Gemmarum et lapidum historia
(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– AuteursrechtvrijDe Lydio lapide. Cap. CCLXXV.LYdius lapis Germanicè ein probierstein, Gallicè vne pierre de touche, à Lydia regione vnde adferebatur, Basanus ab officio, quod eo metalla examinarentur, Chrysitis quia auro probando inseruiebat, & coticula, quia tali forma in vsum aptabatur, olim appellatus fuit. Atrum & ferreum habet hic lapis colorem, interdum rufum ad polituram aptus; quamobrem inter marmoris species etsi numeretur non peccatur. De eo Plinius ita, Lapis quem coticulam appellant quondam non solitus inueniri, nisi in flumine Tmolo, vt author est Theophrastus: nunc vero passim, quem alii Heraclion, alii Lydium vocant, quaternas vncias longitudinis, binasque latitudinis non excedit.Ga naar margenoot+ Quod à Sole fuit in eo melius, quam quod à terra. Hac coticula periti, cum è vena vt lima rapuerint experimentum, protinus dicunt quantum auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scrupulari differentia, mirabili ratione non fallente. Ga naar margenoot+Probatur lapis hic si politus, in halitu hominis sudet protinus nubemque discutiat. Hodie ad auri explorationem nigro marmore vel Basalte, vt dixi, vtuntur. Item in Italia subuiridi quodam lapide quem verdello vocant.Ga naar margenoot+ Inueniuntur passim in variis Germaniae locis, circa flumina cotes nigerrimae, quae expolitae lapidis Lydii vices supplent, ac pro iis haberi possunt. |
|