. Aliud genus est ex atro obscurè viride, quod crucibus dilutae viriditatis ita elaganter depictum est, vt quis in ipso marmore non natas, sed depictas arbitretur. Id in Museo ducis Saxoniae mihi ostensum fuit. Frusta ibidem capitis humani magnitudine conspexi. Dicebatur in Mysnia effodi ac pro ophitis specie habebatur. Inueniuntur varia macularum compositione ornata marmora, huiusmodi sunt duae crustae quadratae amplitudine cubitali ad monumentum Gregorianum in campo S. Pisano, ac duae columnae ad sacellum S. Reinerii in templo: omnes hilari viriditate splendentes. Ga naar margenoot+Ex hoc genere putatur Thyites Dioscoridis quem in Aethiopia gigni colore subuiridi similitudine Iaspidis asserit. Verum quia mollis est ad alabastri species potius referrem, vel potius ad Galactitis genera, quia lacteum succum reddit. Aliqui hunc verdellum Italorum quo aurum probant, arbitrantur. De Thyite superius circa Galactiten egi. |
|